Caput VII. Quomodo Christiani confutandi sunt qui in Isaiae verbis de sententiae nostrae veritate diffidunt.
Hucusque contra Judaeos. Dicamus et aliquid vel breviter contra contentiosos Christianos. Nunquidnam dicturi sunt prophetam Domini spiritum Dei non habuisse, nec in Spiritu sancto locutum fuisse? Sed absit ut hoc dicant vel credant! Quid autem dicturi sunt de Domini evangelista? Idem profecto quod de Domini propheta, uterque absque dubio eumdem veritatis spiritum habuit, uterque in uno spiritu locutus fuit. Si ergo unus spiritus utrobique fuit, contraria sibi ipsi sentire non potuit. Si igitur aliam quam beatam Mariam intelligere voluit, cum per prophetam dicit: Ecce virgo concipiet et pariet filium; quid est quod postea per evangelistam eamdem exponit prophetiam, cum dicit: Hoc totum factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam: Ecce virgo concipiet et pariet filium, etc.? (Matth., I). Sicut ergo superius diximus, qui non potest intelligere proponentem, audiat vel exponentem. Qui non habet oculos ad videndum, habeat vel aures ad audiendum. Nunquid et vos sic caeci estis, ut et surdi sitis? Quod non potestis intelligere, nunquid non potestis vel credere? Si autem creditis, cur fidem vestram vanis cavillationibus impugnatis? Quid juvat perfidiae argumenta contra fidem adducere, et pro fide vestra nullum fidei testimonium dare? Quid prodest quaestionem movere quam nolitis, aut non possitis solvere? Nonne hoc est cisternam aperire, et sine operculo relinquere? Quid est ambiguitatis opacum perplexionisque profundum argumentando ostendere, quam puteum effodere, vel cisternam aperire? Ad quaestionem antepropositam nullam solutionem reddere, sed quasi insolubilem relinquere, quid aliud est quam cisternam apertam et sine operculo relinquere? Sed si ceciderit bos aut asinus in eam, secundum legis praeceptum, dominus cisternae reddet pretium jumentorum (Exod. XXI). Sed quid est bovem aut asinum in hujusmodi cisternam cadere, nisi simplices quosque dubitationis laqueos incidere, et perfidiae periculum incurrere? Si autem in scientia nostra perit anima pro qua mortuus est Christus, quale, quaeso, pretium pro illius multatione daturi sumus? Quae ergo explanare non possumus, aut nolumus, nonne melius est tacendo praeterire, quam veritatem absolvere, et perfidiae laqueos spargere?
Chapter 14 of 78