Caput XIV. De signo recuperandae felicitatis.
Ecce jam habemus signum post signum. Restat autem adhuc et tertium: Butyrum, inquit, et mel comedet (Isa. VII). Si intelligis quae legis, si recolis quae audis, citius animadvertis quam magnum, quam profundum mysterium, et quam admirandae rei signum, eum puerum qui vere nobiscum Deus est; eum qui vere Dei unigenitus est, comedere, et bibere, et humanis necessitatibus seipsum sponte subjicere. Ille, cujus gloriam vidimus, gloriam quasi unigeniti a Patre, ille dicitur butyrum et mel comedere. Ecce tremenda illa potestas potestatibus angelicis comedendo et bibendo communicavit hominibus et jumentis. Si Dominus itaque angelorum propter homines factus est particeps jumentorum, cur e diverso homo per ipsum non multo magis fiat particeps angelorum? Butyrum, inquit, et mel comedet. Cur non potius panem et carnem dicit? Nam et hoc veraciter dicere potuit. Aliquid fortassis in eo innuere voluit, qui ista specialiter expressit. Quid sunt autem mel atque butyrum, nisi deliciae muscarum? et certe hoc immundarum, illud venenosarum, Nam apes aculeum portant, et venenum habent. Et vide quomodo pro melle laborant, vel pugnant, ita ut saepe etiam animas in vulnere ponant. Butyrum autem, ut nostis, pinguedo est lactis, et scimus certe quomodo muscae ex nimia ingluvie lacti se ingerunt et immergunt, modo et vitam deponunt. Emmanuel itaque noster butyrum et mel comedit, et propter nos usque ad muscarum participationem descendit. Siccine Deo parum fuit propter homines participare cum jumentis, nisi propter eos etiam participaret cum muscis? Audiant Judaei, audiant hoc Christiani, audiant universi. Ecce una in Trinitate personarum propter homines facta est particeps muscarum. Quis ergo desperet de caetero hominem posse fieri participem aeternarum deliciarum, si Dominus majestatis, ut dictum est, propter homines descendit usque ad delicias muscarum? Ecce quantum semetipsum propter nos exinanivit, qui se tali indigentiae sponte subjecit. Sed haec, ut dictum est, exinanitio nostri Redemptoris data est in signum, et certissimum argumentum futurae nostrae plenitudinis. Ecce juxta triplex promissum habes et triplex signum. Unum in matre, duo in prole. Hinc integritatem virginis, illinc humiliationem et exinanitionem divinae prolis. Vides et illud jam, ut aestimo, quomodo hoc triplex signum respondet e regione triplici promisso. Promissum est Judaeo: O mors, ero mors tua; morsus tuus, inferne (Ose. XIII). Promissum est Christiano: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV). In signum autem hujus repromissionis, et velut quamdam arrham muneris accipit uterque integritatem virgineae incorruptionis. Promissum est Judaeo: In loco ubi dictum est: Non populus meus vos; dicetur eis: Filii Dei viventis (Osee. I). Promissum est Christiano: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). In signum autem hujus repromissionis accipit uterque humiliationem sui Redemptoris, susceptionem scilicet nostrae infirmitatis. Dictum est Judaeo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). Dictum est Christiano: Ego dispono vos sicut disposuit mihi Pater, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno Patris mei (Luc. XXII). Signum vero hujus muneris accipit uterque in exinanitione summae majestatis. Ecce quomodo triplex illa promissio confirmatur in hoc triplici signo: Ut sit signum incorruptio incorruptionis, humiliatio exaltationis, exinanitio futurae plenitudinis.
Chapter 21 of 78