Caput IX. De his quae ad signi commendationem pertinere videntur, a quo, quare, vel qualibus detur.
Sed antequam signum ipsum discutiatur, consideremus prius quibus circumstantiis commendetur. Videamus ergo quibus, vel quare datum sit, quis signi dator, vel quale signum quod dedit. Certe domui David signum promittitur cum dicitur: Audite ergo domus David (Isa. VII). Nonne David erat qui hanc a Domino promissionem acceperat: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). Quanta, quaeso, gloria domus David erat, quod de David progenie Messias mediator Dei et hominum nasciturus erat? Imo ad singularem gloriam, vel ignominiam eorum hoc ipsum proficiebat, gloriam quidem eorum qui grati futuri erant, ignominiam eorum qui ingrati futuri erant. Datum est ergo domui David signum, non quidem quod tunc intelligeret, sed quod illud quod magni cujusdam sacramenti signum futurum erat, quiddam singularis praerogativae illis conferret. Quibus datum sit audivimus, nunc et quare datum sit audiamus: Nunquid parum est vobis molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter quod Dominus dabit, ipse vobis signum. Propter quid? Quia molesti erant. In quo molesti erant? In eo quod illi qui de domo David idololatrae erant, ejus gloriae invidebant, et idcirco signum petere sicut ad illius gloriam fieri nolebant. Dabitur itaque signum ad id maxime ad quod maxime fieri nolebant. Dabitur autem ad maximam gloriam divinam, dabitur illis ad magnam confusionem suam. Dabitur procul dubio ad destructionem idololatriae, ad confusionem omnis idololatrae. Confundentur autem alii ad poenam, alii in poenitentiam. Propter hoc quia ei molesti estis, quia ejus gloriam detrectatis, dabit Dominus ipse vobis signum; signum, inquam, in quo sit quaedam admiratio divinae potentiae, commendatio sapientiae, exhibitio et comprobatio misericordiae, accumulatio et consummatio gloriae. Et vere gloria Domini magis cumulatur ex hoc signo, quam in eo quod creavit coelum et terram ex nihilo. Ecce quibus datur, ecce propter quid datur. Nunc consideremus et a quo datur: Dabit, inquit, Dominus ipse. Non ei potuit sufficere ut diceret Dominus, nisi adderet Dominus ipse. Quid est Dominus ipse, nisi Dominus per semetipsum? Dabit ergo Dominus non per hominem, non per angelum, sed per semetipsum. Dabit, inquam, Dominus ipse, cui dictum est a Domino: Sede a dextris meis: Dixit, inquit, Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal., CIX). Dabit ergo Dominus ipse, non per subjectam creaturam, sed per propriam praesentiam. Dominus ipse in propria substantia, in propria persona. Dabit Dominus ipse vobis. Cur, quaeso, in commune dicit vobis, cum non prosit nisi solis bonis? Sed merito dicitur vobis in commune cum signum quod datur quantum in ipso est omnibus sit utile, omnibus pariter possit prodesse. Ecce jam habemus, quis, quare dederit, et quibus. Sed signum quod tantum effertur, quod tot circumstantiis commendatur, ex cujus commendatione, vel comparatione primum illud despicitur, debet dignioris liberationis praesagium esse, quam ejus cujus probatur, nec esse posse, nec esse debere. Nunquid forte erit signum liberationis de manibus regis Babylonis? Sed audi quid in sequentibus dicitur: Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim Juda cum rege Assyriorum. Dicit itaque eos non liberandos, sed opprimendos in manibus regis Babyloniae, ne forte putetur ejus rei signum fore, quin potius in ultionem illatae molestiae, in vindictam divinae injuriae videtur propheta ejusmodi minas intonasse. Radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt in rege Assyriorum caput, et pilos pedum, et barbam universam. Cujus ergo rei signum dicetur id quod de Emmanuele nostro legitur?
Chapter 16 of 78