Caput IV. Quam impudens omnino hoc loco videatur Judaeorum assertio.
Sed dico, nunquid, quaeso, et si viderunt quod propheta cum prophetissa coiret, nunquid, inquam, et aeque videre potuerunt utrumnam illa concepisset? Nunquidnam natura nunquam patitur partum legitimam pariendi horam praeterire, vel praevenire, intantum ut peritus quilibet legitimam concipiendi non dicam diem, sed horam, sed etiam momentum ex hora pariendi possit colligere? Sed forte dicturi sunt quod diligentia testium tanta erat circa idipsum, ut non posset eos iteratio concubitus latere, et quod idem concubitus, cujus testes erant, primus esset viri accessus ad eam ex signis virginitatis ejus poterant deprehendere, hoc est quod innuunt qui eam in prima ad eam viri accessione concepisse dicunt. Miror professionis impudentiam. Ecce inquantum pro eis agit, designatam puerperam virginem esse volunt, inquantum autem pro nobis agit, virginem esse nolunt. Sed videant Judaei, videant judaizantes nostri, utrum eorum sententia sit vera. Constat namque satis quod sit multa turpitudine plena. Foedum valde, et nimis deforme concumbenti assistere, et signa virginitatis curiosis oculis quaerere. Ecce, ut volunt, sub aspectibus honestarum personarum tantus propheta et prophetissa coeunt, quod lenones et publice prostitutae vix vel nullo modo facere possunt. O quanto honestius, o quanto rectius testes adhibiti dicerentur non ad id quod subjungitur, sed ad id quod praemittitur! Praemittitur autem: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, velociter spolia detrahe, cito praedare (Isa., VIII). Sed cur, quaeso, libro grandi quod brevissima membranula potest comprehendi, nisi forte quod saepe brevis materia solet latius explanari, et unum atque idem multifarie, multisque modis replicari? An forte facit grandem librum quamvis sit brevis, sermo interpretabilis ad dicendum, secundum illud de quo mihi grandis sermo et interpretabilis ad dicendum, et sane quod profundum est per mysterium merito dicitur tam magnum quam profundum. Erit tamen planius atque apertius, si dicimus, quod idcirco in grandi quod fieri solet libro scribi praecipitur, ut memoriter teneatur, et ad posterorum notitiam transmittatur. Nam grandes libri non tam facile amittuntur, vel de loco ad locum transferuntur. Sed quod prius in libro scribitur, postmodum prophetissae puero pro nomine imponitur, et tam scripturae quam nominis ratio adjungitur, cum dicitur: Voca nomen ejus, accelera, spolia detrahe, festina praedari, quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum (ibid.) Ecce propheta ventura praedixit, scripto commendavit, testes adhibuit, ut postquam coepissent esse completa, hinc scripto, hinc testimonio comprobarentur esse praedicta; et sic ex his quae in proximo ventura praedixerat et probari poterant, probarentur et illa vera esse quae in longinquum ventura praedixerat et probari non poterant. Nonne itaque, ut dictum est, rectius videtur dicere quod ad hujusmodi testimonium dicti testes adducti essent, quam ut turpitudinis testes existerent?
Chapter 11 of 78