Caput I
Scribit ad Timotheum B. Apostolus iu epistola posteriore cap. 4. futurum esse tempus aliquando, cum homines a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Id tempus advenisse nunc cernimus; nam cum ex divinis litteris, et veterum scriptorum monimentis per annos plus septuaginta inter Catholicos, et haereticos de fidei controversiis sit acerrime disputatum: nunc tandem Calviniani, verbi Dei et sapientissimorum Patrum auctoritate contempta, ad poetarum fabulas conveiduntur, et ex canticis, vel narrationibus partim fabulosis, partim impuris, de dogmatibus fidei, gravissimisque Religionis capitibus decernere non verentur.
Ita nimirum par est, ut qui fontem aquae vivae dereliquerunt, fodiant sibi cisternas dissipatas: et pro divinis Prophetarum oraculis poetarum somnia, et fabulas meditentur, ut in reprobum sensum omnino se traditos toti orbi terrarum ostendant.
Et quamvis ejusmodi homines indigni sint, quorum ratio a viris gravibus, ac praesertim Catholicis habeatur, nec tam disputationibus refellendi, quam Hippocratis vinculis alligandi, et tanquam male sani helleboro curandi esse videantur: tamen ob scandalum parvulorum, qui verum a falso, et fucatum a sincero non sine labore discernunt, opertepretium esse duxi, brevi lucubratiuncula anonymo libello respondere.
Et quoniam libelli auctor ita suum opus contexuit, ut primum in Romanum Pontificem, quem Antichristum haberi cupit, canina eloquentia invehatur, deinde quaedam ex Dante, Pelrarcha, et Bocacio adducat in medium, qua} adversus eumdem Pontificem facere judicavit: postremo unam et quinqua¬
ginta satyras, non furore poetico, sed rabie, ut dixi, canina in ipsum Christi Vicarium Sixtum V evomat: ego eodem ordine declamationem ejus adversus Pontificem summum primo loco refellam, deinde Dantis, Petrarchae, atque Bocacii, ad quos judices adversarius provocavit, apertissima testimonia contra ipsum proferam; ad extremum sententiam satyrarum ipsius, imperitiae, et temeritatis coarguam, et levibus satyris unius obscuri hominis gravissima testimonia, atque exempla Scripturarum opponam.
Chapter 1 of 23