Skip to the text

Caput XXIII

Jam vero quoniam adversarius tribas testibus probare conatus est plurima esse vitia Catholicorum, ut videlicet inde colligeret Catholicam Ecclesiam in antichristi regnum esse conversam, non debet moleste ferre, si nos etiam vicissim tribus aliis testibus, quos rejicere nullo modo possit, ei probemus, deteriores esse Lutheranorum mores, quam unquam fuerint Catholicorum. An autem inde efficere velit, Lutheranorum sectas ad regnum Antichristi pertinere, liberum illi permitto, nos enim ejusmodi argumentis non egemus, ut certo certius eorum conventicula Satanae synagogas, et eorum, multitudines agmina quaedam, Antichristum praecurrentia, esse credamus. Primus testis Lutherus sit, quem adversarius nuncium Dei a Dante praedictum appellare non erubuit. Is enim in Postilla super Evangelium Dominicae primae Adventus italoquitur: «Mundus in dies fit deterior; sunt nunc homines magis vindictae cupidi, magis avari, magis ab omni misericordia remoti, magis immodesti, et indisciplinati, multoque deteriores, quam fuerint in papatu ». Haec ille, qui nihil fere aliud vere scripsit in tot libris suis. Alter testis Jacobus Andreas Smiddelinus esse poterit, qui adhuc vivit et primas tenet inter Lutheranos, adeo ut eorum Papa non male a quibusdam nominetur. Is in concione 4. super caput xxi. Lucae, sic habet: « Ut totus mundus agnoscat eos (Lutheranos videlicet, nam de his loquitur) non esse Papistas, nec bonis operibus quidquam fidere, illorum operum nullum exercent penitus, jejunii loco commessationibus, et perpotationibus nocte dieque vacant. Ubi pauperibus benigne facere oportebat, eos deglubunt, et excoriant: precationes vertunt in juramenta, blasphemias, et divini nominis execrationes; idque tam perdite, ut Christus ne ab ipsis quidem Tureis hodie tantopere blasphemetur. Demum pro humilitate regnat passim superbia, fastus, elatio, atque hoc universum vitee genus ab illis Evangelicum dicitur institutum ». Haec •ille, de quo sane illud Apostoli usurpare tuto posssumus, testimonium hoc verum est. Sed accedat etiam testis tertius Erasinus Rotero-

damus, (ini res eorum optime noverat, et ali ipsis maximi fieri solet. Is in epistola ad Vulturium Neocomum: « Circumspice, inquit, populum istum Evangelicum, et observa, num minus illic indulgeatur luxui, libidini, et pecuniee, quam faciant ii, quos detestamini? Profer mihi quem istud Evangelium ex comessatore sobrium, ex feroci mansuetum, ex rapaci liberalem, ex maledico benedicum, ex impudico reddiderit verecundum. Ego tibi multos ostendam, qui facti suntseipsis deteriores ». Htec Erasmus, qui non carmina fabulosa, sed narrationem seriam et verissimam in ea epistola de moribus pseudoevangelicorum, de quorum numero adversarius noster se esse gloriatur, instituit.

Chapter 22 of 23