Caput VI
Venit tandem adversarius ad argumenta, et primum testimonia Pauli, Joannis, et Danielis de Antichristo profert, quae quidem nos libenter admittimus, sed probandum erat adversario, Romanum Pontificem per ea testimonia designari, quod nec fecit, nec in aeternum faciet. Progreditur deinde ad testimonia caeterorum Patrum, et iis affirmare conaturj Romanum Pontificem a veteribus quoque pro Antichristo habitum, ea testimonia paulisper inspiciamus. Primo loco S. Irenaeum producit in medium, qui alicubi scribit, « Antichristus licet sit servus, volet tamen adorari ut Deus », haec enim sunt verba sua, « Ireneo dice a punto cosi: L’ Antichristo quantunque sia servo, vorra nondimeno essere adorato come Dio. Le quali parole se bene le considererai, Italia mia, troverai ottimamente dipingerci il vero ritratto dei Papa, il quale si noma, non senza alto misterio dell’ eterno Dio, servo de’ servi ». Si dialecticam nosses, admonerem te, ne tamaperte in paralogismum incideres, siquidem ex sententia Irenaei Antichristus non se -nominabit servum, sed erit servus: Pontifex noster contra, servum se ex humilitate nominat, cum pater sit omnium, etiam regum et imperatorum. Sed paralogismum tibi condono, crimen falsi condonare certe non possum, locus Irenaei habetur lib. v. cap. 25. in haec verba: « Cum sit servus, regem se vult praeconari ». Non igitur (ut tu fingis)
Irenaeus dicit: « cum sit servus, quasi Deus vult adorari, sed regem se vult praeconari ». Romanus autem Pontifex neque ipse se regem appellat, neque ab aliis appellari cupit. Sed quid si ex eodem Irenaei loco planum faciam non posse nisi per summam impudentiam Antichristi nomen ad Romanum Pontificem trahi? Antichristum futurum genere Judaeum atque ex tribu Dan Irenaeus affirmat. Eumdem Hierosolymis regnaturum, et in templo quod Salomonis dicebatur sessurum scribit; tribus annis cum dimidio cum regnaverit, ab ipso Christo interficiendum docet. Denique addit idola omnia submoturum, ut ipse unus pro idolis omnibus adoretur. Porro ab eo tempore quo Lutherani Romanum Pontificem Antichristum appellare coeperunt, nullus fuit Pontifex de tribu Dan, nullus Hierosolymam vidit, nedum in (Templo Salomonis sedit, nullus tribus annis cum dimidio rerum potitus est, sed alii longiore, alii breviore tempore Ecclesiae Catholicae praefuerunt. Denique idola quidem summus Pontifex noster re vera non patitur, sed opinione vestra, tot idola erexit quot sunt imagines in Ecclesiis; quare si Irenaeo credimus, neque Romanus Pontifex Antichristus est, neque eum Lutherani possunt, nisi secum ipsi pugnent, Antichristum nominare. Secundo loco Tertullianum, et Hieronymum in testes adducit, qui per Babylonem de Apocalypsi Romam significari voluerunt. Poterat addere testimonium longe majus Apostoli Pefri, qui in ultimo capite Epistolae primae, eamdem Romam Babylonem appellat. Sed nihil omnino ista faciunt ad rem. Nam et Petrus, et Joannes, et post eos Tertullianus et Hieronymus cum Romam per Babylonem significari volunt, de Roma loquuntur ethnica, non de Roma Christiana, de Roma inquam illa, quae sub Nerone, ac Domitiano imperium tenebat super reges terrae, et ebria erat, ut Joannes scribit, de sanguine sanctorum j et de sanguine martyrum Jesu. Alioqui Romam Christianam idem Tertullianus in lib. de proscriptione adversushaereticos mirifice laudat, et S. Hieronymus in lib. ii. contra Jovinianum extremo, sic Romam Christianam alloquitur: Ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti. Itaque fuit aliquando Roma magna illa meretrix, fuit Babylon mater fornicationum, sed ut idem Joannes praedixit, brevi periit, vel potius in sanctam Hierusalem et civitatem Dei, atque in arcem religionis et (ut Hieronymus loqui-
tur, in tutissimum OhrUlianit! Communionis portum commutatu est.
Chapter 6 of 23