Caput XXI
Claudam hunc locum cum illis ejusdem Petrarchae testimoniis, quae in eo libro Italico continentur, quem scripsit de vita et moribus Pontificum Romanorum. Omittam autem, quae ille dicit de Pontificibus, qui ante ipsius tempora sederant, quos tamen ut plurimum laudat, ea solum testimonia, quae ad eos pertinent, quos ipse optime noverat, Joannem videlicet XXII, Benedictum XII, Clementem VI, Innocentium VI et Urbanum V. De Joanne sic loquitur: « Costui fu otti- ' mo, e glorioso Pastore; fece molti beni; ed haeretici per zelo della fede condannb ».
De Benedicto: e Fii nell’ adolescenza di buona, ed intera vita, dipoi Maestro in Theologia, e fatto che fu Papa, riformo 1’Ordine di S. Benedetto. Nel dare i Beneficii era duro, havendo grande cura, che non fussero conferiti a chi non gli meritava. Era fervido nella fede, e nelle buone opere zelatore; et pero era ad alcuni non troppo caro. Fii rigido ed aspro in modo, che fingeva di non riconnscere 'i narenti,..dicendo, che il Papa non hi parenti ».
De demente: « Fii e per nome, e per fatti di molte virtu pieno ». De Innocentio: ii Fii grandemente de’ Religiosi a majore. Fii in ragione canonica eccellente. Ali ultimo havendo santamente tradotta la vita, si mo- Tou. VI.
ri ». De Urbano: « Fu nelle sacre Seritture dottissimo, e santamente visse ». Haec sunt Petrarchae testimonia de Pontificibus Romanis, quorum temporibus ipse vixit; qua; quidem non ab assentationis studio, sed a veritatis amore profecta non dubitabit, qui cogitabit ea scripta post obitum omnium illorum fuisse, et ab eo qui et liberrime vitia Romanae Curiae taxare solebat, et qui nihil unquam a Romano Pontifice ambierat, et oblatum etiam Episcopatum constantissime recusavit, ut ex variis ejus Epistolis cognosci potest. Ex tot locis, a nobis adductis, tria qua;dam colligi possunt. Primum non potuisse Petrarcham, cum Romam, sive Avenionem ob Curiam summi Pontificis Babylonem appellavit, de fide, de religione, de potestate Ecclesiastica, sed de vitiis tantum, quse tunc vigebant, ea dicere. Neque illi unquam venisse in mentem quod adversarii mentiuntur, ut scriberet Romanum Pontificem Antichristum factum, aut Ecclesiam ipsam Romanam ab antiqua fide degenerasse. Quomodo enim Antichristum esse crederet, quem tot in locis Vicarium Dei nominare non dubitat? Aut quando Romanam Urbem Antichristi sedem esse diceret, qui eam almam, sacrosanctam, domicilium Dei locum Deo gratum, arcem Christianae fidei, sacram tellurem, sacrosanctissimam Sedem appellat, ubi omnis verus Christianus et vivere optet, et mori? An vero placere illi unquam potuisset nefarium istud bellum in summum Ecclesia; Catholicae Pastorem, et Patrem, ad quod Reges inflammare adversarius noster pro viribus nititur, cum disertis verbis scriptum reliquerit, nullam esse posse homini Christiano in Vicarium Dei sui sufficientem causam offensionis? Deinde ex iisdem locis intelligemus Pium V Pontificem nullam fecisse Petrarchae injuriam, quod tria ejus cantica abradi jusserit. Nam si Petrarcha suspicari potuisset, futuros fuisse aliquando homines, qui ejus versibus abuterentur ad fidem Catholicam labefactandam, atque ad eos confirmandos errores, quos ipse toto pectore exeerabatur, sine dubio manibus ipse suis versus illos in ignem conjecisset. Quin etiam, si Summus Pontifex, quem ille tam frequenter Vicarium Dei sui nominare solebat, totum illud opus amatoriarum cantiuncularum flammis adjudicaret. Equidem arbitror spiritum ejus in coelesti Hierusalem, ut ex ejus poenitentia pie confido, cum Deo conjunctum, ingenti laetitia perfundendum; et Deo atque ejus Vicario de ea re gratias acturum. Cur enim non gauderet, si cerneret opus illud exuri, cujus ipsum jam antea pcenituerat: quod multis causa sempiterni exitii esse posset; ob quod denique vix ipse gehennse ignem effugisset? Cognoscimus ad extremum ex iisdem illis locis, adversarium nostrum, vel ipso Petrarcha teste, sea potius judice, judicem enim adversarius fecit, haereticum esse; atque adeo extra veram Christi Ecclesiam cum apostatis et fugitivis contra veritatem arma gerere. Siquidem Petrarcha, ut supra demonstravimus, in ea fide et religione vivebat, quae Romanam Ecclesiam, ut omnium Ecclesiarum Parentem veneratur: quae Summum Pontificem Christi Vicarium, totiusque orbis Christiani Patrem et Pastorem agnoscit; quae Reliquias, atque imagines Christi et sanctorum colit; quae B. Virginem, et sanctos caeteros invocat; quae pro detunctis orat; quae monasticam vitam laudat. Atque hanc solam unicam et veram esse religionem idem Petrarcha in lib. i. de remediis utriusque fortunae apertissime docet. Adversarius autem eorum se socium esse fatetur, qui pro Romana Ecclesia Genevensem Synagogam; Pro Summo Pontifice Christi Vicario, Lutherum, aut Calvinum, vicarium Satanae colunt; Orare pro defunctis otiosum, sanctos invocare impium credunt. Sanctorum reliquias, atque imagines tantum abest, ut venerentur, ut etiam illas in flumina, istas in ignem abjiciant. Monasticen vero tanto prosequuntur odio, ut potius lupanaria, quam monasteria tolerare posse videantur. Quare nulla dubitatio remanet, quin, Petrarcha judice, inter hostes vera; fidei numerandus sit nobilis ille juvenis, qui ad Petrarchx, quasi egregii cujusdam prophetae, in gravissima causa religionis judicium provocavit.
Chapter 20 of 23