Skip to the text

Caput V

Pergit deinde libelli auctor et Calvinianos haereticos non esse ea ratione demonstrare aggreditur quia haereticus non est, qui Evan- ^elio credit, quique nullum articulum symnoli Apostolici inficiatur. Et quoniam Apostoli in eo Symbolo Unam Ecclesiam Catho¬

licam, et Apostolicara esse docuerunt, Romanae autem mentionem nullam fecerunt, vitio vertit ipse Romanis Pontificibus, quod ad articulum de Ecclesia vocem illam, Romanam, adjecerint. Sed hac responsione indicat se nescire quidem quale sit Apostolicum symbolum, neque quid sit fides, aut hteresis unquam didicisse, neque id sane mirum, cum in amatoriis canticis Petrarchae, non in dogmatibus Christianse religionis aetatem contriverit. Disce igitur quicumque es famosi libelli auctor, non illos tantum esse haereticos, qui Evangelium, aut Symbolum aperte rejiciunt, sed illos etiam qui in Evangelii, et Symboli interpretatione judicium ipsi suum Ecclesiae judicio praeferunt; alioqui enim neque Ariani, neque Macedoniani, neque Nestoriani, neque Pelagiani, neque alii permulti haeretici erunt, quos tamen non solum Catholici, sed etiam Lutherani, et Calviniani, pro haereticis habent. Siquidem illi omnes Evangelium, et Symbolum, quod attinet ad verba, integre recipiebant, sed perperam tamen, ut omnes haeretici faciunt, interpretabantur. Quid? nostra aetate qui in Polonia, et Ungaria duo primaria religionis Christianae mysteria destruunt, personarum divinarum Trinitatem, et incarnationem Verbi Dei, nonne totum Evangelium, totumque Symbolum Apostolicum, praeter caeteros homines tueri se, ac defendere profitentur? Ita omnino; et tamen qui sunt hoc tempore magis haeretici? Denique si Evangelio credere, et nullum articulum symboli pernegare, sufficere vobis videtur, ut quis haereticus non esse judicetur, cur tam audacter Pontificem Romanum, et qui illi adhaerent, haereticos pronunciatis, quos Evangelium, et symbolum integre colere, amplecti, ac sequi non ignoratis? Quod enim Pontificem accusatis, quasi is Apostolicum symbolum depravarit adjectione vocis, Romanam, ad voces, Catholicam et Apostolicam in articulo de Ecclesia, inscitiam vestram prodit: nam neque in symbolo Apostolico fuit unquam vox, Apostolica, neque a Pontificibus addita est vox Romana, sic enim symbolum habet, « Credo in Spiritu m-sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem etc ». sic olim veteres legebant, sic hodie in horariis precibus legimus, sic in omnibus Ecclesiae Latechismis invenies. Solemus quidem extra symbolum cum veram fidem, aut Ecclesiam describimus, eam Catholicam, Apostolicam, Romanam appellare, quia (ut S.

Cyprianus scribit lib. i. epist. 3.) « aci Romanam Ecclesiam perfidia habere non potest accessum ». Et Ambrosio teste in oratione de Obitu Satyri. « Is cum Episcopis Catholicis convenit, qui cum Romana Ecclesia convenit ». Et auctore S. Gregorio Nazianzeno in Carmine de vita sua. « Vetus Roma ab antiquis temporibus habet rectam fidem, et semper eam retinet, sicut decet Urbem, quae toti orbi praesidet », et ut loquitur S. Hieronymus lib. m. Apologiae adversus Ruffmum^ « Romana fides Apostolica voce laudata, praestigias haereticorum non recipit, etiamsi Angelus aliter annunciet, quam semel praedicatum est, Pauli auctoritate munita non potest mutari ». Et Denique, ut sanctus canit Augustin. iu Psalmo contra partem Donati, « Romanorum successio Episcoporum ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae ».

Chapter 5 of 23