Skip to the text

Caput XXIV. Responsio ad ea, quae adversarius itr Satyris suis Pontifici Maximo petulanter objecit

ltestat pars ultima anonymi libelli, qua; Satyras quinquaginta et unam italicis rithmis comprehendit. Eas ego diligenter excutiens, reperi partem earum maximam consumi tum in repetitione eorum, quse supra ex Dante, et Petrarcha dicta fuerant; tum in congerendis in Pontificem Maximum conviciis, et maledictis. Yix autem succum aliquem argumentorum aut certe sententiarum quse aliquam argumenti speciem prae se ferrent, iterum, atque iterum premendo exprimere potui. Quicquid autem illud sit, quam brevissime refutabo, licet alioqui carmen tam impolitum et sordidum contemni sine ulla auctoris injuria potuisset.

Satyra prima et quarta, et aliis nonnullis, Christum caput Ecclesise esse dicit, atque inde efficit, summum Pontificem caput Ecclesise esse non posse, nisi monstrum aliquod biceps Christi Ecclesiam faciamus. Sed hoc argumentum tam seepe jam est a Catholicis refutatum, ut mirum sit, cur non pudeat adversarios tam putidae repetitionis. Christum igitur caput esse Ecclesia) universae libentissime confitemur, neque ullum hominem, ac ne Angelum quidem illi aequamus; quod esset proprie duo capita in Ecclesia) corpore constituere. At, quin sub Christo summo capite Vicarius ejus in terris caput, ut sic dicam, ministeriale non principale recte nominetur, negari nullo modo potest. Siquidem, ut in Republica temporali caput omnium -principale rex est, sub rege deinde capita

sunt provinciarum ii. qui dicuntur proroges, et sub proregibus capita sunt urbium singularum certi quidam praetores, et sub pnetoribus quadibet familia suum habet caput, ipsum videlicet patrem familias: et in exercitu caput est omnium militum imperator, sub imperatore legati capita sunt legionum, sub legatis tribuni, sub tribunis centuriones, sub illis decani suo quodam modo capita dicuntur, et sunt; nec tamen aut regnum, aut exercitum ob tot capitum multitudinem monstrum videri ullus unquam scripsit: ita quoque in Ecclesia Dei summum caput omnium hominum et Angelorum Christus est. Sub Christo in terris caput omnium Christianorum est Pontifex Maximus, sub illo episcopi, sub episcopis parochi capita sunt Christiana) multitudinis. Et quamvis plurima veterum Patrum testimonia huc adferri possent, duo tamen, unus Graecus, alter Latinus hoc loco sufficient. S. Joannes Chrysostom. homil. 55. in Matth: « Deus », inquit, « concedere solus potest, ut Ecclesia tot, tantisque fluctibus irruentibus immobilis maneat, cujus pastor, et caput homo piscator, atque ignobilis ». S. Hieronymus lib. i. in Jovianum: « Inter duodecim », inquit, « unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tolleretur occasio ».

Satyra 3. Pontifices arguit quod se Christi successores esse glorientur, cum Christus non successores, sed ministros Apostolos fecerit. At hoc mendacium nisi forte licentia poetica, sive potius haeretica, excusari non potest. Siquidem Summi Pontifices, cum et ipsi se Vicarios Christi nominent, et ab aliis passini hoc nomine designentur, certe non successores, sed ministros Christi se faciunt. Nam successores morientibus, vicarii viventibus dantur: et successores pares sunt iis, quibus succedunt, vicarii vero multo inferiores, ac plane ministri habentur eorum, quorum vices interim gerunt. Sed noster poeta furore illo poetico in framesim actus, quid inter Vicarium et successores discriminis esset, videre non potuit.

Satyra 6. Satis pulchre sibi demonstrare visus est, non esse haereticos, qui Romanam veram Ecclesiam esse non credunt, quod in symbolo apostolico catholicam, id est, universalem Ecclesiam confiteamur; Romana autem particularis sit, nec sine detrimento eaeterarum universalis appellari queat. Sed non mirum est si nesciat satyricus iste poeta, de quibus loquatur, neque de quibus affirmet, ut apostolus Paulus de similibus horni-

nibus loquitur 1 Timothu i. cum majorem operam in fabulis Bocacii, quam in Theologis legendis, et meditandis posuerit. Neque enim Ecclesiam Universalem Romanam dicimus, quod in sola Urbe Roma Christi Ecclesia sit; sed quod Ecclesia toto orbe diffusa, cum Romana, ut cum sua matre, magistra, radice, fonte consentiat: quodque, ut loquitur S. Cyprianus lib. de unit. Ecclesia), caeteraea Romana divisae, nihil sint aliud, nisi rami a radice divulsi, rivuli a fonte prsecisi, radii a solari corpore separati. Ad hanc enim Ecclesiam, ut vetustissimus Henaeus scriptum reliquit lib. m. cap. 3. propter potentiorem principalitatem oportet omnem convenire Ecclesiam: hoc est omnes qui sunt undique fideles. Itaque quicumque in symbolo unam Catholicam Ecclesiam confitentur, ii nec vere unam, nec vere Catholicam tenent, nisi ra-_ dicem et matricem Catholicae Ecclesiae, quae sola Romana est, ut eam Cyprianus vocat lib. iv. epist. 8. agnoscant.

Satyra 11. et 12. Audacter mentitur ab Apostolo Paulo Romanum Pontificem Antichristum esse nominatum. At nos in quatuordecim, quae exstant Epistolis Paulinis, tale testimonium non habemus. Fingat ipse, si ita videtur, pro ea licentia quidlibet audendi, quam pictoribus, atque poetis Horatius tribuit, Epistolam 15. Legimus quidem in Apostolo II Thessal. ii. futurum aliquando hominem quemdam peccati, qui sese efferet super omne, quod dicitur Deus, at hunc Romanum Pontificem esse, non Apostolus Paulus, sed apostata Lutherus scriptum reliquit. Lutherum autem, et quotquot eum sequun-. tur hac in re esse mentitos, satis aperte initio demonstravimus. Tantum enim abest, ut Romanus Pontifex sese efferat super omne, quod dicitur Deus, ut se non solum Christi famulum, sed etiam servum servorum Dei libenter appellet.

Satyra 33. Hoc ipsum nomen servi servorum exagitat; miratur enim quo pacto ista cohaereant, ut, qui servus servorum dicitur, x-egibus etiam imperare velit. Sed (ut magis Poeta miretur) addo ego, non tantum posse fieri, ut servus servorum, regibus imperet, sed etiam ut imperando serviat, ct imperet serviendo; neque enim omnes qui serviunt obedire eos necesse est. Serviunt siquidem alii obediendo, ut mancipia; alii jubendo, ut magistratus; magistratus enim

populo servit, si legitimus non tyranicus sit. Quare B. Paulus II Cor. iv. servum se Corinthiorum vocat; et I Cor. iv. iisdem Corinthiis ita minatur, ut dicat: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis? Et cum omnes praepositos Ecclesiarum servos esse, docuisset loco ante notato II Corinth. iv. ait tamen Hebr. xiii. ad filios Ecclesiarum: Obedite prse positis vestris, et subjacete eis. Sic igitur Summus Pontifex servus omnium servorum Dei vere dicitur et est, quod omnibus Christianis, ut communis omnium Pastor, et Doctor, monendo, dirigendo, imperando, castigando etiam et corrigendo, serviat. Nam etiam Christus, cujus illeYicarius est, minister fuit circumcisionis, Apostolo teste; nec ministrari venerat, sed ministrare, et tamen docebat, imperabat, e templo negociantes ejiciebat, et se adorari, sibique a populis supplicari patiebatur.

Satyra 20. Non posse dici Ecclesiae fundamentum Apostolum Petrum ex eo colligit, quod B. Paulus ait I Corinth. m. non posse poni fundamentum aliud praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus. Sed loquitur Apostolus de primario Ecclesiae fundamento, quod a nullo alio pendeat, quod etiam Ephes. ii. summum angularem lapidem nominavit. Quod si post Christum non esset etiam Petrus Ecclesiae fundamentum, cur eum, quaeso, Dominus in Evangelio, Cepham, id est, petram appellaret? et de petra eadem dixisset: Et super hanc petram nidificabo Ecclesiam meam? Neque enim Petri nomen a petra dicitur, ut adversarius credit, sed est ipsum petrae vocabulum cum masculina terminatione, ut commodius auribus accideret. Dominus enim, qui hoc nomen Simoni imposuit, syriace Cepham dixit: Cephas autem syriace non petreum, vel petrinum, sed petram significat: ut etiam Graecum nomen usTpo;; idque etiam Patres omnes una voce confessi sunt. Origenes homil. 5. in Exod. « Yide, inquit, magno illi Ecclesiae fundamento, et petrae solidissimae, super quam Christus fundavit Ecclesiam, quod dicatur a Domino: Modicae fidei, quare dubitasti »? Tertullian. in lib. de praescript. adversus haereticos: « Latuit, inquit, aliquid Petrum aedificandae Ecclesiae petram dictum »? S. Cyprianus in epist. ad Quirinum: « Petrum Dominus primum elegit, et super eum aedificavit Ecclesiam». S. Hilarius in Comment. ad cap. xvi. Matth. « Oin nuncupatione novi nominis foelix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae inferorum leges dissolveret. 0 beatus Coeli janitor. » S. Gregorius Nazianzenus in orat, de moderatione in disputationibus servanda: Petrus, inquit, petra vocatur ». S. Epiphanius in Ancorato: « Dominus, inquit, constituit Petrum, Apostolum, petram firmam, supra quam Ecclesia Dei aedificata est ». S. Ambrosius in hymno, qui tota Ecclesia celeberrimus est: « Hoc ipsa, inquit, petra Ecclesiae, canente culpam diluit». S. Hieronymus in comment. ad cap. xvi. Matth. « Secundum metaphoram, inquit, Pct ac recte dicitur ei: aedificabo Ecclesiam meam super te ». S. Joannes Chrisostomus homil. 55. in Matth.: « Tu es, inquit, Petrus; et ego super te aedificabo Ecclesiam meam ». S. Augustinus in Psalmo-contra partem Donati: « Numerate, inquit, Sacerdotes, vel ab ipsa Sede Petri; ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae ». S. Cyrillus lib. ii. in Joan. cap. ii. « Nec Simon, inquit, fore jam nomen illi, sed Petrus, praedicit, vocabulo ipso commode significans, quod in eo tamquam in petra, lapideque firmissimo suam esset aedificaturus Ecclesiam ». S. Paulinus in epist. 4. ad Severum: « Petra, inquit, est Christus, sed etiam discipulo suo hujus vocabuli gratiam non negavit, cui ait: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ». Theophilactus in comment. ad cap. xxii. Lucae, Christum inducit ita loquentem ad Petrum: « Post me Ecclesiae petra es, et fundamentum ». In quam sententiam sic etiam Euthymius scribit in comment. ad cap. xxvi. Matth. « Te ponam fundamentum credentium, aedificabo super te Ecclesiam meam ». Sed stultus videat fortasse, et ab istis ipsis Patribus merito reprehendar, quod tam graves auctores levissimae satyrae objiciendos putaverim. Veniam igitur ad postremam criminationem, et Apologiae finem imponam.

Satyra 2. 9. 14. 35. Vitio vertit Sixto V et Pio etiam V humilitatem generis, et quod ex clautris Monasteriorum ad Pontificatum ascenderint. In qua re satis prodit se cujusdam quinti Evangelii discipulum, ac sectatorem esse. Non placent illi videlicet Evangelia quatuor Matthaei, Marci, Lucse, et Joannis, in quibus ab ipso Christo ad summas Ecclesiae dignitates lectos videmus humiles piscatores, ex Bethsaida vinculo Galilaeae. Non

sapit illi quod Apostolus ait: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi, nobiles: sed quae stulta, sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut. confundat fortia; et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret. Non probat adversarius consilium Dei, qui regem secundum cor suum in pascuis quaesivit, et invenit, et sustulit cum de gregibus ovium, et de post fcetantes accepit eum pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Credo etiam Mosem contemnet, qui ad principatum a Deo vocatus est non ex aula Pharaonis, sed ex deserto, ubi soceri sui gregem pascebat. Ac ne sapientes quidem mundi hujus adversarius audiret, qui gloriosius esse ducebant posteris suis facem praetulisse, quam splendorem a majoribus accepisse: et virtutis, ac sapientias laude, quam generis nobilitate, aut majorum commendatione viam sibi ad summos honores patefecisse. Quas cum ita sint, aut solus adversarius noster sapit, et sapientes omnes, ac ipse etiam Deus, et Christus, et Apostoli desipiunt, aut quod est verissimum, sic ipse unus desipit, ut id vituperet, quod summa laude dignum erat. Quod vero attinet ad monasteria; quis nescit optimos sapientissimosque Pontifices, atque Ecclesise Catholicae utilissimos ex monasteriis ad summi pontificatus fastigium omnibus eetatibus fuisse promotos? Monachus certe fuerat S. Dionysius, qui vicesimus sextus a B. Petro, et omnium consensu doctissimus, et optimus, magna cum laude Ecclesia; praefuit. Monachus fuerat S. Gregorius, qui ob doctrinae et pietatis excellentiam, ac rerum gestarum magnitudinem Magni cognomen invenit. Monachus fuerat insignis ille Agatho, qui VI Synodum oecumenicam magno suo labore ac diligentia congregavit; et doctrina ac miraculis claruit. Nec minor in Adeodato Pontifice et Monacho, qui Agathonem praecesserat innocentia vitae morumque integritas fuit. Monachi fuerant Stephanus IV, Paschalis I, Joannes IX, laudatissimi Pontifices. Monachus fuerat Gregorius VII, qui velint nolint haeretici, inter optimos, sapientissimos, constantissimos, sanctissimosque Pontifices semper est numeratus. Tametsi enim concubinarii et simoniaci, quos ille summo studio persequebatur, multas in eum criminationes confingerent, ta-

men « signa et prodigia » (ut loquitur Lambertus Scaphnaburgensis in historia rerum Germanorum, qui eo tempore vixit et scripsit, et Germanus, non Italus fuit) '< quse per orationes Gregorii Papee frequenter fiebant, et zelus ejus ferventissimus pro Deo, et Ecclesiasticis rebus, satis eum contra venenatas detractorum linguas communiebant ». Monachi fuerant Victor III, Urbanus II, et Paschalis II, qui ordine post Gregorium VII, in Apostolica Sede constituti, scriptorum omnium consensu vitse sanctitate, et rebus gestis claruerunt. Monachus fuerat Eugenius III, qui ob egregiam sanctitatis famam ad Pontificatum assumptus, in summo illo fastigio moderationem pristinam retinens, miraculis et vivus et mortuus floruit. Monachus fuerat Adrianus IV, qui cum doctissimus, et optimus haberetur ab Eugenio III, Cardinalis creatus, et in Norvegiam missus, eam provinciam Christo suis laboribus acquisivit, ac deinde Pontifex factus laude constantiae et magnitudinis animi insignis fuit. Monachi fuerant Innocentius V, ex ordine Praedicatorum, ac non diu post Nicolaus IV, ex ordine Minorum, quos uno ore historiae omnes optimos probatissimosque Pontifices fuisse testantur. Ac ut Benedictum XI, Urbanum V, et alios laudatos Pontifices praetermittam, monachus fuerat. S. Petrus Moronus, qui Coelestinus V, in

summo pontificatu appellatus est; cujus quidem ea fuit apud Deum devotio ac fides, ut miraculis maximis claruerit, ea rerum humanarum despicientia, et solitudinis, ac divinae contemplationis amor, ut ipso se pontificatu sponte abdicaverit.

Chapter 23 of 23