Skip to the text

Caput XVIII. Restat postremum caput, in quo adversarius indulgentias Pontificias a Dante reprehendi credidit, haec sunt verba Dantis

Che s’el volgo'l vedesse, vederebbe La perdonanza, di che ei si confida.

Sed hic locus nihil omnino facit contra indulgentias, siquidem ut exponit Landinus, et res ipsa clamat, eos concionatores Dantes reprehendit, qui falsas indulgentiaspraedicant, et turpis lucri gratia venias peccatorum auditoribus pollicentur, cum pontificis testimonium nullum proferre possint, quos quidem concionatores, si qui jam sunt, ut impostores, et falsarios Catholici omnes reprehendunt; loqui autem de ejusmodi Dantem impostoribus patet ex versibus qui proxime sequuntur.

Per cui tanta stultitia in terra crebbe,

Ad ogni promissiori si correrebhe.

et paulo infra.

Pagando di Moneta senza conio.

Ubi significat, ejusmodi concionatores iis, a quibus eleemosynas accipiunt ratione indulgentiae, solvere pecunias sine impresso ullo signo, qiue nihil valent.

Chapter 17 of 23