Caput XV. Alterum caput erat de loco Apocalypsis de quo sic loquitur Dantes
Di voi Pastor s’accorse'1 Vangelista Quundo colei che siede sopra lacque Puttaneggiar co’ Regi a lui fu vista.
Quella che con le sette teste nacque Et da / e dieci corna hebbe argumento Fin che virtute at suo marito piacque.
Hic vero triumphat adVersarius, sed plane ante victoriam, nam in eodem cantico Dantes agnoscit verum Ecclesiae Catholicae pastorem fuisse Nicolaum illum tertium de quo loquebatur, cum summos Pontifices per mulierem illam meretricem significatos esse diceret.
Et se non fusse,ch' aneor lo mi vieta La reverentia delle somme chiavi.
Che tu tenesti nella vita lieta.
Che t' avaritia vostra it momto attrista Calcan to i buoni, e sii levando i pravi. Di voi Pastor s'aecorse’l Vangelista elc.
Cum igitur ob summarum clavium reverentiam, quas Nicolaum Pontificem habuisse in terris confitetur, ne in Inferno quidem Dantes audeat contumeliose illum alioqui: certe non Antichristum, sed verum Christi Vicarium fuisse illum censebat, etiamsi ob avaritiam cum meretrice illa de Apocalipsi eumdem conferri posse judicaverit. Deinde quis neget veteres patres doctissimosquc scripturae sanctae interpretes uni Danti anteponendos esse? Porro nullus unquam veterum hunc locum Apocalypsis de Romana Ecclesia, aut summo ejus Pontifice accipiendum esse docuit. Sanctus Augustinus tract. in Psalm. xxvi. et Arethas, Haymo, Beda, et Rupertus in comment. hujus cap. xvn. Apocal. per magnam illam meretricem universam diaboli Civitatem, id est, omnem impiorum multitudinem significatam volunt. Caeteri, ut Tertullianus, et Hiei-onymus supra citati, de Roma quidem locum illum exponunt, sed de Roma Ethnica, et imperatoribus ejus paganis, qui Christi Ecclesiam in ipsa Urbe ita pei’sequebantur, ut plane juxta verba Joannis meretrix illa magna ebria dici posset de sanguine Martyrum Jesu. Sed jamdudum Roma ad Christi fidem per Apostolorum Principes conversa, ut idem sanctus Hieronymus aitlibn. contra Jovinianum, blasphemiam in fi'onte scriptam Christi confessione delevit, et ut magnus loquitur Leo, serm. de SS. Petro et Paulo: « De magistra erroris discipula facta es veritatis: et per ejusdem sancti Petri sedem caput oi'bis effecta latius praesides religione divina, quam dominatione terrena ».
Chapter 14 of 23