Caput XVI. Tertium ad sacrificium Missae pertinet, et in illis verbis continetur
Sappi che’l vaso che’l serpente ruppe
Fu e non 6: ma chi n’hii cotpa creda
Che vendetta di Dio non terne suppe.
Hunc enim locum adversarius ita exponit, ut velit, vas quod fuit et non est, esse Romanam Ecclesiam designatam per bestiam illam, de qua dicitur in Apocalypsi cap. xvn. fuit et non est, et quia suppa lingua Italica significat panem vino maceratum, scribit impius iste juvenis, per eam vocem significari Eucharistiam, ac sententiam Dantis esse non placari Deum sacrificiis Catholicorum Sacerdotum, quae in specie panis et vini Domino offeruntur. Et quidem quod attinet ad vas illud confractum, non negamus eo vase
Romanam Ecclesiam designari, quam Dantes ob corruptam morum disciplinam in deterius mutatam cum cerneret, dixit, fuisse, sed non esse: quod autem dixit non esse, per comparationem accipiendum est, non absolute; neque enim significare voluit, non esse jam Romae Ecclesiam, sed non esse talem qualis aliquando fuerat, si de moribus, et vitee integritate agatur, nam alioqui Ecclesiam Romae esse, et Summos Pontifices Christi locum in terris gerere ex ipso Dante paulo post luce clarius ostendemus. In eo vero quod de pane et vino scripsit Dantes, explicando, toto coelo adversarius aberravit, nam Landinus, qui commentaria in Dantem scripsit, ubi ad hunc locum venit, ex testimonio Imolensis antiqui interpretis hujus poetae, et ex rhonumentis quibusdam filii ejusdem Dantis, et ex communi Florentinorum consensu docet, alusisse Dantem hoc loco ad superstitionem, quae suo tempore vigebat Florentiae; existimabant enim illius aetatis homines eos qui homicidium perpetrassent, non posse in manus inimicorum devenire, si super occisi tumulu m panem vino maceratum comedissent, atque ea de causa cognati ejus, qui caesus fuerat, diligenter tumulum custodiebant, ne forte homicidae super eum tumulum cibo illo vescerentur, antequam caedem alia caede ulli essent. Ad hanc igitur sui temporis consuetudinem, sive potius superstitionem, Dantes respiciens, minatur divinam vindictam iis, qui Ecclesiam male vivendo deformant: atque addit eis minime profuturam superstitionen illam, quam sibi prodesse parricidae falso, atque impie credunt.
Chapter 15 of 23