Caput IV
Multis verbis inaniter, ut dixi, profusis, inepte philosophatur adesse jam annum a Lutheri praedicatione septuagesimum, proinde initium liberationis a tam diuturna captivitate sese aperire atque ostendere. Sed instar phrenetici nesciens omnino quid diceret, vere significavit septuagesimum annum jam agi Lutheranae captivitatis, si enim ulla captivitas Luthero exoriente exorta est, ea certe Romana esse non potuit, cum nulla mutatio in Urbe Romana per id tempus facta sit, sed eadem fides, eadem religio, eadem forma Christianae Reipub. quae ad eam diem fuerat, esse perseveraverit. At in Germania, Satana auctore, et administro Luthero, Christi religio in perditissimam haeresim mutata est, nec solum externus Dei cultus, et sacramenta omnia mutilata, vel sublata sunt, sed ipsum etiam hominum arbitrium, ex libero ac soluto in miseram captivitatem redactum, annos jam amplius septuaginta apud Saxonicam Babylonem servit.
Chapter 4 of 23