Skip to the text

Caput XX. Responsio ad ea, quae adferuntur ex Petrarcha

Transeo nunc ad ea, quae ex Francisco Petrarcha in medium adversarius protulit, ea sunt partim cantica quaedam, partim fragmenta epistolarum, sed omnia in unam atque eandem sententiam conveniunt, ut videlicet Romanam Curiam multorum vitiorum accusent, ac propterea etiam Babylonem quamdam nominari posse affirment. Fateor illa in libris Petrarchae exstare, sed quae vitia hominum damnent, non Pontificum, aut sedis Apostolicae dignitatem imminuant, id quod ipse testatur lib. xi. senilium epistolarum ad Franciscum Brunum Pontificis Maximi secretarium scribens. Nam cum admoneretur, ne tam multa scriberet in Cardinales, aliosque Rom. Curise praelatos, respondit, se non homines, sed vitia hominum insectari, neque id facere, quod sibi nocuerint, sed quia injuriam male vivendo faciunt Romanae Urbi, Ecclesiae Dei, Christo ipsi, atque Apostolis ejus Petro, et Paulo. Nam alioqui in iisdem libris innumerabilia exstant loca, ex quibus fides, et cultus Petrarchae erga summam illam, ac Deo proximam Romani Pontificis potestatem agnoscas, lib. i. senilium Epistolarum ad Talanandum Cardinalem. Quis, inquit, quaeso, non stupeat, simulque non gaudeat, si amicus sit Vicario Jesu Christi? lib. vii. senilium ad Urbanum V. Pontificem, quem ut Romam redeat adhortatur: Mihi, inquit, apud te summum culmen Ecclesiae, non de mea aetate, sed de tua humani- 1 tale fiducia nascitur; audio enim te libenter audire, quae vera sunt, etsi acria sint: falsa autem quamvis dulcia, aspernari; neque id mirum; Veritatis vivae Vicarius es in terris. Et infra: Ubicumque rite colitur Christi nomen, illic sedem tuam esse nec nego, nec dubito. Illud mihi non negetur, quod inter omnes alias singulare tecum aliquid, immo

quamplurimum, habeat Urbs Roma. Caeterae enim omnes suos habent sponsos, tibi quidem uni subditos, sed suis Ecclesiis praesidentes: illa vero nullum habet, nisi te. Itaque summus in reliquis, in Romana Urbe solus es Pontifex, solus sponsus. Et infra: Quo animo, da quasso, misericors pater, temerariae devotioni meae veniam, quo, inquam, animo tu ad Ripam Rhodani sub auratis tectorum laquearibus somnum capis, et Lateranum humi jacet; et Ecclesiarum mater omnium tecto carens et ventis patet, ac pluviis; et Petri, Pauli Sanctissimae domus tremunt; et Apostolorum, quae nunc aedes fuerant, jam ruina est, informisque lapidum acervus lapideis quoque pectoribus' suspiria extorquens? Et infra: Romam almam, ac sacrosanctam Urbem, Reginam urbium, arcem Christianae fidei, locum Deo gratum, hominibus venerandum, sacram tellurem, rerum caput, non semel appellat. Et ibidem: nullam esse toto orbe terrarum civitatem, ubi magis religio, ac devotio erga res divinas conspiciatur, affirmat. Ibidem de Bonifacio Papa VIII Ananiae a Columnensibus comprehenso loquens: Nulla, inquit, homini in Vicarium Dei sui causa sufficiens est offensionis. Idem lib. ix. Senilium ad eumdem Urbanum: Vere, inquit, summus ac Romanus est Pontifex, vere Urbanus, vere Petri successor, vere Vicarius Jesu Christi. Item in eodem libro ad Franciscum Brunum scribens. Illud inquit, neque tuum, neque cujusquam animum moveat, quod Papam Romanum quo nihil majus, immo cui par nihil orbis habet, alloquor: quasi illius reverentia stylum cohibere debuerit, mihi enim ut vides, magna hinc pars fiduciae orta est, quod Vicario veritatis nulla veri particula occultanda videretur. Idem lib. xi. Senilium, epist. ult. Roma, inquit, proculdubio sacrosanctissimus mundi locus est, ubi Christianus verus et vivere optet et mori. Idem in Apologia contra Galli calumnias: Non quidem, inquit, sic insanus sum, ut Romano Pontifici legem ponam, cum ipse sit legifer omnium Christianorum. Idem lib. i. Invectivarum contra medicum: Romano Pontifici, inquit, omnes, qui Christiano nomine gloriamur, non modo consilium, sed obsequium insuper, et obedientiam debemus. Neque vero solum de summi Pontificis dignitate multo aliter sentit Petrarcha, quam adversarius crederet; sed etiam de caeteris omnibus fidei nostrae capitibus. Nam lib. xi. Senilium ad Bonaventuram scribens, laudat

Monachum quemdam, quod et monasticum vitam religiose duxerit, et Missas devotissime celebraverit, lib xm. in epist. ad Franciscum Brunum, orat pro anima Pontificis defuncti, lib. xiv. in epist. ad Philippum Cardinalem multa scribit de sacra illa spelunca, in qua sancta Maria Magdalena habitasse dicitur, eamque illo carmine invocat.

Dulcis amica Dei laehrymis inflectere nostris;

Atque humiles attende preces, nostrseque saluti

Consule, namque potest.

In lib. ii. de vita solitaria cap. 11. Sacra stigmata sancti Patris Francisci, et ordinem ab illo institutum debitis laudibus celebratum, lib. i. de otio Religiosorum monachos sic alloquitur: 0 felices animae, o excubitores assidui, intentique; o sollicita et devota Christi mancipia, proque brevi servitio non libertatem modo perpetuam, sed ingenuitatem, filiationemque promerita, o mercimonium optabile, faustaque rerum alternatio, servire modicum, non ut diu regnes, sed ut semper. Denique, ut alia praetermittam, exstat etiam ipsius Petrarchae testamentum, in quo multa sunt Catholici animi signa; sed illud in primis, quod B. Virginem ac Sanctos caeteros magna devotione implorat. Nec solum Latinis, seriisque operibus, sed etiam in Italicis illis versibus, quos tantopere adversarius admiratur, et in libello, quos de vitis Pontificum, et Imperatorum conscripsit, et Summum Pontificem Christi Vicarium vocat, et alia non pauca scribit adversus ea, quae nostri temporis haeretici docent. De Summo Pontifice ita loquitur:

E’l Vicario di Christo con!a soma De le chiavi, e dei manto al nido torna:

Si che s'altro accidente nol distorna Vedrd. Bologna, e poi la nobil Roma.

Item alibi Ludovicum IV imperatorem non alia de causa solum Idolum appellat, et nomen habere dicit sine re; nisi quia Summi Pontificis auctoritate, et ab Imperio dejectus, et extra communionem fidelium pjectus fuerat.

Latin sangue gentile

Sgombra da te queste dannose some;

Non fure Idolo un nome Vano senza soggetto.

Alio loco Romanam Urbem domicilium Dei nominat, quia videlicet sedes est Vicarii ejus.

Le Donne lagrimose, el volgo inerme De la tenera etate e i vecchi stancki;

fe" hanni se in od'0, e la soverchia vita.

Gridan: o Signor nostro alta, alta:

• E la povera gente sbigottita

Ti scuopre le sue piaghe a mille a mille.

Ch’ Annihale, non ch’altri farian pio.

E se ben guardi a la 'Magion di Dio Ch’ arde oggi tutta, assai poche faville Spegnendo, sien tranquille Le voglie che si mostran s'in flammate,

Onde sien l’opre tue nel Ciel lodate.

Alio loco pie describit peregrinationem ad Urbem Romam, et cultum fidelium erga sacras reliquias atque Imagines, quas vosCalviniani irridere soletis.

Alovesi 'l vecchiarel canuto, e bianco Del dolce luogo, ove hh sua eth fornita,

Che vede 'l caro padre venit manco:

Indi trahendo poi Cantico flanco Per Testreme giornate di sua vita;

Quanto piii puo coi bon voler s’alta Rotlo da gli anni, e dal camino stanco.

E v iene ci Roma sequendo il desio Per mirar la sembianza di colui,

Ch’ aneor Ih sii nel Ciel vedere spera.

Alio loco Virginem Deiparam magno affectu implorat: et simul damnat amores, et amatoria cantica, quae juveni sibi exciderant.

Per te puo la mia vita esser gioconda,

Ove 7 fallo abondb, la gratia abouda.

Con le ginocchia de In mente inchine.

Prego che sia mia scorta,

E la mia torta via drizzi d. bon fine.

Et infra:

Mortui bellezzu, atti, e parole m’hanno Tutta ingombrata Talma;

Vergine sacra, et alma

Non tardar, ch'io son forsi ali’ ultim' anno.

I di miei piu correnti, che saetta Fra miserie, e peccati SonserTandati: sol morte naspetta.

Et infra:

Se dal mio stato assai misero e vile Per le tue mnn resurgo,

Al tuo nome, e pensieri, e'ngegno, e stile;

La lingua, e'l cor,le lagrime, e sospiri Scorgine al miglior guado;

E prendi in grado i cungiati desiri.

Ilis adjungam duo illa cantica, ubi deplorat pretiosum tempus in nugis, id est, in amatoriis versibus amissum.

Tennemi umor anni ve» t’ uno ardendo Lieto nel foco, e nel duol pien di sperne;

Poiche Madohna, c'l mio ruor seco insictn*

Falli o al Cuti, diece ultri anni piaugendo.

Homui son stanco, e mia vita riprendo Di tanto erro>; ohe di lirtute il seme Ha quasi spento; e le mie parti estreme, Alto Dio, a te devolamente vendo.

Ventito, e trislo de miei s't spesi anni,

Che spender si doveaho in miglior uso,

!n cercar pare, ed in fuggir affanni.

Signor, ch'in questo carcer inhai rinchiuso Trammene salvo da gl' eterni danni Cliio conosco 7 mio fallo, e non lo scuso.

I quai post m amat cosa mortale,

Senza le vanni a volo havendo io l’<ile Per dar forsi di me non Lassi esempi.

Tu che vedi i niiei mali indegni ed empi,

■Re dei Cielo invisibile, immortale, Soccorri clTalma disviata, c f/ale, h’l suo difetto di tua gratia adempi.

Si che s’ic vissi in guerra, ed in tempestu. Mora in pace, ed in porro; e se la stanza Fu vana, ahnen sia la partita honesta.

E quel poco di vivet ehe m'avanza,

Ed almorir degniester tua man presta; Tu sai heu, ch’in altrui non Ito speranza.

Chapter 19 of 23