Caput XII
Adducit postremo testimonia trium auctorum, qui lingua Italica scripserunt, Dantis, Petrarchae, atque Bocacii, jquos testes esse dicit omni exceptione majores, quod Papae domestici, quod antiqui, quod venerabiles ob vitae et morum integritatem, quod summa doctrina praediti fuerint, quod sine perturbatione animi scripserint, quod denique etiam praeviderint ruinam Pontificatus Romani, ut non tam pcetae, quam prophetae fuisse videantur. Et quidem quid isti auctores scripserint, paulo post videbimus. Nunc breviter laudes illas, quibus ab adversario afficiuntur discutiamus. Ait in primis ejusmodi esse testes ut eis nulla ratione contradici possit. At si carmina amatoria, si fabulas, si somnia scripserunt, unde illis auctoritas tanta, ut contradici nequeat? Quid si Dantem ipsum qui maxime serius, ac sobrius ex tribus illis fuit, falsitatis, ne dicam mendacii, manifeste coarguam? Certe enim quae scribit de Anastasio pontifice, ut suo loco ostendam, defendi nulla ratione possunt. Denique si testes isti adeo sunt veraces, ut fides omnino illis habenda sit, cur auctor iste pag. 22. fidem Danti habendam esse negat, cum donationem Constantini, et leprae ejus Baptismo curatam affirmat? Ait deinde Papae domesticos fuisse: quod de Dante et Bocacio simpliciter est falsum. Dantes enim factione Gibellinus, non modo non domesticus, sed etiam hostis Pontificum fuit. Bocacius vero nullius Pontificis domesticus fuisse legitur. Quod autem de eruditione et antiquitate dicit, antiquior et doctior S. Bernardus fuit, antiquiores etiam et doctiores innumerabiles alii, qui Summi Pontificis dignitatem totis viribus defenderunt. Sed risum vix tenui, cum Petrarcham, et Bocacium a morum sanctitate, vitaeque integritate laudari vidi, cum eorum scripta Italica, ob quae ab 'isto juvene tantopere commendantur, nihil fere nisi turpes amores
contineant, quorum etiam ipsum Petrarcham aliquando vehementer puduit. Talibus videlicet sanctis prophetis digni sunt Lutherani, et Calvinistae, qui juventutem libris suis corrumpant, qui Deam Venerem et prolem ejus Cupidinem pro summis numinibus venerentur, qui vel triumphos amoris canant, vel confictis fabulis expugnandae pudicitiae artes doceant. Istud credo, evangelium ab antistite vestro Beza didicistis, cujus exstant tot carmina amatoria in Candidam, quaedam etiam turpissima in eamdem, ac puerum Audebertum; et qui non alia de causa praefationem in Psalmos poenitentiales Latinis versibus scripsit, nisi ut formam Bethsabeae impudicissime (ut fecit) nobis depingeret. Disce miser, aliquando tandem, quanto sit Ecclesiae Catholicae, quam vestrae sanctior disciplina, cum illos ipsos libros vos appelletis sacros, et iterum, atque iterum typis excusos populo obtrudere nitamini, quos censura Ecclesiae Catholicae legi ob impuritatem, et corruptelam juventutis prohibet. Jam quod addit hos auctor-es sine animi perturbatione de Romano Pontifice esse locutos, quis credat, cum Dantes factione, ut dixi, Gibellinus eos fere Pontifices solum repi’ehendat qui Gibellinis pi-aeter caeteros adversabantur. Nicolaum III, Bonifacium VIII, Clementem V. Nam a Petrarcha tria illa cantica in Cui'iam Romanam non sine magna animi perturbatione scripta, cum aulicis infensus esse coepisset, clarius est quam ut sit a nobis necesse dici. Quod denique ad vaticinium illud pertinet, quo illi Romani Pontificatus utinam praesignificasse vobis visi sunt, si quidem illi tale aliquid praedixerunt, id ipsum de vaticinio ipsonxm dicimus, quod de similibus prophetis olim Ezechiel cap. xm. pi’onunciavit: Veh prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Tentavei'at quondam Martinus Lutherus horum omnium, qui nunc in Ecclesiam Catholicam debachantur, parens, futura praedicere, ac in epistola quadam anno 1521. cum illa inscriptione edita fidelem admonitionem ad omnes Christianos, audacter px-aedixit, post biennium fore, ut papae, cardinales, episcopi, presbyteri, monachi, moniales, turres, campanae, et quicquid ecclesiasticum est, in auras difflueret, atque evanesceret, modo, ipse illo biennio concionari, etsex-ibere, ut coeperat sineretur, sed permissus est non duos, ut petebat, sed fere viginti et duos annos summa libertate
scr ibere, ac docere, nec tamen quidquam eorum quae praedixit, evenit. Atque eumdera exitum omnia ejusmodi vaticinia necessario sortientur, quae cum prophetae illius omnipotentis vaticinio pugnant: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Matth.xvi,
Quia vero Pius V Pontifex optimus, et sanctissimus carmina illa Petrarchae. quae adversus Uxbem Romam impie scripta fuexant, abradi jussit, inde sumpta occasione, adversarius in extrema declamatione sua ti’agice deplorat, quod libri sacrae Scripturae non passim lingua vulgari unicuique permittantur. Sed causam istam tam inepte et imperite agit, ut nisi inscitiam ejus ex toto ipsius opere depi'ehenderem, suspicarer fortasse eum praevaricari dedita opei*a voluisse. Primum ait, Ecclesiae Catholicae Praesules, et pastores id unum satagere, ut hominibus persuadeant, eos qui legunt Scripturas sacras novi, ac veteris testamenti, haereticos fieri. Sed quale est hoc mendacium? An non Scripturae sacrae utriusque testamenti Summo Pontifice, non solum approbante, sed etiam jubente passim publice et privatim in templis, in scholis, in domibus leguntur? Deinde addit, impie prohiberi lectionem bibliorum lingua vulgai'i, cum Moses in lege veteri jusserit ut sacerdotes ad populum lingua materna conciones haberent? 0 acumen, quasi vero Ecclesiae Catholicae sacerdotes non lingua materna ubique ad populos condonentur. Tertio dicit Cbi'istum quoque id ipsum discipulis imperasse, ut videlicet ad populum vulgari idiomate loquerentur. Et quamquam vulgaris idiomatis nulla in Evangelio, ut nec in lege Mosis, mentio fit, admittimus tamen ad gentes ad quas docendas missi erant, Apostolos lingua vulgari esse condonatos, quod ut dixi, etiam hoc tempore faciunt Catholici Sacerdotes. Sed iidem cur quaeso lingua minime vulgari epistolas conscripserunt, si eas a vulgo legi voluerunt? Nam certe B. Paulus ad Romanos non romane sed greeee scripsit, et Apostoli Petrus et Jacobus ad Hebraeos non hebraice sed graece litteras dederunt; et S. Joannes Parthis non Pai’ticam, sed Graecam epistolam misit. Quarto dicit, ab Apostolo Paulo serio Christianis omnibus denunciari. ut sacras litteras investigent, ac scrutentur.
Chapter 12 of 23