Caput XXII. Responsio ad ea, quse ex Joanne liocacio adferuntur
Unus restat Bocacius ex ternario illo testium numero omni exceptione majorum, ex quibus vulgo Italorum summum Pontificem Antichristum esse persuadere voluit adversarius. Sed quam ingeniose, et argute Bocacius fabulas texit; tam imperite, atque inepte juvenis noster argumenta concinnat. Producit enim In racdimn ex Bocacii fabulis
pauca quaedam loca, in quibus vitia Clericorum et Monachorum attinguntur. Sei ex iis non sequi, ut propterea falsa religionis, fideique doctrina habenda sit (ut adversarius vellet) ipse idem Bocacius docet. Nam in secunda fabula, quam imprudenter adversarius praeter caeteras elegit, ut eam nobis objiceret, scribit quidem Bocacius multa, et gravia esse vitia Romanae Curia;; sed addit hoc ipsum manifestum argumentum esse veritatis fidei, ac religionis, quae Romae colitur. Cum enim non solum pagani et haeretici illam oppugnent, sed etiam ipsi, qui eam profitentur, ac docent, moribus perversis destruere, ut ipse qu’dem loquitur, atque ad nihilum redigere moliantur, et ea tamen semper vigeat, ac floreat, quis ambigere possit, quin ea sit opus Dei, et non humano consilio, prudentia, viribus, Romanam religionem consistere, sed ejus qui dixit: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam? In prima quoque fabula jure Bocacius a Catholicis reprehenditur, quod sacramentum Confessionis, atque Extremae Unctionis, fabulae fundamentum fecerit. Caeterum in illa ipsa fabula satis ostendit nil sibi commune fuisse cum novatoribus istis, qui praeter Baptismum, et Eucharistiam nulla alia sacramenta recipiunt. Siquidem ipse cum honore de sacramento Confessionis, et Unctionis Extrema;, necnon de religioso illo sacerdote, quem ut ministrum Sacramentorum illorum introducit, semper loquitur; et in extrema labula perditum illum exeeratur, ac damnat, qui sancto viro Sacerdoti suo imposuit, et ad sacrosancta illa mysteria plane indignus accessit. Neque vero in caeteris fabulis sui dissimilis fuit. Etsi enim passim monachorum, ac sanctimonialium vitia sub occasione fabularum carpat, non tamen inde colligit, quod- adversarius facit, monasticen ipsam universe esse damnandam; sed contra potius eos reprehendit, qui sanctimoniam ac decorem religiosorum male vivendo obscurant. Quorsum igitur, inquies, Pontificum jussu ha; fabulae ita corriguntur, ut ubique nomina sacerdotum, monachorum, sanctimonialium, aut deleantur, aut in alia commutentur? Causa est in promptu. Nescit enim vulgus, cujus manibus vulgares ejusmodi libri teruntur assidue, vitium a persona, et mores a dignitate secernere. Si sacerdotes ac monachos flagitiorum, ac scelerum argui videat, facilp sacerdotium ipsum, ac monachatum contemnit: neque cogitat, quod paucorum est, non esse omnibus tribuendum; neque ordinis sanctitate personarum vitiis inquinari; nec pauci sunt, qui sacerdotum vitia libentius multo quam virtutes imitari velint. Quin etiam licere sibi credunt, quod sacerdotes, sive recte, sive perperam agunt. Quanti autem facienda sit sacerdotum bona existimatio, vel ex uno illo imperatoris Constantini facto, ab omnibus scriptoribus mirifice laudato, colligi potest. Quod ego, quia ad rem nostram non parum facere videtur, Theodoreti verbis referam lib. i. histor. cap. 11. Erant, inquit, quidam calumniandi studio flagrantes, qui quosdam episcopos accusabant, et criminationis libellos imperatori offerebant. Ille istis ante concordiam constitutam acceptis, primum cum eos vinculo constrinxisset, anuuloque suo obsignasset, servari jusdt. Deinde cum concordiam inter eos conciliasset, libellosin mediumadductos, illis ipsis prajsentibus, igne absumendos curavit; jurejurando adjecto, se ne verbum quidem in illis scriptum perlegisse, nam sacerdotum, inquit, vitia non sunt populo aperienda; ne ille inde causa offendiculi arrepta licenter; peccare aggrediatur. Quin etiam eum hoc quoque adjecisse memorat: Si suis oculis Episcopum alienee uxori stuprum inferre forte videret, facinus illud nefandum suo paludamento se obtecturum, ne facinoris aspectus eos, qui idem ipsum cernerent, ulla ex parte lseueret. Haec Theodoretus. Sanctus autem Cyprianus longius etiam progressus scribit Christum ipsum, et Apostolos ejus, de sacerdotibus Aaronicis, licet jam sacrilegi, atque impii essent, tamen ob ipsum, quamvis inane nomen, et umbram quamdam sacerdotii, honorifice esse locutos. Quod si vera crimina Sacerdotum populo aperienda non sunt, et verenda Patrum non cum maledicto Cham detegenda, sed potius cum optimis ejus fratribus contegenda, quis ferat eos, qui oblectandi gratia falsa crimina affingunt, aut fabulosis narrationibus in contemptum eos adducunt? Poteram hoc loco multa quoque ex libris Joannis Bocacii adferre, ex quibus intelligeret juvenis noster in causa religionis se cum cmteris Calvinistis ab hoc etiam auctore damnari. Nam et in libro qui inscribitur Corbaccio, et in altero, qui dicitur Filocopo multa Bocacius de invocatione B. Mariae, de laude virginitatis, de libero arbitrio, de ign purgatorio, de precibus pro defunctis, de
sacrificio Missae plane catholice scribit. Sed nolui tam multa italica verba huic nostro latino opusculo inserere, neque tam ssepe de rebus iisdem verba facere.
Chapter 21 of 23