Skip to the text

Caput II

Sed jam ad rem aggredientes, inscriptionem famosi libelli paulisper inspiciamus: « Aviso piacevole dato alia bella Italia da un nobile giovane Francese ». Huc tandem haereticorum impietas delapsa est, ut res maxime serias, atque tristissimas, et omni lacrymarum fonte plangendas, jucunda; narrationis, et tamquam amicae confabulationis materiam faciant. Quid enim miserius, quid luctuosius, quid atrocius Christiana pietas audire poterat, quam a perditis quibusdam hominibus gladio linguae ita proscindi Christi Vicarium, ut eae verborum contumeliae in ipsum sine ullo pudore jaciantur, quae vix in vilissima quaeque mancipia convenirent?

Et tamen lue contumeliae, vel blasphema potius, atque impia maledicta ita nonnulli jucunda visa sunt, ut eo titulo ornandas putaverit, « Aviso piacevole ». Ita nimirum Calviniani paulatim athei fiunt, de religione jocum, et de controversiis fidei ludicras declamatiunculas faciunt; « lactantur cuni male fecerint, et exultant in rebus pessimis ».

u Dato alia bella Italia ». Invidebas videlicet Italia} suam pulchritudinem, quae in eo potissimum sita est, ut nullius heeresis maculis, nulla schismaticorum colluvione foedetur, et ea causa fuit, cur Italica lingua, non Latina scriberes (nisi forte, quod facile suspicari possumus, Latinas litteras ignorabas) ut eorum Italorum, qui Latinie linguae expertes sunt, piam fidem corrumperes.

Videbat nimirum Satanas iiyiumerabiles in Italia homines esse de numero eorum, quos (ut sanctus Augustinus loquitur in lib. contra epist. fundamenti cap. 4). credendi simplicitas tutissimos facit. Intelligebat singulari Dei providentia fieri, ut Romana fides Apostolico ore laudata in Italia populis incorrupta, et inviolata permaneat. Non ignorabat eam adhuc esse per Italiam universam Sedis Apostolicae reverentiam, quEe in toto orbe Christiano esse deberet, et aliquando fuit, vere enim S. Prosper in lib. de Ingratis scripsit:

Sedes Roma Petri, quae pastoralis honoris

Facta caput mundo, quicquid non possidet armis,

Relligione tenet.

S. Leo serm. 1. de Natali Apostolorum: « Per sacram B. Petri sedem caput orbis effecta, latius praesides religione divina, quam dominatione terrena ». Angebatur hostis humani generis, quod impia defectio a matre Ecclesiarum, atque ab ipso communis Patre omnium Christianorum, tamquam a Babylone et Antichristo, apud multos septentrionales populos tam facile propagata, in Italise provinciis locum nullum haberet.

Itaque nactus tandem aptum ad suas fraudes instrumentum, perditum nescio quem juvenem excitavit, qui vulgavi idiomate, dulci oratione, et suavibus canticis, lsethale venenum vulgi auribus instillaret. Sed Deo bene juvante mentietur iniquitas sibi, nec solum Pastorum vigilantia diligentissime providebit, ne ejusmodi libelli ad Italorum manus aliquando perveniant: sed neque ullus nostrum Italicis verbis istiusmodi libros refutabit, ne vel ex ipsa nostra responsione cognoscant populi horribiles illas blasphemias, quas ne fando quidem unquam audiverunt.

Et quemadmodum adversarius Rapsacem illum Assyrium imitatur, de quo in lib. IV Regum cap. xv. dum lingua populari blasphemias in Christi Vicarium evomit: ita nos Eliachim prudentiam imitabimur, dum

respondendo cavebimus, ne populorum aures inauditis illis blasphemiis polluantur, ne quo modo corrumpantur sensus eorum, et excidant a simplicitate, quEe est in Christo.

« Daun nobile giovane Francese ». Gallus ne fuerit, an. Gallum simulaverit, qui hsec scripsit non magni refert juvenem certe fuisse facile credi potest, satis enim procacitas, petulantia, levitas, imperitia, quae in toto libro cernuntur, auctoris sui juvenile ingenium produnt. At nobilem eumdem fuisse, vel esse, ego quidem aegre adduci possum, ut credam, nisi forte nobilem scurram, non virum nobilem, libri titulus indicet: certe obscoena vocabula, convicia, et contumeliae, quibus undique liber scatet, agasonem potius, aurigam, vel nautam, quam virum nobili loco natum decebant.

Et cur quEeso nobilis iste juvenis nomen suum non prodidit? Cur latet in tenebris, qui tam ferociter summo Christianorum Praesuli minas intentat? Cur novus iste Goliath qui tam confidenter exercitui Dei viventis exprobrat et tamquam alter Semei, Christo Domini maledicit, ita obscurus latitat, ut ne de nomine quidem velit agnosci? Sed veram esse oportet sententiam veritatis Joan. m. Qui male agit, odit lucem.

Chapter 2 of 23