Caput XI
Septimo loco Joachimum Calabrum testem adducit, a quo in explicatione Apocalypsis Romanum Pontificem Antichristi nomine appellatum affirmat. Sed impudens est mendacium, quod certe nobilem virum, qualem iste se jactat minime decebat, tantum enim abest, ut Joachjmus abbas ullo in loco Romanum Pontificem Antichristum esse signiticarit, ut contra potius frequenter de illo summo cum honore scripserit. In ipsa epistola, quam toti illi operi praemisit, jubet suum opus Apostolicae Sedis judicio subjici, ubi etiam certa fide se credere dicit, non posse portas inferi contra Romanam Ecclesiam praevalere, neque usque ad mundi consummationem fidem ejus ullo unquam tempore perituram. Deinde in prima parte expositionis explicans textum septimum capitis secundi aperte scribit', Ecclesiam Constantinopolitanam finem esse habituram, Romanam autem ut veram Hierusalem, et thronum David semper mansuram. Rursus in expositione undecimi textus capitis sexti habet haec verba. « Quicumque Petri Ecclesiam moribus, viribusque impugnant, Babylonis se filios contremiscant ». In expositione autem secundi textus capitis septimi per Angelum, ascendentem ab ortu solis, atque habentem signum Dei vivi, Romanum Pontificem intelligendum esse dicit, qui cum coepiscopis suis signo crucis electos muniet in illa ultima tribulatione, quam Antichristus videlicet excitabit. Sed quid opus est pluribus, cum adversarius locum nullum attulerit pro mendacio suo? Unus
exstat locus in expositione textus undecimi capitis noni, qui forte pro adversariis facere videatur. Sed in eo loco non verum Pontificem Romanum, sed principem quemdam Patarenorum haereticorum, ab Ecclesia Romana jam olim damnatorum, quem illi suum Apostolicum dicebant, Antichristi praecursorem futurum esse Joachimus suspicatur. Sed nihil ad rem nostram hoc pertinet.
Chapter 11 of 23