Caput X
nardo ha piu di quattro cento anni nelli libri dellesue Considerationi dei Papa, de Vesco vi, e dei Clero, e poi non dubito punto, che tu non confessi, che di tai persone non si poteva dire, h voler dire la verita, meglio di quello che dice ». Prodeat igitur sanctus Bernardus, et temerarium istum juvenem sua auctoritate confundat. Non solum enim in libris quinque quos de Consideratione ad Eugenium scripsit, ne verbo quidem sanctus Bernardus Pontificem Romanum Antichristum esse significavit, sed etiam in iis libris et in epistolis passim ejusdem Pontificis auctoritatem mirifice praedicavit, atque defendit. Primum librum ita exorditur: « Subit animum dictare aliquid, quod te Papa beatissime Eugeni vel aedificet, vel delectet, vel consoletur; sed nescio quomodo vult, et non vult exire laeta quidem, sed lenta oratio, dum certatim illi contraria imperare contendunt, majestas, atque amor». Ita nimirum sanctus Bernardus Antichristum alloqueretur, ita illum aedificare, delectare, consolari cuperet, ita simul diligeret, et timeret. In secundo autem libro accurate exponens, quid sit Papa: « Age, inquit, indagemus adhuc diligentius qui sis, quam geras videlicet pro tempore personam in Ecclesia Dei. Quid responsurum putas ille iniquus, homo peccati, filius perditionis, aperte denique dicam Antichristus? Audi quid respondeat. Quis es? sacerdos magnus Summus Pontifex; tu Princeps Episcoporum, tu haeres Apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moses, judicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es, cui claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii coeli -janitores et Gregum Pastores, sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae caeteris nomen liaereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos, tibi universi crediti, uni unus,
. nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor ». Porro initio libri tertii una brevissima sententiola idem Bernardus expressit quousque se jurisdictio Romani Pontificatus extendat, ne forte adversarius noster reges ac principes conetur excipere.
« Orbe, inquit, exeundum ei, qui forte vellet explorare, quae non ad tuam summi Pontificis pertineant curam ». Librum quartum idem sanctus Bernardus semper sui similis ita concludit, ut Summum Pontificem
nominet « Christianorum Ducem, pastorem plebium, ultorem scelerum, malorum metum, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, Canonum dispensatorem, sal terree, orbis lumen, sacerdotem altissimi, Vicarium Christi, Christum Domini, Deum Pharaonis ». Heec igitur sunt qua? sanctus Bernardus in libris de Consideratione de Pontifice Maximo scribit, quibus vel ipso adversario teste, nihil verius dici poterat. Ac ut intelligat is, qui ad Bernardum judicem provocavit, Summum Pontificem ex Bernardi sententia non tantum non esse ut Antichristum fugiendum, sed etiam ad eum proprie pertinere causas fidei judicare, et non egredi limites suos, ut iste fingit, si de fide Gallorum sententiam ferat, audiamus initium epistolae 190. ad Innocentium Papam, de Petro Abailardo, qui intra Gallias haereses seminabat: « Amantissimo patri, et domino Innocentio Summo Pontifici Frater B. Claraevallis vocatus Abbas, modicum id quod est. Oportet ad Vestrum referri Apostolatum pericula quaeque et scandala emergentia in regno Dei, ac praesertim quae de fide contingunt. Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum, haec quippe hujus praerogativa Sedis ». Legat igitur I talia, ut adversarius cupit, legat etiam Gallia, legat Ecclesia universa Doctorem illum sanctum, sapientem, disertum et illi potius, quam stolido isti juveni, qui ta-r men Bernardum judicem de hac controversia fecit, de Summo Pontifice credat.
Sexto loco producit ad medium verba quaedam Eberhardi Episcopi Salisburgensis, quae apud Joannem Aventinum exstant. Sed ea neminem movere debent, cum Joannes Aventinus auctor sit parum probatae fidei, et non sine causa illa omnia in odium Pontificum vel finxisse vel amplificasse credatur, nihil enim tale exstat apud alios historicos, ac ne apud ipsos quidem Germanos Wymphelingium, Krantzium, Nauclerum, qui eamdem historiam litteris consignarunt. Deinde, licet historia ab Aventino vere conscripta esset, illud tamen in dubium revocari non potest, quin Episcopus ille hostis acerrimus fuerit Gregorii IX. Pontificis, et contra Friderico II imperatori addictissimus. Cum autem oh discordiam illam infer
Pontificem, el imperatorem omnia bello arderent, et factiones illae Guelphorum, et Gibellinorum tunc primum exortae, quasi rabie quadam accensae furerent, qui Pontifici favebant in Fridericum, et qui Fridericum sequebantur, in Pontificem omnia convicia et maledicta faciebant, quae in mentem venire ullo modo potuissent. Quare non quid irati homines tunc effutirent, sed utri bonam causam tuerentur, considerare operae pretium erit; quod quidem illa etiam de causa utile erit, quod auctor iste paulo ante videlicet pag. 4. scribere ausus sit, Fridericos imperatores sanctos fuisse, et injuste a Pontificibus oppugnatos. Nolo scriptores Italicos producere, sanctum Antoninum, Blondum, Sabellicum, Platinam, et caeteros, qui adversario suspecti esse possent; sed Germanos tantum, qui ante exortam Lutheri haeresim sine praejudicio anticipatae opinionis, rem ipsam, ut erat litteris prodiderunt. Jacobus Wymphelingius in Epitome rerum Germanicarum cap. 36. de Gregorio IX a Friderico II miris modis afflicto, ita scribit: « Tum Pontifex humanis destitutus auxiliis, ad rem divinam supplicationesque animum divertit, quibus, Deo agente, Fridericum avertit hostem ».
Habes hic testimonium hominis Germani, et quod majus est, Friderico imperatori addictissimi, quippe qui cap. 39. summis eum laudibus effert, qui tamen satis aperte meliorem causam Pontifici tribuit, cum ab ipso Deo Pontificem ab imperatoris impetu defensum scribit. Joannes Nauclerus in n. volumine suae Chronographise generatione 41. de Friderico II loquitur ad hunc modum: Romam veniens mores mutavit; spreta jurisjurandi religione multa, et quidem enormia aggressus, ditionem vexabat Pontificiam, Pontifices et Archiepiscopos ponens in Ecclesiis suo modo, et institutos a Papa expellens, collectas ab Ecclesiis exigens »; et infx*a: « Admonitus super his, ipsi non obtemperabat: admonentem magis, magisque in dies sprevit, unde eum percussit Pontifex anathemate, etc ». Accedat Albertus Krantzius, ut in ore trium testium stet omne verbum. Hic insignis auctor in lib. vm. Saxoniae, cap. 8: « Imperator, inquit, Fridericus a Papa multis ex causis excommunicatus, quas in bulla declaravit, diu permansit in sordibus »; et paulo post: « Pontifex sollicitavit Archiepiscopos et Episcopos, ut imperatorem excommunicatum cunctis
denunciarent: sed Episcopi Theutoniae ne hoc fieret, supplicarunt, veriti tyrannidem ejus. In Francia autem, Anglia, et Dania denunciabatur sine timore ». Et paulo infra: « Imperator interim, cum Papa Concilium Praelatorum evocasset ad succurrendum terrae sanctae, revocatis Cardinalibus de sua quemque legatione, omnes vias terrae, marique occupavit, et itinerantes ad urbem captos protraxit in carcerem Cardinales, Episcopos, Praelatos, nobiles, doctos eujusque generis et ordinis, ab orbe Christiano ad Summum Pontificem missos oratores. Doluit Christianismus tantum esse vulnus in visceribus, ab eo praesertim, qui omnia tueri susceperat, et Sacramento se adegit, cum interim Turei et Saraceni premerent Christianos in terra sancta Deinde cap. 9. horribilem Friderici crudelitatem his verbis exponit: « Perductos ad se Romanos partim quaternis ad crucis formam perfodit vulneribus; partim caput in crucis modum quadrifariam scidit; partim fronte eodem ferro cruce reddidit insignitos, clericos vero detonsam in vertice coronam ferro caesim in crucem vulneratam, ut dicebat, jussit ornari, quorum unus inflictum vulnus nimis patienter tolerare visus, in palearum cumulum funiculo est pertractus: et cum benedicere ac laudare Deum perseveraret, igni supposito est crematus ». Et post multa similia summae crudelitatis exempla subjungit cap. 10. de perfidia atque impietate ejusdem: « Friderici, inquit, rem in Sicilia administrantes, in nullum sacrum locum magis saevierunt, quam in Monasterium Cassinense divi Benedicti: aurea cujus et argentea vasa fregerunt, quae Fridericus conflata redegit in nummos, et monachis inde vi ac convicio deturbatis, satellites sunt in habitationem ruinamque profecti; et quod impietatem auget, Saracenos adeo fovit Fridericus, ut eos mercede conductos magis, quam caeteros Christianos in militia charos habere sit visus: preeterque arma tractantes multos ex ea barbarie per Italiam, et Siciliam honoribus, et magistratibus evexit, ejusque gentis amore in Christianos usque adeo est debachatus, ut Luceriam Apuliae civitatem ejectis populariter Christianis, Saracenis dederit habitandam», et paulo post: « Legem in regione promulgavit, qua Saracenos adeo voluit salvos esse, ut contendentes cum illis impune occiderentur: caesorum autem Saracenorum quaestio, si captus non esset, qui vim attulerat, in vicinae regionis populos haberetur, quae seris summa ac totidem capitum supplicio punirentur. Quin etiam alia impietate, atque insania, ut Saraceno non magis militanti, quam in Africa agenti commodaret, est usus, qui forma prsestantiores per Siciliam mulieres, et suum Italiae regnum concupitas virgines a parentum sinu, matronasque a maritorum complexu rapi et passus fuerit et curaverit. Tunetis Africse regis fratrem baptizari volenti Panormi prohibuit». Hsec ille: atque ha;c sunt videlicet pia illa opera ob quae sanctum Imperatorem, et unctum Dei adversarius appellavit, et cur Pontifex Gregorius Antichristus jure habendus videatur, quia eum anathemate notatum ab Ecclesia ejecit. Sed pergamus ad caetera.
Chapter 10 of 23