Skip to the text

Caput XIV

Atqui hoc praeceptum Apostolicum in 14. quse exstant, Paulinis Epistolis non invenitur; si Calviniani quintam decimam forte habent, non graventur eam cum cseteris communicare. Sed quando Paulus Apostolus hoc juberet, qui, ut dixi, ad Romanos ea lingua scripsit, quam vulgus non intelligebat; qui serio monet ad Ephes. iv. positos in Ecclesia doctores, et pastores, ut videlicet non deessent, qui divinas litteras imperitse multitudini exponerent? Postremo argumentum inde petit adversarius, quod Mahomethus populis suis persuaserit, ad eos non pertinere libros legis Domini per se evolvere, cum id proprium sacerdotum sit, sed utrum Mahomethus id prseceperit, adversarius noster viderit. Nos vero non in Alcorano pseudopropheta Mahomethi, sed in Malachia sancto, fidelissimoque propheta, legimus: Labia sacerdotis custodiunt scientiam. et legem requiretis ex ore ejus: quia Angelus Domini exercituum est. Malach. n.. Et sanctum Basilium gravissimum doctissimumque Patrem, praefecto culinae imperatoriae locum e divina Scriptura proferenti respondisse scimus: « Tuum est de pulmentis cogitare, non dogmata divina decoquere », id quod refert Theodoretus lib. iv. historiae eccles..cap. 17. Sanctum quoque Hieronymum, clarissimum Ecclesiae Catholicae lumen, non ignoramus quam acriter reprehenderit, in epistola ad Paulinum, pravam illam consuetudinem, qua sibi divinas litteras omnes vendicabant, cum tamen alioqui veteri proverbio, tractent fabrilia fabri. Atque hactenus de illa declamatioue, qua Summum Pontificem Antichristum esse frustra probare adversarius contendebat.

Responsio ad ea, quse ex Dante Aligherio contra Sedem Apostol(cam adferuntur.

Venio nunc ad ea, quai ex Dante poeta italico in medium adferenda libelli auctor judicavit. Ea licet multa et varia sint, tamen omnia ad quinque capita revocari possunt. Primum enim in opere illo Dantis certorum Pontificum et Cleri etiam totius vitia deteguntur; deinde locus Apocalypsis de Babylone ad Summos Pontifices applicatur; tertio sacrificium Missse juxta Lutheranorum errorem improbari videtur; quarto Lutheri adventus, et prsedicatio prophetico spiritu,

si adversariis credimus, praesignificatur; quinto Indulgentiae pontificiae reprehendi videntur. Ordiamur a primo. Quinque Pontices a Dante reprehensos adversarius annotavit, Anastasium II, Nicolaum III, Bonifacium VIII, Clementem V, et Joannem XXII. Addere poterat ad alios etiam Coelestinum V, hos enim sex ex tam ingenti numero Summorum Pontificum in toto illo opere reprehendit. Sed in Anastasio ex inscitia turpiter lapsus est. Scribit enim Anastasium inter haereticos in gehenna puniri, oh haeresim quamdam Photini.

Ci raccostarno dietro ad un coperchio

D'un grande avello, ov’io vidi una scritta

Che diceva, Anastasio Papa guardo

Lo qual trasse Fotin da la via dritta.

Commentarius adversarii ad hunc locum habet, Photinum in Thessalia docuisse Spiritum sanctum a Patre non procedere; et Filium minoris auctoritatis esse quam Patrem: atque hanc haeresim ita placuisse Anastasio II Pontifici, ut eam etiam publice defendere sit conatus, proinde jure a Dafite inter haereticos numerari. Ac Dantes quidem aliqua venia dignus est, quippe qui Martinum Polonum, Gratianum, et alios quosdam erroris sui habuit auctores. Illi enim Dante antiquiores scriptum reliquerunt, Anastasium Pontificem in eo peccasse, quod Aeacium Eutychianae haeresis fautorem, et a Praedecessoribus suis juste depositum, in sedem Constantinopolitanam revocare voluerit, quodque Photino cuidam Thessalonicensi Aeacii amico sine consensu Episcoporum caeterorum temere communicaverit. Addunt etiam, praedictum Anastasium ob id peccatum divina ultione percussum misere periisse. Quae omnia falsa fabulosaque sunt, nam certissimis testibus constat, Aeacium multo ante obiisse diem suum, quam Anastasius pontifex fieret: testantur id Evagrius lib. m. histor. cap. 23. Nicephorus lib. xv. cap. 17. et Liberatus in Breviario de causa Nestoriana cap. 18. Quomodo ergo fieri potest, ut Anastasius Aeacium ad sedem revocare voluerit, quem jam olim defunctum esse constabat? Deinde, nonne exstat epistola doctissima et pulcherrima hujus Anastasii Pontificis optimi ad Anastasium imperatorem, in qua totis viribus persuadere nititur, ne nomen quidem Aeacii tolerandum esse? Sed occasionem fabulse dedit, quod illo ipso tempore vixit Anastasius imperator, hseresi Eutychiana infectus, qui et Aeacio favebat, et fulmine ictus interiit, ut scribunt Cedrenus, Zonaras, et Paulus Diaconus in ejus vita. Quod ergo ad Anastasium imperatorem proprie pertinebat, vel inscitia, vel malitia scriptorum ad Anastasium Pontificem retulit, atque haec ad Dantem. Ad commentarium adversarii breviter respondemus, in eo tria splendida mendacia contineri. Non enim Anastasius IY, ut iste somniat, sed secundus fuit, de quo loquitur Dantes. Nec Photinus ille Spiritum sanctum a Patre procedere, ut iste sine ullo fundamento affirmat, inficiabatur, sed Aeacio tantum Eutychian istae favebat. Nec denique Anastasius Photini errorem publice defendisse usquam legitur, nisi apud istum vere commentitum commentarium. Auctores enim supra citati, quos Dantes secutus videtur, tantum scribunt, Anastasium sine consensu Episcoporum et clericorum totius Ecclesiae Photino communicasse. Jam vero in Gcelestino Y nihil aliud Dantes reprehendit, nisi quod Pontificatu sponte se abdicarit; sic enim habet.

Guardai e vidi ~l’ ombra di colui,

Che fece per villate il grati rifiuto.

Sed hunc locum neque adversarius annotavit, quod nihil ad rem ejus pertineret, neque Dantes vere judicavit. Fuit enim Ccelestinus vir sanctissimus, et tam ante Pontificatum, quam etiam post, miraculis plurimis illustris, ut ex ejus vita intelligi potest, quam et docte, et fideliter scripsit Cardinalis Cameracensis Petrus ab Alliaco. Caeteros quatuor Pontifices Nicolaum, Bonifacium, Clementem, et Joannem, et generatim clericos omnes, Dantes quidem non parum vituperat, sed ob vitam et mores, non ob fidem, et doctrinam, neque haereticos, aut antichristos usquam vocat. Quid autem mirum esset, si in tam numeroso Summorum Pontificum ordine, pauci quidam invenirentur vitae parum integrae et probatae, an ideo quia pauci quidam minus sancte vixerunt, sedes ipsa Apostolica antichristiana dicenda est, cum et antea, et postea plurimi viri sanctissimi, eamdem Apostolicam Sedem tenuerint? An vero non possemus cum sancto Augustino de Summis Pontificibus disputante, libere dicere, in illum ordinem Epi-coporum qui ducitur ab

ipso Petro usque ad Anastasium, jam usque ad Clementem VIII qui. nunc in eadem cathedra sedet, etiamsi quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil praejudicaret Ecclesiae, et innocentibus Christianis, quibus Dominus praevidens, ait de praepositis malis: « Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt », ut certa sit spes fidelis, quae non in homine, sed in Domino collocata numquam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur. Quid? quod, ut supra dixi, Dantes factione Gibellinus in reprehensione Pontificum et Cleri merito suspectus haberi debet, cum odio potius inimicorum, quam veritatis amore adseribendum animum appulisse videatur. Accedit postremo, quod adversarius etiam noster in quibusdam rebus Danti fidem habendam esse negat, quod eum vulgi opinionem s.ecutum esse dicat, ut in donatione et lepra Constantini. Quod si adversario licuit Danti, quem ut prophetam coli voluit, fidem interdum non habere: cur nobis non liceat eidem Danti, quem poetam non prophetam fuisse scimus, interdum etiam fidem non habere? atque haec de primo.

Chapter 13 of 23