Skip to the text

Caput VIII. Quarto testimonium adfert Arnulphi eujusdam Episcopi Aurelianensis, qui cum ante 600. annos in conventu quodam Remensi

multa in Romanum Pontificem maledicta congereret, inter alia etiam Antichristum. appellare ausus est. Sed ista non pluris facimus, quam tuas, quicumque es auctor famosi libelli, et tui similium criminationes. Sartis enim constat eum hostem Romani Pontificis fuisse, et inimico animo quicquid stomachus suggerebat evomuisse. Sed opponam illi uni Gallo Episcopo testimonia omnium Episcoporum Galliae, qui tempore Joannis Papae VIII. ante annos 700. Concilium apud Trecas celebrantes excommunicationem a Roman. Pontifice in principes quosdam latam his verbis comprobarunt: Domine Sanctissime ac Reverendissime Pater Patrum, Joannes, Catholicae atque Apostolicee Ecclesiae, sanctae videlicet Romanae primae sedis Papa. Nos filii, famuli, ac discipuli vestrae auctoritatis, Galbarum, et Belgicarum Episcopi, his quae super vulnera dolorum vestrorum maligni homines ac ministri diaboli addentes in sanctam matrem nostram, ac magistram omnium Ecclesiarum commiserunt, et dolori vestro conflentes condolemus, atque judicium vestrae auctoritatis, quod privilegio B. Petri, et sedis Apostolicae in eos, et complices eorum juxta sacros canones spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, ac secundum ejusdem sancte Romanae sedis Pontificum praedecessorum vestrorum decreta protulistis, voto, voce, et unanimitate nostra, atque auctoritate sancti Spiritus, cujus gratia in Episcopali ordine sumus consecrati, gladio Spiritus sancti, quod est verbum Dei, eos interimentes persequimur, scilicet quos, sicut praediximus, excommunicatis, excommunicatos tenemus: quos ab Ecclesia abjecistis, abjicimus; quos anathematizastis, anathematizatos esse judicamus, et quos regulariter satisfacientes vestra auctoritas, et Apostolica sedes receperit, recipiemus. Haec ex Aimoino lib. v. de gestis Francorum cap. 27. ad verbum transcribere volui, ut prudentes judicent, uni ne Episcopo Gallo, an synodo Episcopatum omnium Provipciae ejusdem fidem habere oporteat.

Chapter 8 of 23