Skip to the text

Caput XVII. Sequitur quartum caput, quo carmina illa continentur, quibus Lutherum a Dante praesignificatur adversarius credit

Non sard tutto tempo senia reda.

UAguglia, che lascid le penne al carro.

Perche divenne mostro, e poseia preda.

Citi veggio cet tumente, e perd’l narro.

A darne tempo gid. stelle propinque.

Nel qua/e uri cmque cento d/eci e cinque

Messo di Dio ancidera In fuja.

Et quel Gigante che con /ei delinque.

Hic adversarius, ut se acutissimum aenigmatum interpretem esse demonstret, tempus significari affirmat, quo Lutherus conciones suas adversus Ecclesiam et Summos Pontifices exorsus est. Is enim annus fuit quingentesimus septimus decimus supra millesimum. Parum autem interest inter annum quingentesimum quintum decimum notatum a Dante, et annum quingentesimum septimum decimum, quo Lutherus apparuit. Sed non advertit novus iste OEdipus, Dantem per eum numerum non tempus, sed personam significasse, non enim ait, anno quingentesimo quinto decimo nuncius Dei venit, sed tempus erit, cum quidam a Deo missus adveniet, qui pernumerum 515. significatur, in qua re imitari voluit Dantes locum illum cap. xiii. Apocalypsis, ubi nomen Antichristi per numerum 666. describitur. Deinde si numerum annorum Lutheranse praedicationis Dantes praevidisset, cur a vero per integrum biennium aberrasset? cur etiam mille annos omisisset? Adhaec cum tam aperte Dantes per nuncium illum Dei Imperatorem designet, cum dicat, non semper Aquilam literede carituram, unde quaeso in mentem venire potuit ulli homini, ut per eum nuncium Lutherum ex Monacho apostatam, ac privatum hominem intelligeret? et cum Dantes praedicat, nuncium illum non solum oppressurum meretricem, sed etiam Gigantem, qui cum ea fornicabatur, etper Gigantem adversarius noster Philippum Pulchrum Galbarum regem, qui Clementis Y. temporibus vixit, significatum fuisse concedat, quanta quaeso amentia fuit, per eum Nuncium Lutherum accipere, et interpretari, quasi Lutherus Philippum illum debellaturus esset, qui ante obiit quam Lutherus nasceretur? Vera igitur expositio, quae ex ipsius Dantis testimonio colligitur, haec est, per numerum quingentorum quindecim, nomen describitur trium litterarum videlicet, dux, siquidem numerus ille Latine sic scribitur DXV. eaedem vero litterae transpositae faciunt Dux. Porro per eum ducem principem Yeronae intelligi voluit, qui Chanes Scaligerus nominabatur, cum enim ab eo Principe multa beneficia Dantes accepisset, atque ei more poetico adulari vellet, praedicit fore, ut is aliquando Imperio Romano ac praesertim per omnem Italiam potiatur: et non solum Ecclesiam ditione temporali spoliet, sed etiam regem Galliae Philippum in ordinem redigat. Id ita esse perspicuum est ex primo Cantico derebus Inferorum, ubi similia praedicens et nomen Canis exprimit, et Civitatem ejus describit.

Molli son g sani mali it cui s'ammog!ia E piii saranno ancora in fin chSlveltro.

Vertit cite Ia fara ntorir con doglia,

Questi non cibarii terra, nt pe/tro Mu sapienza, ed amore e virlu'e Et sua nution sura tra Feltro e Feltro.

Sita enim Verona est inter Feltrum Romandiolae, et Feltrum Marchiae Trivisanae. Idem etiam aperte colligitur ex cantic. 17. Paradisi. Caeterum vaticinium istud non alium exitum habuit, quam inanis adulatio, et poeticum somnium merebatur.

Chapter 16 of 23