Skip to the text

Caput I. De erroribus circa Confessionis necessitatem

Primi qui Confessionem sustulerunt, veteres illi Haeretici censendi sunt, qui potestatem absolvendi sustulerunt. Montan istae videlicet, et Novatiani, de quibus in primo libro diximus: neque enim ulla necessitas confessionis est, si nulla sequitur Absolutio.

Fuit alia haeresis Audianorum, temporibus Valentiniani senioris, quae (ut ex Theodoreto lib. 4. de fabulis Haereticorum intelligi potest) Confessionem quidem peccatorum jubebat, et Absolutionem largiebatur, sed nullam injungebat pcenitentibus mulctam; et ideo pcenitentes, quia per jocum ac ludum Confessionem a se exigi intelligebant, gravia peccata celabant, et solum pauca quaedam ac levia fatebantur; plane ad eum modum.

quo nunc Lutherani confiteri peccata*coram suis Ministris solent.

Messaliani quoque iisdem temporibus exorti (Damasceno teste, in libro de centum haeresibus) peccata dimittebant, nulla habita ratione Poenitentiae, et canonum Ecclesiae.

Postmodum Joannes Wiclefus (teste Thoma Waldensi tom. 2. de Sacramentis cap. 135.) Confessionem Sacramentalem aperte oppugnare coepit, asserens eam neque in Scripturis fundari, et ex sola institutione papali introductam esse.

Extitit etiam ante annos circiter centum, quidam Petrus Oxoniensis, qui Confessionem peccatorum in specie; affirmabat non esse de Jure divino, sed ex aliquo statuto, universalis Ecclesiae: de quo vide summam Conciliorum in decretis Sixti Papae IV.

Nostro saeculo in eodem errore versati sunt Erasmus Roterodamus, et B. Rhenanus. Ille, in Annot. ad epist. S. Hieronymi ad Oceanum de obitu Fabiolae, et in annotatione ad cap. 19. Actor, et inMethodo Theo-

logiae; hic, in annotationibus ad librum Tertulliani de Poenitentia: uterque enim docet, Confessionem secretam singulorum peccatorum, non modo non esse jure divino institutam, aut imperatam, sed neque in usu antiqua; Ecclesia} fuisse.

Porro Lutherani, et quotquot ab illis secta} Haereticorum exorta} sunt, licet varie sentiant de Confessione, omnes tamen in eo conveniunt, ut non sit necessarium omnia peccata Sacerdotibus confiteri: ex quo illud etiam sequitur, ut Confessio integra peccatorum, qualis in Ecclesia Catholica exigi solet, non sit divinitus instituta.

Martinus Lutherus in lib. de captivit. Babylon, cap. do Poenitentia scribit quidem'* Confessionem secretam, quae modo celebratur, sibi valde placere, et esso utilem, vel potius necessariam: tamen addit tres errores. Primo, non posse eam probari ex Scripturis. Secundo, non esse necessarium confiteri omnia sacerdotibus. Si quis enim correptus a fratre, quem forte leesit, agnoscat coram illo peccatum suum, et veniam petat, docet Lutherus, eum non teneri peccatum illud sacerdotibus aperire. Tertio, damnat omnino eos, qui docent circunstantias peccatorum in Confessione esse detegendas: «Ego, inquit, quidquid est circumstantiarum, consuluerim penitus contemnere. »

Item in serm. de Poenitentia, docet non esse confitenda venialia, nec omnia mortalia, sed ea tantum quae sunt manifeste mortalia. Ex quo loco deprompti sunt articuli, quos Leo X. damnavit. Nam art. 8. negat omnia peccata mortalia esse confitenda, et addit, in antiqua Ecclesia, sola peccata manifeste mortalia ad Confessionem adduci consuevisse: et art. 9. scribit, dum volumus pure omnia confiteri, nos nihil aliud facere, nisi ut misericordiae Domini nihil ignoscendum relinquamus: et in assertione ejusdem articuli, carnificinam cruentissimam appellat, si quis a poenitentibus omnium, et singulorum peccatorum confessionem exigat.

Dubitari solet, quid per manifesta peccata, quse sola ad Confessionem pertinere voluit Lutherus, intellexerit: non enim defuerunt olim, qui eum excusare vellent. Aut igitur manifesta peccata occultis opposuit, aut dubiis, aut omnino incognitis etiam ipsi peccatori. De omnino incognitis non potest esse locutus, ea siquidem ne Catholici quidem volunt esse confitenda: neque carnificinam Lutherus appellasset sententiam Catholico-

rum, si in eadem sententia etiam ipse fuisset. De occultis non se etiam locutum, testatur ipse in assert. artic. 8. quare id solum restat, ut de dubiis intellexerit: qui certe non parvus est error.

Idem in serm. de Confess. et Eucharistia, edito anno 1319. dicit, Confessionem quae fit coram Sacerdote, non esse praeceptam a Deo, sed a Papa. Item in libro de ratione confitendi, cap. 6, valde dubitat, an peccata cordis sint confitenda. Item in libro contra Latomum, anno 1521: « Nego, inquit, in totum Confessionem esse exigendam »; et in sermone de Eucharistia, anno 1526, neminem vult cogi ad Confessionem faciendam. In visitatione Saxonica, anno 1528. iterum repetit, Confessionem non esse praeceptam, licet sit utilis. Denique in articulis Smalchaldicis, anno 1527. in articulo de Confessione, dicit, enumerationem peccatorum debere esse liberam, ut quisque enumeret illa, quse voluerit.

Joannes OEcolampadius librum scripsit, quod Confessio non sit onerosa Christiano: sed non agnoscit Confessionem a Deo praeceptam, imo ne ab Ecclesia quidem, nisi manifestorum criminum.

Philippus Melanchthon in ipsa Confessione Augustana, art. de Confessione: « De confessione peccatorum, inquit, docent nostri, quod Absolutio privata in Ecclesiis retinenda sit, quamquam non sit necessaria delictorum enumeratio: est enim impossibilis enumeratio omnium delictorum, juxta illud: Delicta quis intelligit? » Hsec ille, qui quamvis ex ratione quam affert, eam solum enumerationem non necessariam esse significare videatur, quse est omnium peccatorum, sive ea cognoscantur a nobis, sive ignorentur, tamen sine dubio reprehendere voluit enumerationem illam, quse est in usu Catholicse Ecclesise, videlicet omnium peccatorum, quae post examen animo occurrunt. Nam in Apologia articuli de Confessione et Satisfactione, saepius repetit, enumerationem quae modo fit, et quae erat apud veteres, non esso necessariam jure divino: « Porro, inquit, adversarii nostri multos doctores receptissimos damnabunt, si contendent, enumerationem delictorum in Confessione necessariam esse jure divino. Quamquam enim Confessionem probamus, et quamdam examinationem prodesse judicamus, ut institui homines melius possint, tamen ita moderanda res est, ne conscientiis injiciantur laquei, quae nun-

quam erunt tranquillse, si existimabunt, se non posse consequi remissionem peccatorum, nisi facta illa scrupulosa enumeratione. » Idem in Examine ordinandorum, ubi de Confessione agit: « Nulla, inquit, enumeratio delictorum necessaria est, quia manifestum est, nusquam extare praiceptum divinum de enumeratione singulorum. » Similia habet in Locis communibus, titulo de Confessione, ubi tamen utilem esse judicat aliquam enumerationem, et idcirco satis prolixe instituit methodum discutiendi conscientiam per omnia praecepta decalogi.

Jannes Calvinus lib. m. Instit. cap. 4. §. 7: (( Miror, inquit, qua fronte ausint contendere, Confessionem, de qua loquuntur, juris esse divini: cujus equidem vetustissimum usum esse fatemur; sed quem facile evincere possumus olim fuisse liberum. » Deinde §. 11. admittit Confessionem generalem, quam Minister pro se et populo in Ecclesia faciat. Et §. 12 admittit etiam Confessionem privatam coram Pastore, quando quis ita angitur et afflictatur peccatorum sensu, ut se explicare nisi alieno adjutorio nequeat; sed addit hanc moderationem: Hinc sequitur, inquit, ejusmodi Confessionem liberam esse opportere, ut non ob omnibus exigatur, sed iis tantum commendetur, qui ea se opus habere intelligent. Deinde ne ii ipsi, qui illa utuntur pro sua necessitate, ad enumeranda omnia peccata velprsecepto aliquo cogantur, vel arte inducantur: sed quoad interesse sua putabunt, ut solidum consolationis fructum referant. » Denique §. 19. de Confessione, qualis fit apud Catholicos: « Nihil, inquit, mirum si auricularem istam Confessionem, rem adeo pestilentem, totque nominibus Ecclesise noxiam, damnamus, ac sublatam e medio cupimus. »

Martinus Kemnitius in 2. par. Exam. cap. 5. de Poenitentia, pag. 976. et sequentibus de Confessione disputat; sed pag. 121. ita explicat usum Confessionis, quem apud suos observari dicit: « Privatae, inquit, Confessionis usus apud nos servatur, ut generali professione peccati, et significatione Poenitentiae petatur absolutio. Cumque non sine judicio usurpanda sit Clavis, vel solvens, vel ligans, in privato illo colloquio pastores explorant auditorum judicia, an recte intelligant doctrinam de peccatis exterioribus et interioribus de gradibus peccatorum, de sti¬

pendio peccati, de fide in Christum: deducuntur ad considerationem peccatorum: explorantur an serio doleant de peccatis, an iram Dei timeant, et cupiant illam effugere, an habeant propositum emendationis: interrogantur etiamsi in certis quibusdam peccatis hairere existimantur: traditur illis doctrina, et exhortatio de emendatione, quseritur vel consilium, vel consolatio in gravaminibus conscientiee: et tali Confessioni impertitur Absolutio. » Hsec ille, qui non solum a Catholico ritu, sed etiam a Lutheri, et Melanchthonis, quos magistros habere se gloriatur, doctrina longe abesse videtur. Illi.enim Confessionem peccatorum in specie faciendam esse docent, licet non omnium, neque ex legis divinse praecepto: at Kemnitius generali confessione, et poenitentis instructione contentus est.

Eadem generali confessione, ac pcenitentis instructione contentus est Joannes Brentius in Confessione Wirtembergensi artic. 14 de Confessione; et alii, quos longum esset, et minime necessarium enumerare.

Probatur Confessionis necessitas

ex Evangelio.

Adversus omnes jam notatos errores, Concilium Tridentinum sess. 14. cap. 5. et can. 6. 7. et 8. non solum declarat, Confessionem omnium peccatorum mortalium jure divino necessariam esse iis, qui post Baptismum in peccata labuntur; sed etiam anathema dicit iis, qui contra ausi fuerint disputare.

Quam veritatem ex verbis Domini comprobaturus, ad hanc ratiocinationem, totam vim divinorum testimoniorum revocandam esse censui: Qui mortali peccato se obstrinxerunt, tenentur jure divino Poenitentiam agere, et reconciliationem cum Deo quserere: sed medium necessarium ad reconciliationem post Baptismum, est confessio peccatorum omnium Sacerdoti facta: ergo tenentur jure divino, qui post Baptismum mortali peccato se obstrinxerunt Sacerdoti peccata omnia confiteri.

Propositio in libro superiore probata est, ex illis verbis Matth. m: Poenitentiam agite;

Chapter 42 of 63