Skip to the text

Caput VI

bent inquiri ipsa peccata, ut, ex utriusque plena sit confessio; scilicet ut et ea confiteantur, quae per corpus gesta sunt, et ea quibus in sola cogitatione delinquitur. »

In Concilio Turonico III. circa idem tempus celebrato, cap. 22. ita legimus: « Episcopis et Presbyteris diligenti cautela pertractandum est, qualiter hominibus sibi sua delicta confitentibus, tempus abstinendi adscribant. » Similia habentur in Concilio Remensi ejusdem antiquitatis, [canon. 12. et 16, et Pariensi cap. 32. et 46. Atque haec omnia Concilia sunt Ecclesiae Gallicanae.

Nec minus perspicua testimonia habemus Ecclesiarum Germaniae; nam inconcilio Moguntino sub Rabano Archiepiscopo, cap. 26. ita statuitur: « Ab infirmis in mortis periculo positis, per Presbyteros pura inquirenda est confessio, non tamen illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda. » Vide etiam cap. 27.

In Concilio Wormaciensi celebrato anno Domini 868, ut initio ejusdem Concilii legimus cap. 25, ita scriptum est: « pcenitentibus secundum differentiam peccatorum, sacerdotis arbitrio poenitentiae discernuntur. Debet itaque sacerdos in poenitentia danda singulorum causas singulatim considerare, originem quoque, modumque culparum, et affectus, gemitusque delinquentium diligenter examinare, manifesteque cognoscere, temporum etiam, et personarum, locorum quoque, et aetatum qualitates inspicere, ut pro consideratione locorum, aetatum, vel temporum, seu pro qualitate delictorum, atque gemituum uniuscujusque delinquentis, a sacris regulis oculos non deflectat. » Ex his testimoniis satis apparet, antiquas Germaniae Ecclesias longe aliter de Confessione sensisse ac docuisse, quam nunc sectarii, ac novatores Lutherani sentiant et doceant.

His accedant Concilia Generalia: Lateranense, sub innocentio III. cap. 21. Constantiensesess. 8. Florentinum in Instruet. Armenorum, et Tridentinum sess. 14. quae licet, quod recentiora sint, ab adversariis contemnantur, tamen injuria contemnuntur: nam et antiquissimis Conciliis congruentem fidem ac doctrinam tradiderunt, et totius Ecclesiae Catholicae, quae his 400. annis floruit, sententiam continent, ut errare non potuerint, quin tota Ecclesia errasse, atque adeo portis inferi succubuisse dicatur.

Idem probatur ex traditione veterum Patrum, qui floruerunt ab anno Domini 100 ad 200.

Testimoniis Conciliorum merito adjungi possunt testimonia veterum Patrum Graecorum et Latinorum, qui singulis aetatibus in Ecclesia floruerunt.

Primus igitur sit S. Irenaeus, qui in ipso primo saeculo post Apostolorum excessum floruit, quique proxime Apostolorum aetati successit. His in 1. libro cap. 9, ita scribit de quibusdam fomiinis, quas Marcus haereticus circumvenerat: « Hae saepissime conversae ad Ecclesiam Dei confessae sunt, et secundum corpus exterminatas se ab eo velut cupidine, et inflammatas, valde se illum dilexisse. » Et infra de alia pariter seducta: « Cum magno labore fratres eam convertissent, omne tempus in Exomologesi consummavit, plangens, et lamentans ob hanc quam passa est ab hoc mago corruptelam. » Et lib. iii. cap. iy. « Cerdon, inquit, saepe in Ecclesiam veniens, et Exomologesim faciens, sic consummavit, modo quidem latenter docens, modo vero Exomologesim faciens. »

Quo loco observandum est, nomine Exomologesis, apud veteres interdum non intelligi solam Confessionem, sed etiam contritionem et Satisfactionem, ut perspicuum est, tum ex Tertulliano in lib de Poenitentia, tum ex loco Irenaei citato ex lib. 1. cap. ix. interdum autem intelligi solam Confessionem, ut patet ex Cypriano in serm. de lapsis. Nunquam vero Contritionem vel Satisfactionem sine confessione per eam vocem significari. Itaque Ezomologesis Cunfessio est, vel sola, vel cum adjunctis aliis Poenitentiae partibus.

Neque vera sunt quae dicit Kemnitius pag. 1000. per Exomologesim intelligi ab Ir-enaeo confessionem publicam publicorum scelerum, ob quae excommunicari homines merebantur. Nam in i. lib. cap. 9. loquitur de occulto crimine, imo etiam de occulta cupiditate, quae nisi ex confessione fceminarum illarum cognosci non potuisset: in lib. autem 3. cap. 4. apertissime Irenaeus dicit, Cerdonem Exomologesim fecisse, postquam latenter haeresim suam docuerat, Quare loquitur in utroque loco de confessione secretorum, sive occultorum scelerum.

Secundo loco habemus Tertullianum, qui floruit ad exitum ejusdem saeculi, Severo imperante, ut ipse testis est in Apologetico, cap. 4. Is in libro de Poenitentia, multa docet, quae notanda sunt, quoniam Kemnitius hunc etiam locum depravat.

Primum igitur explicat Tertullianus, quid sit Exomologesis, ac dicit esse actum Poenitentiae, quo delictum nostrum confitemur Domino: c Is actus, inquit, qui magis Graeco vocabulo exprimitur, et frequentatur, Exomologis est, qua delictum nostrum Domino confitemur. » Quod autem dicit, Exomologesim fieri Deo, significat, Deo fieri per sacerdotem, non autem soli Deo: id quod ex sequentibus aperte colligitur. Nam continuo adjungit, per Confessionem disponi Satisfactionem, et Poenitentiam nasci: quia videlicet sacerdos audita Confessione, disponit atque ordinat, quae satisfactio necessaria sit, et eam poenitendi injungit.

Deinde paulo post addit, nonnullos ex pudore quodam, et humana verecundia a Confessione abhorruisse; quae verecundia non habet locum in Confessione, quae soli Deo sit: « Plerosque, inquit, hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere, aut de die in diem differre praesumunt, pudoris magis memores quam salutis: vehit illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium vitant, et ita cum erebuscentia sua pereunt. » Et paulo infra per ironiam ita scribit: « Grande plane emolumentum verecundiae, occultatio dilecti pollicetur, videlicet, si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et Deum celabimus. Adeone existimatio hominis, et Dei conscientia comparantur? an melius est damnatum latere, quam palam absolvi? » Et in libro extremo, hanc Exomologesim a Deo institutam, atque adeo necessariam esse docet, cum ait: « Si de Exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi Exomologesis extinguit. » Et infra: « Peccator restituendo sibi institutam a Domino Exomologesim sciens, praeteribit illam, quai Babylonium regem in regna restituit. » Kemnitius loco notato duo dicit ad hoc testimonium Tertulliani. Primo loqui eum de Poenitentia publica tantum. Secundo, loqui de Confessione, qui fiebat non solis Presbyteris, sed etiam laicis: nam sic loquitur Tertullianus: « Ergo cum te ad fratrum ge¬

nua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. »

Respondeo, loquitur fortasse Tertullianus de Poenitentia publica, sed quae fiebat post Confessionem secretam. Saepe enim agebatur publice Poenitentia, et tamen peccatum in specie non aperiebatur, nisi sacerdotibus: nam peccata solum publica publice confitenda erant, quae autem secreta erant, nemo cogebatur publice confiteri. Tertullianus autem loquitur de peccatis secretis, ut ex verbis ejus perspicuum est. Non enim diceret, homines suffugere aut differre Confessionem verecundiae causa; neque compararet ejusmodi homines cum iis, qui morbo vexantur in partibus corporis secretis; neque illud adderet, si quid humanae notitiae subduxerimus, non tamen Deo posse celari; nisi de peccatis occultis, ac secretissimis loqueretur. Itaque occultorum et secretorum Confessionem homini faciendam, necessariam ad salutem existimavit Tertullianus: talium autem peccatorum confessio publica esse non debet, neque ab Ecclesia exigebatur, nisi secreta. Quod si etiam Tertullianus vellet, secretorum peccatorum confessionem publicam esse faciendam, certe multo magis concederet, saltem secretam esse necessariam. Proinde Tertulliani testimonio aut idipsum requiritur quod nos docemus, aut aliquid gravius, et durius: nullo autem modo id quod Kemnitius, et Lutherani volunt, qui solum in genere, aut de peccatis publicis confitentur.

Quod attinet ad id, quod Tertullianus dicit pcenitentes advolvi consuevisse fratribus, duobus modis responderi potest. Nam aut ipsos Presbyteros vocat fratres, siquidem paulo ante dixerat, pcenitentes adsolvi presbyteris; et recte vocare poterat eos fratres, quia de illis tractabat, ut distinguuntur a Deo, qui est communis omnium Pater: aut certe cum dicit, pcenitentes advolvi fratribus loquitur de oratione, non de Confessione, praesertim in specie. Solebant enim pcenitentes abjicere se ad pedes omnium fratrum, ut eorum precibus se commendarent: hoc enim sonant illa verba: « Cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. » Et paulo ante apertius omnia distinguens ait: « Presbyteris advolvi, aris Dei aggeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae injungere. » Ac de Tertulliano satis.

Chapter 47 of 63