Caput XIV. Solvitur argumentum II. Calvini, ubi tractatur historia de facto Nectarii
Objicit secundo Calvinus in eadem sectione, veterum testimonia, his verbis: « Deinde luculenta testimonia exstant, tum in historiis, tum apud antiquos alios Scriptores, quae docent, hancfuissepoliticamdisciplinam, ab Episcopis institutam, non legem a Christo, aut Apostolis positam. Unum duntaxat e multis proferam, quod non obscurum ejus rei documentum erit. Refert Sozomenus, fuisse hanc Episcoporum constitutionem, diligenter observatam in Ecclesiis Occidentalibus, praesertim vero Romae: quo significat, non fuisse universale omnium Ecclesiarum institutum'. Unum autem e Presbyteris peculiariter destinatum fuisse dicit, qui huic muneri praeesset: quo abunde confutat, quod isti de Clavibus, universo sacerdotali ordini in hunc usum promiscue datis, mentiuntur, siquidem non omnium Sacerdotum communis erat functio, sed singulares unius partes, qui ad id electus ab Episcopo fuerat. Is est, quem hodie quoque in singulis Cathedralibus Ecclesiis Pcenitentiarii vocant, graviorum criminum, et quorum censura ad exemplum pertinet, cognitor. Subjicit deinde, eum quoque morem Constantinopoli fuisse, donec matrona quaedam, confitentem simulans, ea specie consuetudinem, quam 'habebat cum Diacono, praetexuisse deprehensa esset. Ob id facinus, Nectarius vir et sanctitate, et eruditione clarus, illius Ecclesiae Episcopus, confitendi ritum abrogavit. Hic, hic aures asini isti arrigant. Si lex Dei erat auricularis Confessio, qui ausus esset Nectarius eam refigere, et convellere?Nectarium sanctum Dei hominem, omnibus veterum suffragiis probatum, hsereseos et schismatis accusabunt? Sed eodem calculo damnabunt Ecclesiam Constantinopolitanam, in qua, confitendi morem non ad tempus modo dissimulatum fuisse, sed ad suam usque memoriam obsolevisse, affirmat Sozomenus: imo non Gonstanlinopolitanam, sed Orientales omnes Ecclesias, defectionis reas agant; quae inviolabilem, si verum dicunt, legem, et Christianis omnibus mandatum neglexerunt. »
Respondeo, multos in hac una objectione Calvini lapsus exstare, quos breviter annotabimus, ac tum demum objectionem ipsam perspicue diluemus. Primum igitur mirum est, cur tam audacter jactaverit Calvinus, luculenta testimonia exstare, tum in historiis, tum apud antiquos alios Scriptores: si unum Sozomenum proferre ad medium constituerat. Neque enim ignoramus, Sozomenum in historia multa esse mentitum, teste S. Gregorio lib. vi, epistol. 31. et neque antiquitate, neque doctrina cum multis eorum comparandum, quos nos citavimus.
Deinde mirum est, cur non adverterit Calvinus, ipsum Sozomenum in eodem loco, qui ab eo citatur, disertis verbis asserere Confessionis necessitatem, ut nos supra notavimus.
Tertio, assumit tanquam certum Calvinus, constitutionem Episcoporum, quae tempore Sozomeni in Occidentalibus Ecclesiis, et praesertim Romae vigebat, fuisse constitutionem de Confessione omnium peccatorum simpliciter facienda; quod probandum, non assumendum fuerat. Sozomenum enim ut mox demonstrabimus, non loquitur de confessione omnium peccatorum absolute facienda, quam necessariam esse fatetur, et nos divini juris esse contendimus; sed de confessione uni certo Presbytero, certo ritu facienda; de qua constitutionem quamdam Episcopi ediderant, Novatiana haeresi grassari incipiente.
Quarto ex eo, quod in singulis Ecclesiis unus certus Presbyter super poenitentes olim constituebatur, perperam colligit Calvinus, Claves non esse datas universo ordini sacerdotali. Nam unus ille Presbyter, ut paulo post docebimus, non super omnes poenitentes, sed super publicos tantum, qui simpliciter poenitentes dicebantur, constitutus erat: quare ii, quorum peccata occulta erant, poterant aliis Sacerdotibus privatim confiteri. Et licet etiam solus ille Presbyter super omnes omnino poenitentes constitutus fuisset, non tamen sequeretur, mentiri Catholicos,
cum dicunt universo ordini sacerdotali datas esse Claves: id enim Catholici omnes intelligunt de potestate Ordinis, quam Sacerdotes omnes in ordinatione suscipiunt, quamque exercere non possunt, nisi praeterea jurisdictionem ab Episcopis accipiant.
Quinto, depravat Calvinus historiam, cum dicit, foeminam quamdam confitentem simulasse, eaque specie consuetudinem, quam cum Diacono habebat, praetexuisse. Nam neque Sozomenus, lib. vn. cap. 16, neque Socrates, lib. v. cap. 19. neque Nicephorus, lib. xii. cap. 28. neque alius ullus ex veteribus scribit foeminam illam confitentem simulasse etc. Socrates autem, qui antiquissimus est, et qui rem ab illo ipso audiverat, qui interfuerat, scribit foeminam illam scelus suum cum Diacono, sponte in Confessione aperuisse. Quare tantum abest, ut specie Confessionis consuetudinem cumDiacono fcemina illa praetexuerit, quod Calvinus ad infamandam Confessionem impudenterconfinxit; ut contra potius flagitium suum in Confessione, ut diximus, patefecerit.
Sexto, duo simul falsa Calvinus scribit, cum addit: a Nectarius vir sanctitate et eruditione clarus, illius Ecclesia? Episcopus, confitendi ritum abrogavit. » Nectarius enim jam senex, et laicus, et quod majus est, nondum baptizatus erat, cum ad Episcopatum assumeretur; ut non sit credibile, aut eo tempore clarum eruditione fuisse, aut postea ad insignem aliquam eruditionis gloriam pervenire potuisse. Quocirca Sozomenus lib. vn. cap. 8. laudat eum a canitie, et morum suavitate; sanctitatis et eruditionis mentionem nullam facit. Sed qualiscumque tandem Nectarius fuerit, non ritum confitendi abrogavit, sed Presbyterum duntaxat exauctoravit, qui publicis pcenitentibus praeerat; Socrates enim, Sozomenus, et Nicephorus locis notatis, id solum memoriae prodiderunt. Fortasse Calvinus Sozomenum Graecum non legit, aut fidelem aliquam versionem, sed in Musculum incidit, qui ita reddidit titulum cap. 16. lib. vn. Sozomeni: « Quomodo abrogata fuerit privata Confessio », qui titulus quam sit falsus, perspicuum est ex principio capitis ipsius Sozomeni, ex quo titulus colligi debuit: sic enim ait: ev toutm Se em twv gETavovjGdvTiov TeTayglvov xpeafiuTepo; ouxeti cuveycopyjcev etvat xpwTo; NexTapio;, quod sic ad verbum reddi potest: « Hoc tempore Presbyterum constitutum super poenitentes, non permisit amplius esse, primus Nectarius. »
Septimo, contumeliosis illis vocibus, atque Haereticorum propriis: « Hic, hic aures asini isti arrigant », manifestum mendacium Calvinus adjungit, dum auricularem confessionem a Nectario abrogatam scribit. Nam non modo nullus Historicorum hoc scripsit, sed etiam tota illa narratio clamat, non auricularem, sed publicam confessionem a Nectario abrogatam; neque enim ex auriculari confessione flagitium illud patefieri potuisset, ob cujus solius manifestationem, Nectarius ritum illum confessionis publica; abrogavit.
His igitur in Calvinum breviter annotatis, tota illa historia explicanda est, ut perspicue pateat, nullum argumentum ex ea narratione adversus Confessionis necessitatem posse colligi.
Tribus capitibus tota illa narratio comprehenditur. Primum enim referunt auctores citati, Socrates, Sozomenus, et Nicephorus, Presbyterum quemdam pcenitentibus praepositum fuisse. Deinde addunt flagitium Diaconi cum muliere, ex occasione illius ritus poentientialis. Tum docent, ob scandalum ex eo flagitio natum, abrogatam fuisse Presbytero potestatem, ac permissum fuisse omnibus, ut pro sua quisque conscientia ad sacra mysteria accederet.
De primo capite constat primum ex Socrate, constitutionem illam de certo Presbytero pcenitentibus praeficiendo, factam esse ab Episcopis occasioqe haeresisNovatianorum: sic enim scribit lib. v. cap. 19: «Ab illo tempore quo Novatiani se ab Ecclesia sejunxerant, recusaverantque cum his, qui tempore persecutionis regnante Decio concitatae, lapsi erant, communicare; Ecclesiarum Episcopi canoni adjunxerunt, ut in singulis Ecclesiis Presbyter quidam poenitentia; praeesset; quo qui post Baptismum lapsi fuissent, coram Presbytero ad eam rem designato peccata sua confiterentur. »
Quae autem esset functio ejus Presbyteri, non est omnino certum: quod enim Sozomenus tradidit, contrario sensu retulerunt Gassiodorus et Nicephorus, ob variam interpunctionem Graeci codicis Sozomeni. Ille enim in Historia Tripart. lib. ix. cap. 35. ita reddidit verba Sozomeni: « Quoniam omnino non peccare, divinum, et ultra humanam naturam esse cognoscitur, peccantibus autem, et poenitentiam agentibus, veniam Deus dari praecepit; quivero confiteri refugiunt, majus peccatorum onus acquirunt: propterea visum
est antiquis Pontificibus, ut velut in theatro, sub testimonio Ecclesiastici populi delicta pandantur; et ad hanc rem Presbyterum bonae conversationis, servantemque secretum, ac sapientem virum statuerunt, ad quem accedentes ii qui deliquerant, delicta propria fatebantur etc. » Nicephorus autem lib. xn. cap. 28. ita ex Sozomcno rem eamdem narrat: « Quandoquidem nihil peccati admittere, non humanae, sed divinae, et immortalis naturae proprium est, nos autem per transgressionem semel peccandi haereditatem adivimus; delictorum eis veniam Deus concedere jussit, qui legitima et convenienti poenitentia usi, deinceps simul peccatum, et aversantur, et confitentur. Grave autem Episcopis qui proxime post Christum fuere, visum est, in media plebe, vel in theatro, noxam confiteri. Quapropter ex Presbyteris unum delegere, qui probata vita esset, et simul taciturnus, et prudens, apud quem per poenitentiam resipiscentes, commissua proferrent etc. »
Et quamvis sententia haec posterior non sit improbabilis, quam etiam secutus est Joannes Christophorsonus in interpretatione Sozomeni: prior tamen anteponenda videtur, quam secutus est Joannes Hasselanus, testo Ruardo Tappero, in explicat, art. 5. Lovaniensium; nam Cassiodorus floruit non longe ab aetate Sozomeni; Nicephorus autem annis plus octingentis Sozomeno posterior est. Quare credibile est, codicem quem habuit Cassiodorus, vel Epiphanius, qui primus historiam Tripartitam confecit, certiorem fuisse, magisque integrum et incorruptum, tum quoad interpunctionem, tum quod caetera, quam eum, quem Nicephorus aut Christophorsonus habuere.
Deinde voluisse Episcopos, ut peccata quasi in theatro publice recitarentur, ut habet Cassiodorus, non autem ut non recitarentur, ut scribit Nicephorus, colligi videtur ex Chrysostomo, qui hom. 5. de incomprehensibili natura Dei, et hom. 4. de Lazaro, et hom. 8. de poenitentia, et homil. de Publicano in cap. 18. Lucae, alludens aperte ad factum Nectarii, et abrogationem priscae constitutionis Episcoporum, ubique repetit, non esse opus jam quasi in theatro peccata pandere. Verba Chrysostomi in sequenti capite reperies.
Denique idem colligi potest ex hac ipsa narratione. Nam et Socrates, et Sozomenus, et ipse etiam Nicephorus, dum reprehendun „ factum Noctarii, qui ritum illum sustulit; causam reddunt, quia eo ritu sublato, non possumus invicem peccata arguere, juxta illud Apostoli: Nolite communicare operibus infrugi feris tenebrarum, sed ea potius arguite; et quia sublato illo freno publjcae confusionis, majora ac plura nunc fiant peccata, quam olim: qua) certe causae id requirunt, ut ritus ille, quem Nectarius sustulit, quemque olim Episcopi constituerant, confessionem publicam continuerit.
Dices: si peccata publicanda erant, cur oportebat Presbyterum illum secretorum tenacem, ac taciturnum esse, qui pcenitentibus pra)sidebat? Respondeo, quia non omnia peccata publicanda erant, sed ea solum, ob qua) poenitentia publica indicebatur. Itaque audiebat Presbyter omnia omnino poenitentium peccata; sed q use occulta erant, secreta habebat, atque ad hoc taciturnitas exigebatur; quse autem publica erant, licet multis fortasse incognita, ea palam in Ecclesia tanquam in theatro pandebantur.
Atque hinc forte conciliari possunt diversa) illse narrationes Cassiodori, etNicephori. Quod enim Gassiodorus ylicit, visum esse priscis Episcopis, ut peccata publice in Ecclesia tanquam in theatro, pronuntiarentur, de publicis peccatis intelligi debet: quod autem scribit Nicephorus, grave visum esse, ut peccata coram coetu multitudinis, quasi in theatro efferrentur, de peccatis occultis accipiendum erit.
Noluisse autem Episcopos illos, peccata occulta, sed publica dumtaxat (in quo a Ruardo et Hasselano dissentire cogor) confessioni publicae subjicere, tribus argumentis comprobabo.
Primum testantur Sozomenus et Nicephorus locis notatis, ritum illum, quem Nectarius Constantinopoli sustulit, Romse suo tempore integre perseverasse, ut etiam in reliquis Occidentis Ecclesiis: ex Leone autem qui Sozomeni a) qualis fuit, appertissime constat nunquam Romse fuisse ejusmodi ritum, ut peccata occulta publicarentur. Siquidem in epist. 80. ad Episcopos Campaniae, vehementer objurgat nescio quos Episcopos, qui omnia peccata pcenitentium per libellum in Ecclesia recitari volebant, ac dicit; eam praesumptionem pugnare cum Apostolica regula, et ritum esse improbabilem, ac modis omnibus submovendum. Quare non fuit Romae, neque in reliquo Occidente unquam talis consuetudo, ut peccata omnia,
quamvis secreta, publice efferrentur, sed solum in angulo Campaniae, abusus quidam, qui etiam continuo sublatus fuit.
Deinde, si peccata omnia etiam occultissima, publicanda erant, quorsum in Presbytero pcenitentiario taciturnitas illa, et secreti tenacitas requirebatur, cujus omnes Historici meminerunt?
Denique, cum secreta peccata in Confessione excepta revelare, si contra jus naturae, ut Theologi docent, et contra Apostolicam regulam, ut S. Leo affirmat; si constitutio illa veterum Episcoporum id, habuisset, optimo jure a Nectari o abrogata fuisset, quin etiam mirum videri posset, a Gregorio Nazianzeno, Basilio, Athanasio, et caeteris Graecis Doctoribus, qui Nectarium praecesserunt, tolerari potuisse. Videmus autem Nectarium ob eam rem potius reprehendi, quam laudari, a Socrate, Sozomeno, Gas-.sfodoro, Nicephoro, et caeteris Scriptoribus: non igitur probabile est, ritum quem veteres Episcopi introduxerant, id habuisse, ut secreta peccata publicae confessioni subjicerentur.
Illud etiam hoc loco est observandum, Presbyterum illum pcenitentiarium, non omnibus fidelibus, qui quocumque modo poenitentiam agebant, sed solis publicis poenitentibus praepositum fuisse: id quod tribus aliis argumentis demonstrari potest.
Primum, Sozemus, ubi disertis verbis affirmasset, constitutionem de Presbytero poenitentiario, quam prisci Episcopi invexerant, et Nectarius postea Constantinopoli abrogaverat, Romce potissimum accurate servari; continuo explicare coepit ritum poenitentiae publicae, qua? Romae suo tempore servabatur: igitur constitutio illa ad solos poenitentes publicos pertinebat.
Deinde nullo modo fieri potuit, ut unus Presbyter fatisfaceret tantae multitudini, quanta Constantinopoli, velin aliis civitatibus, poenitentiae remedio indigebat: non igitur omnes eum Presbyterum adire cogebantur, sed ii solum, qui poenitentiam publicam suscipiebant.
Denique, apud veteres nomine Poenitentium, soli publici poenitentes intelligi solebant, ut in lib. i. sub finem annotavimus: cum igitur Historici saepe citati dicunt, Presbyterum super Poenitentes constitutum fuisse, id accipiendum est de iis, qui simpliciter Poenitentes dicebantur, hoc est, de publicis.
Ex his, quse hactenus dicta sunt, colligimus, constitutionem Episcoporum, de qua Historici loquuntur, id solum complexam, ut qui publice lapsi essent post Baptismum, ii ad sacram Eucharistiam non accederent, nisi Presbytero poenitentiario privatim omnia peccata sua confessi essent, et deinde ad ejus arbitrium publice coram coetu Ecclesia) peccata publica detexissent, et poenitentiam publicam egissent. Quam constitutionem Socrates recte vocat, appendicem additam ad veteres canones: nam ante exhortam hseresim Novati, nemo cogebatur certum Presbyterum adire, neque peccata ulla publice confiteri. Consueverant quidem aliqui juxta consilium Sacerdotis, cui peccata omnia confessi fuerant, aliqua graviora et publica publice confiteri, ut ex Origene cognosci potest, hom. 2. in Psal. 37, tamen ut dixi, non tenebantur, sed satis erat, peccata omnia privatim confiteri, et Poenitentiam privatam vel publicam juxta Sacerdotis imperium, agere. Gseterum post Novati hseresim excitatam, placuit Episcopis aliquid addere, neNovatiani Catholicos reprehendere possent, quod nimis facile lapsos ad communionem admitterent. Ha)c de primO capite.
Jam quod attinet ad secundum de flagitio Diaconi cum muliere, scribit Sozomenus, sed clarius Nicephorus, occasionem illius fiagitii fuisse, quod mulier illa jussa esset a Presbytero poenitentiario in Ecclesia diutius permanere orationis causa: ex eo enim, quod sa)pe et diu mulier in Ecclesia morabatur, occasionem habuit Diaconus cum ea flagitium perpetrandi. Porro crimen hoc ad aures populi pervenit, ex ipsius mulieris publica Confessione. Tametsi enim peccatum occultum esset, neque Presbyter ei mandasset, ut illud populo patefaceret, ipsa tamen cum alia peccata, qua) publica erant, publice confiteretur, longius progressa quam par erat, etiam hoc peccatum confessa est.
Narrat hoc totum Socrates: qui duplicem Confessionem illius mulieris distincte refert. Unam secretam coram solo Presbytero. Alteram publicam coram populo. « Mulier inquit, nobilis ad Presbyterum pomitentiarium accedit, peccata qua) post Baptismum commiserat, particulatim confitetur, » ecce privatam Confessionem omnium peccatorum: subjungit deinde mulctam injunctam: « Presbyter, inquit, mulieri mandatum dat, ut jejuniis, et continuis precibus se dederet, quo una cum peccatorum confessione ejus dig¬
num poenitentia ostenderet )>, ecce satisfactionem post privatam Confessionem: addit deinde confessionem publicam, qu?e fuerat illi injuncta una cum jejuniis, et precibus: « Mulier, inquit longius in confitendo progressa, alterius culpae se ipsa insimulat: docetDiaconum Ecclesiae cum ipsa dormivisse», ubi illud: «Longius in confitendo progressa », id significat, quod diximus, non fuisse mandatum mulieri ut peccatum illud publice detegeret sed ipsam ex indiscreta devotione id fecisse. Publice autem confessam esse mulierem hoc suum facinus, docet Socrates his verbis, qute superioribuscontinuo subjunxit: « Ob quod facinus hoc modo patefactum, Diaconus ab Ecclesia ejectus est; tumultus inde in populi multitudine excitatus, etc. »
Quod ad tertium pertinet, abrogavit Nectarius omnium consensu, Presbyterum Pcetentiarium, id enim omnes Historici communiter tradunt. Abrogavit etiam Poenitentiam publicam, nam ex occasione ejus acciderat flagitium Diaconi cum muliere, et inde tumultus contra clerum exortus fuerat. Abrogavit denique Confessionem publicam, tum quia pars erat poenitentiae publicae, tum quia ex ea cognitum fuerat sacrilegium Diaconi, et mulieris: utrumque enim populo displicebat, et tantum scelus in Ecclesia perpetratum, ut scribit Sozomenus, et ex ejus publicatione magnam infamiae notam ordini Sacerdotali inustam, ut tradit Socrates. Non autem abrogavit, nec abrogare potuit, Confessionem et Poenitentiam privatam.
Quare quod scribunt Socrates et Sozomenus permissum esse a Nectario, ut unusquisque secundum conscientiam suam ad sacra mysteria participanda accederet, non significat, permissum esse fidelibus, ut sine Confessione et judicio Sacerdotis, sacra) mensa; participes fierent, sed ut non cogerentur adire publicum Ecclesiae tribunal, verum ipsi conscientia! suse rationem haberent, et si quidem sine peccato mortali essent, ad communicationem divinorum mysteriorum tuto accederent; sin autem, unum ex Presbyteris eligerent, cui privatim peccata sua confiterentur.
Esse autem hunc sensum eorum verborum, et a Nectario non fuisse Confessionem privatam abrogatam, his argumentis confirmari potest. Primum, non sustulit Nectarius, nisi appendicem ad veteres canones, qua) accesserat initio hseresis Novatiana): illa autem appendix, ut jam satis ostendimus, ad publicam tantum Pcenitentiam pertinebat.
Deinde non sustulit Nectarius, nisi id, quod necessarium erat ad sedandum populi tumultum ex occasione detecti illius flagitii excitatum; ad hoc autem satis superque erat, de medio tollere Confessionem et Pmnitcntiam publicam, neque enim ex Confessione Poenitentiaque privata ullus tumultus exoriri poterat.
Tertio, post Nectarii tempora mansit semper in Ecclesia Graeca, usus Confessionis privatae, ut perspicum ex est Chrysostomo, Nicephoro, Cartophylace, Concilio Trullano, aliisque testimoniis supra citatis. Nulla autem historia refert, ab ullo Episcopo vel Concilio revocatum esse ac retractatum id quod Nectarius fecerat: non igitur abrogaverat ille Confessionem privatam.
Quarto Sozomemus, qui fusius historiam istam conscripsit, et quem adversarii potissimum citant, affirmat Deum ipsum praecepisse, ut pcenitentibus venia daretur, et necessariam esse Confessionem: idem autem Sozomenus non reprehendit Nectarium, ut eversorem juris divini, sed tantum dubitanter, et modice illum carpit, quod occasio nem sustulerit peccata invicem arguendi. Neque ullus alius scriptor in tot annorum centuriis Nectarium accusavit: quod certe multi fecissent, si rem tam necessariam, et ab Apostolorum temporibus in Ecclesia frequentatam, ipse unus Episcopus abrogare tentasset.
Quinto ipsi etiam adversarii non admittunt homines ad Eucharistiam, nisi prius exploratos, ut intelligi potest ex Philippo in Gonfess. Augustana art. de Confessione, ubi sic ait: « Confessio apud nos non est abolita: non enim solet porrigi corpus Domini, nisi antea exploratis, et absolutis. » Item ex Calvino, quilib. in. Instit. cap. 4. § 13. sic ait: « interim quin sistant se oves Pastori quoties sacram C te nam participare volunt, adeo non reclamo, ut maxime velim lioc ubique observari.» Q u is igitur credat N ectarium tam fuisse imprudentem, ut non videret, quam malum esset, permittere unicuique accessum ad sacra mysteria, sine ulla purgatione ac reconciliatione? Hac de historia Nectarii hoc loco sufficiant.
Non ignoro Thoraam Waldensem in n. tomo, cap. 141. in ea sententia fuisse, ut existimaret, a Nectario Confessionem simpliciter abrogatam fuisse, eumque in ea re
graviter errasse, sed non facile id concederem, tum quod Nicolaus Papa in epistola ad Photium, quae recitatur in VIII. Synodo act. 4. Nectarium vocet Haereticorum expugnatorem, et Ecclesiarum defensorem; tum quod Nectarii sententiam S. Joannes Chrysostomus apertissime tueatur, ut in sequenti capite ostendemus; tum denique, quod Nectarii sententiam omnes Orientis Ecclesia: secutae sint.
Scio etiam, quibusdam visum esse, totam hanc historiam esse confictam a Socrate: sed non facile adduci possum, ut credam historiam illam falsam esse, qua: tum scribebatur, cum adhuc viverent, qui rei gestae interfuerant; praesertim cum res, quae narratur, non in angulo aliquo, sed in urbe celeberrima, conscio populo universo, contigisse dicatur.
Chapter 55 of 63