Caput XII. Confessionem esse juris divini, confirmatur aliquot argumentis
Post auctoritatem Scripturarum, traditionem Conciliorum, et testimonia Patrum, suum etiam locum in confirmandis dogmatibus obtinent rationes.
Prima igitur ratio duci potest ab antiquitate Confessionis. Nam quae sunt juris humani, ea reperiuntur initium habuisse ex Concilii alicujus oecumenici, aut summi Pontificis decreto; Confessionem autem peccatorum in Ecclesia fuisse ante omnia Conciliorum, Pontificumve decreta, ex testimoniis sUpra citatis intelligi potest; siquidem Irenaeus, Tertullianus, Cyprianus, atque Origenes, non solum primi generalis Concilii, Nicaeni videlicet, tempora antecesserunt, sed etiam omnium aliorum Conciliorum, quamvis Provincialium, omniumque Pontificum Romanorum, qui de sacramentali Confessione sanctionem aliquam ediderunt. Neque alia probatione hic indigemus, cum jam siijira tum Conciliorum, tum Patrum testimonia protulerimus, et singulorum etiam tempora notaverimus.
Secunda ratio sumitur a difficultate Confessionis: nam si qua res est in Ecclesia Catholica, quse gravis ac difficilis videatur, sine dubitatione ulla Confessio est. Quid enim molestius, quid onerosius, quam ut cogantur etiam viri principes, regesque potentissimi, sacerdotibus, qui et ipsi homines sunt, peccata sua omnia detegere, quamvis arcana, quamvis turpia, quamvis pudenda, quamvis horrorem etiam ipsi confitenti afferentia, et eorundem sacerdotum judicio stare, ac mulctam ab illis injunctam subire? Tanta profecto hujus rei difficultas est, ut nullo modo credibile sit, aut Ecclesiae Praesides ausuros fuisse legem ejusmodi ferre, aut populis persuaderi potuisse, ut ejusmodi legem acciperent, et tot jam saeculis observarent, nisi divinum imperium, divina institutio, divina promissio accessissent. Igitur divina fuit auctoritas, quae ad obedientiam in Confessione facienda, populorum animos inclinavit; divina promissio, quae eosdem, ut libenter ad Confessionem accederent, invitavit.
Tertia ratio ducitur ab utilitate: Confessio enim tot parit utilitates, ut plane divino consilio instituta videri possit, etiamsi id ita esse non aliunde constaret. Nam sive Deum consideremus, sive sacerdotes, qui Dei auctoritate Ecclesiam regunt, sive Ecclesiam ipsam universam, sive lideles singulos; undique insignis Confessionis utilitas se ostendit.
Elucet in primis in hoc opere admirabilis Dei misericordia, qui Confessionem non extorquet more judicum hujus saeculi, ut confessos damnet, sed potius instar medici, ut patefacta vulnera continuo sanet: elucet nihilominus etiam justitia, quae superbiam peccatoris, Confessionis humilitate comprimit, et eos, qui turpia impudenter admiserunt, Confessionis ruborem tolerare voluit.
Ad pastores animarum magna utilitas redit, dum per Confessionem, morbos ovium suarum intelligunt, et eo modo tum singulis seorsim convenientia remedia adhibere possunt, tum in publicis concionibus generatim ea vitia potissimum reprehendere, quibus gregem suum magis obnoxium esse sciunt.
Ad Ecclesiam universam, atque ad ipsam Rempublicam politicam, multiplex utilitas ex Confessione accedit: multa enim, qua) per judices in externo foro emendari nunquam potuissent, nullo negotio per sacerdotes in foro< conscientiae emendantur, dum restituuntur ablata, dimittuntur injuria), conciliantur paces, dissolvuntur contractus injusti, dissociantur male icta foedera, aliaque id genus plurima privatim perficiuntur, ex quibus scandala publica removentur, et pax ac tranquillitas Reipublica; redditur.
Sed preeeipua utilitas eorum est, qui Confessionem, sicut oportet integre ac fideliter obeunt. Nam, ut omittam, quod eis peccata remittuntur, et in gratiam cum Deo redeunt, qui est communis fructus omnium Sacramentorum, referunt ii, si volunt, ex Confessione consilium, instructionem, consolationem, quietem anima; ob praeterita, remedium contra futura. Ille ipse rubor, quem inter confitendum patimur, et pars quantam est satisfactionis pro admissis, et framum cohibens, ne deinceps talia admittantur. Et denique perexigua confusione, quam coram uno ex conservis nostris patimur, dum illi peccata nostra detegimus, rediminus ingentem illam confusionem, quam alioqui in die judicii, coram omnibus Angelis et hominibus pateremur, quando juxta Apostolum I Go-
rinth. 4. illuminabuntur abscondita tenebrarum, et manifestabuntur consilia cordium. Qua; omnes utilitates, alia;que permulta), ex Patribus, quos supra citavimus, colligi possunt.
Quarta ratio peti potest ex miraculis, quibus variis temporibus Deus testatus est, veram esse fidem illam, quam Ecclesia Catholica de Confessione habet, ac tradit. Referam autem pauca de multis.
Scribit Joan. Cllmacus, antiquissimus ac doctissimus Pater, in lib. qui dicitur Climax, gradu 4. cum latro quidam, Monachus futurus, peccata omnia confiteretur, conspectum fuisse a spirituali quodam sanctoque viro, procerum quemdam, ac terribilem, qui conscriptam chartam et calamum tenebat: et cum latro ille humi prostratus peccatum confitens pronuntiaret, hoc ille calamo delebat. Qua visione intelligi voluit Deus, quod ibidem Climacus scribit, et nos paulo ante diximus, per temporalem confusionem cos qui confitentur, ab seterna confusione liberari.
Contemptus sacramenti Confessionis divino judicio sa)pe graviter punitus fuit, cujus rai duo exstant exempla. Unum apud Bedam, lib. 5. histor. cap. 44. Alterum, apud Antoninum in Summa Theologica par. 2. tit. 9. cap. 13. § 5. Exstat etiam apud Petrum Damianum insigne miraculum de Confessionis integritate, quod superiore capite retulimus.
Petrus Cluniacensis lib. i. de mirae, cap. 3. 4. et 5. tria miracula scripta reliquit, quibus apertissime Deus ostendit, Confessionem Sacramentalem integram esse debere; ita ut nullum omnino mortale peccatum, quod in conscientia sit, reticeatur: capite autem sexto, addit aliud miraculum, quod se prsesente contigisse, et usque adeo notum, ac celebre fuisse affirmat, ut sine magna temeritate negari non possit. In ea narratione (quam ob nimiam prolixitatem non putavi hic inserendam esse) perspicue cernitur, nihil magis Satanam optare, et totis viribus suis contendere, quam ne Christiani peccata sua integre sacerdotibus confiteantur.
In vita S. Bernardi, quam Auctor probatissimus, ipso S. Bernardo vivente conscripsit, lib. i. cap. 9', miraculum insigne narratur, quod ipsis verbis Auctoris referam: « Cum, inquit, aliquantos jam. in Claravalle, » Bernardus, « explesset annos, contigit virum nobilem, et ipsius quoque secundum carnem propinquum, Josbcrtum de Firmita-
te, quod est oppidum proximum monasterio, graviter infirmari, qui subito praooccupatus, amisit intellectum pariter, et loquelam: unde et filius ejus, Josbertus junior, et omnes simul amici eo magis affligebantur dolore, quod sine Confessione, et viatico, vir magnificus et magnifice honoratus obiter. Cucurrit nuntius ad Abbatem: neque enim tunc in monasterio erat. Venit et invenit eum jam triduo sic jacentem. Compassus autem homini, sed et motus lacrymis filii ejus, simul et lugentium caeterorum, confisus est de misericordia Dei, et sermonem magnificum protulit, dicens eis: Notum vobis est, quod in pluribus homo iste gravavit Ecclesias, oppressit pauperes, offendit Deum: si mihi creditis, ut Ecclesiis restituantur ablata, et usurpata? in gravamen pauperum consuetudines dimittantur, loquetur adhuc, et suorum confessionem faciet delictorum, divina quoque suscipiet Sacramenta devotus. Mirantur omnes, laetatur filius, familia omnis exultat: quidquid praecipit homo Dei, firmiter ei promittitur, et impletur. Caeterum frater ejus Gerardus, et Galdricus avunculus, non parum territi et turbati, secretius eum super tali promissione conveniunt, durius arguent, acrius invehuntur; quibus breviter, simpliciterque respondens: Facile, inquit, facere potest Deus, quod difficile credere vos potestis. Itaque post secretam orationem, ad oblationem sacrificii immortalis accedit: quo offerente, nuntius supervenit, qui indicaret, praefatura Josbertum libere jam loquentem, rogare obnixius, ut vir Dei festinaret ad eum. Cui etiam post oblatum sacrificium venienti, cum lacrynis, et gemtu peccata confessus, divina Sacramenta suscepit ». Ex hoc miraculo, et Confessionis necessitatem, et vim divini sacrificii simul intelligimus.
S. Bonaventura in vita B. Francisci, cap. 10. refert his verbis aliud insigne miraculum: « Alio quoque tempore cum post reversionem ipsius de ultra mare, Celanum praedicaturus S. Franciscus accederet: miles quidam supplici eum devotione cum instantia magna invitavit ad prandium. Venit itaque ad militis domum, omnisque familia pauperum hospitum exultavit in ingressu. Ante vero, quam cibum sumerent, juxta solitum morem vir mente devotus offerens Deo preces et laudes, oculis stabat elevatis in coelum. Oratione completa, benignum hospitem familiariter advocatum in partem, sic
allocutus est: Ecce, frater hospes, tuis victus precibus, ut manducarem, domum tuam intravi: meis nunc cito monitis acquiesce, quoniam non hic, sed alibi manducabis: confitere nunc peccata tua, vera? poenitentia? dolore contritus, nec in te remaneat quidquam, quod veridica confessione non pandas: reddet tibi Dominus hodie vicem, quoniam tanta devotione suos pauperes suscepisti. Acquievit continuo vir ille sermonibus Sancti, socioque ipsius universa peccata in Confessione detegens, disposuit domum suam, et ad mortem suscipiendam se quantum valuit, praeparavit. Intraverunt tandem ad mensam, et incipientibus aliis manducare, hospes subito spiritum exhalavit, juxta verbum hominis Dei, repentina morte sublatus: sicque factum est, hospitalitatis gratia promerente, ut juxta verbum veritatis, Prophetam recipiens, mercedem Propheta? acciperet, dum per sancti viri pra?nuntiationcm propheticam miles ille devotus sibi contra mortis subitationem providit, quatenus armis Poenitentiae praemunitus, perpetuam damnationem evaderet, et in aeterna tabernacula introiret. »
Idem auctor in eodem lib. extremo, dum ea miracula enumerat, qua? post mortem S. Francisci, ipso intercedente, contigerunt: inter alia unum refert de fcemina quadam, qua? ob S. Francisci preces ad vitam ex morte rediit, cum jamjam sepelienda esset, ut peccatum quoddam in Confessione dete-. geret, quod nunquam antea confessa fuerat. Item etiam aliud, de fonte quodam divinitus ad S. Francisci preces exorto, ex cujus aqua qui biberent, a languoribus curarentur, modo peccatorum confessionem ante praemisissent.
Nostro etiam sa?culo, quo per Lutheranos Confessio in Septentrione, cum incredibili animarum pernicie multis in locis ex tincta est: apud novos Christianos, ubi Ecclesia in dies magis ac magis reflorescit, ac propagatur, atque apud Japones potissimum, ita viget, ut saepe etiam divinis miraculis illustretur; quod ante nos annotavit Alanus Copus, lib. ii. Dialog. cap. 28. Atque hactenus argumenta pro confirmanda Confessione produximus: nunc ad solvenda adversariorum argumenta veniemus.
Chapter 53 of 63