Skip to the text

Caput XIX. Diluitur II. objectio Kemnitii

Secunda objectio Kemnitii habetur pag. 1007. usque ad pag. 1014. ubi argumentum ducit ex historia Nectarii, cujus haec summa: « Confessio publica abrogata fuit, et mutata in privatam ab Episcopis, tempore Decii imperatoris, et postea. Confessio autem privata abrogata fuit tempore Necta-

rii: igitur nec publica, nec privata Confessio necessaria est jure divino; neque enim sancti illi Patres jus divinum tollere ausi fuissent. »

Confirmat etiam hoc argumentum Kemnitius ex historia Socratis lib. 5. cap. 19. ubi legimus mulierem quamdam confessam esse Presbytero poenitentiario xati aepo?, id est, ex parte: ex quo sequitur, non fuisse tunc necessarium, confiteri omnia peccata integre jure divino. Confirmat rursus ex eadem historia, ubi legimus, unum fuisse Presbyterum poenitentiarum in Ecclesia Gonstantinopolitana. Hinc enim colligimus, non fuisse necessarium eo tempore, ut singuli peccata omnia confiterentur; neque enim in tam ampla urbe, ubi erant 60. Presbyteri, tempore Justiniani, potuisset unus presbyter, tot ac tam longas Confessiones audire.

Respondeo; totum hoc argumentum ex imperitia coagmentatum esse. Nam quod primo loco Kemnitius dicit, Confessionem publicam abrogatam fuisse tempore Decii ab Episcopis, falsum est, et ex ignorantia manifesta profectum. Nam quod Sozomenus scripsit juxta fidem Cassiodori in hist. Tripartita, lib. 9. cap. 3o. visum esse sacerdotibus ab initio, ut peccata tamquam in theatro panderentur: refert Kemnitius ad ea tempora, qme Novatianam haeresim, et imperium Decii praecesserunt. Deinde, vult istam constitutionem de publica Confessione facienda abrogatam fuisse ab Episcopis, qui fuerunt tempore haeresis Novatiana), Decio imperante: et hanc esse appendicem illam, de qua loquitur Socrates.

Sed toto coelo aberrat. Sozomenus enim cum dicit (juxta fidem Cassiodori) visum esse Episcopis, qui ab initio fuerunt, ut peccata tamquam in theatro panderentur, loquitur de constitutione facta tempore Novatianae haeresis; non de aliqua alia priore: et haec ipsa constitutio, non autem hujus constitutionis abrogatio, est appendix, de qua loquitur Socrates; proinde tantum abest, ut tempore Decii fuerit abrogata Confessio publica, ut potius tunc primum fuerit ab Episcopis imperata.

Id autem ita esse probatur primo. Si Episcopi tempore Decii abrogassent Confessionem publicam, et solum privatam retineri voluissent, ut Kemnitius dicit, illa non fuisset appendix, sive additio ad veterem canonem, sed potius detractio, sive abrogatio veteris canonis. At vera fuit additio atque

appetrcrix, teste Socrate, ut eam etiam vocat Kemnitius, quam Episcopi tempore Decii fecerunt: ergo non abrogarunt Confessionem publicam, sedeam potius addiderunt ad privatam.

Secundo si tempore Decii abrogata fuisset Confessio publica, non potuisset accidere scandalum tempore Nectarii ex Confessione, neque ulla fuisset causa cur Nectarius Presbyterum poenitentiariumde Ecclesia tolleret: constat enim ex Socrate, scandalum illud ex publica Confessione mulieris natura esse.

Tertio, Sozomenus scribit, ab illis ipsis Episcopis constitutum fuisse Presbyterum poenitentiarium, qui decreverant, peccata quasi in theatro publice esse pandenda. Sed Presbyterum poenitentiarium constitutum fuisse tempore Decii, scribit Socrates: ergo decretum illud de Confessione publice facienda, ab Episcopis illis editum est, qui fuerunt tempore Decii, non autem ab antiquioribus, ut Kemnitius, somniat.

Neque obstat, quod Sozomenus dicat, decretum, illud factum esse ab Episcopis, qui ab initio fuerunt: Nam qui fuerunt tempore Decii, dicuntur fuisse ab initio, quia proximi fuerunt temporibus Apostolicis, et multa antiquiores erant, quam esset Nectarius, qui decretum illorum sustulit, aut Sozomenus, qui sublatum retulit.

Quarto, Sozomenus scribit, decretum Episcoporum, qui ab initio fuerunt, quique Presbyterum poenitentiarum constituerunt, a Nectario abrogatum fuisse. Constat autem ex Socrate, a Nectario abrogatum decretum Episcoporum, qui tempore Decii Ecclesias gubernabant: iidem igitur sunt Episcopi, qui ab initio apud Sozomenum, et qui tempore Decii apud Socratem fuisse dicuntur. Quare appendix, de qua loquitur Socrates, est ipsa constitutio, de qua loquitur Sozomenus, non autem ejus abrogatio, ut sine ulla causa fingit Kemnitius.

Porro hoc fundamento everso, ruit aedificium totum argumenti Kemnitiani. Nam quod secundo loco Kemnitius affirmat, Confessionem privatam abrogatam fuisse a Nectario, falso nititur fundamento, quod videlicet appendix ad veterem canonem, quam Nectarius sustulit, fuerit mutatio Confessionis publicae in privatam. Praeterea cap. 14, demonstravimus contra Calvinum, Confessionem publicam, non autem privatam, a Nectario abrogatam fuisse.

Quod etiam Kemnitius dicit ia Confirmatione prima; mulierem quamdam confessam esse ex parte, non autem integre: ex perversa interpretatione grseese vocis natum est: illud enim /taxa gspo;, non significat hoc loco, ex parte, sed particulatim, ut reddidit Joannes Christophorsonus, omnium judicio Graecae linguas peritissimus. Ex quo intelligimus, foeminam illam confessam ille in particulari omnia peccata, ut Catholici faciunt, non autem generatim, ut faciunt Lutherani.

Quod denique in 2. confirmatione Kemnitius addit, non potuisse tot Confessiones ah uno Presbytero audiri, jam supra explitum est in solutione 2. 'objectionis Calvini cap. 14 ubi ostendimus, Presbyterum illum, non omnium poenitentium Confessiones audire debuisse, sed eorum tantum, qui publicam Poenitentiam agebant.

Chapter 60 of 63