Skip to the text

Caput IV. Confirmatur eadem veritas ex aliis locis novi Testamenti

Diximus hactenus de figuris, quae Confessionis institutionem praecesserunt: nunc de usu, commendatione, atque exhortatione, quae institutionem consecuta sunt, breviter dicemus.

Primus igitur locus habetur in Actis Apostolicis, cap. 19, ubi sic legimus: Multi credentium veniebant, confitentes, et annuntiantes actus suos: multi autem ex is, qui erant cu-

riosa seclati, contulerunt libros, et combusserunt, coram omnibus.

Hic locus accipiendus est in primis de confessione fidelium post Baptismum; illi enim proprie dici solent credentes, ut patet Actor. 3. 4. et 3. I Thes. 1. et alibi: neque hoc negant adversarii. Deinde loquitur Scriptura de confessione peccatorum in specie, ut ex illis verbis colligitur: Confitentes actus suos. Denique agitur hoc loco de confessione facta non soli Deo, sed etiam homini: nam ad Paulum veniebant, ut confiterentur actus suos. Et quoniam eo tempore nulla extabat Ecclesia} constitutio de confessione peccatorum facienda, id sequitur, ut ab ipso Christo ejusmodi Confessio fuerit instituta.

Sed occurrit in primis Lutherus, qui in sua versione, per actus, miracula intelligenda esse docuit: quem secutus est Joannes Brentius, in commentario hujus loci.

Sed hanc expositionem non solum rejicit communis Catholicorum consensus, et ipsius etiam venerabilis Bedae, in cap. 1. Mare, sed multo maxima pars adversariorum, ut Melanchthon, Calvinus, Beza, Bullingerus, Sarcerius in Acta Apostolorum, et Illyricus Centur. 1. lib. ii cap. 4. coi. 347. et Kemnitius in 2. par. Examin. pag. 987. Deinde inauditum est; ut miracula dicantur actus nostri, cum sint opera plane divina: multo etiam absurdius est, ut confiteri actus suos, sit, jactare miracula a se facta. Adde, quod causa hujus Confessionis, Luca teste, fuit ingens quidam terror ex divina ultione in eos, qui abutebantur nomine Jesu et Pauli ad qusestum: terror autem divinae ultionis, ad confessionem peccatorum, non ad praedicationem propriae laudis, homines impellere consuevit. Denique Syriaca editio disertis verbis reddidit, Offensas.

Kemnitius loco citato duas indicat solutiones ad nostrum argumentum. Una est, quod in hoc loco Actorum agatur de confessione generali, qua Ephesii agnoscebant, actiones suas ad normam verbi Dei non congurere. Altera, quod in specie confessi sint aliqua peccata, per modum exempli, non tamen omnia.

Sed prima solutio facile refellitur. Nam in primis voces illoe, actus suos, satis indicant confessionem factam esse in specie: nemo enim proprie dici potest confiteri actus suos,

qui solum dicit se peccatorem esse. Deinde vox Annuntio, et graece avaf/^Xw, qua utitur hoc loco sanctus Lucas, significat distincte aliquod narrare: et in editione Syriaca habetur vox nygj, quse idem significat quod Hebraicum “fio saphar: proinde recte verti posset: Numerantes peccata sua. Denique unde cognovisset B. Paulus illos fuisse curiosa sectatos, adeo ut libros eorum comburi juberet, nisi in specie peccata sua confessi fuissent?

Altera solutio, quae est etiam Calvini in Connnent. Actor et Magdeburgensium Centur. 1. lib. n. cap. 4. coi. 360. repugnat toti Scripturae: ubique enim Scriptura, cum absolute de peccatis loquitur, de omnibus peccatis intelligi solet, et debet; et si liceret exponere de quibusdam, non de omnibus, absurdissimae sententiae in divinis litteris invenirentur. Dan 4. Peccata tua eleemosynis redime. Matth. 1. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Matth. 9. Confide fili, dimittuntur tibi peccata. Luc. 7. Remittuntur tibi peccata. Luc. 11. Dimitte nobis peccata nostra. Joan. 1. Ecce qui tollit peccata mundi. Actor, xxvi. Ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. In his et aliis infinitis locis non ponitur signum universale, et tamen nemo dubitavit unquam, quin subintelligeretur, et idem sit: Peccata tua eleemosynis redime, et, Omnia peccata tua eleemosynis redime. Quare secundum usum Scripturae confiteri, et annuntiare actus suos, nihil potest esse aliud, nisi, palam facere omnia sua peccata.

Praeter hanc solutionem, quam breviter refutavimus libuit Calvino in comment. Actor, aliquot anticheses proponere, inter confessionem horum Ephesiorum, et Confessionem, quae nunc est in usu apud Catholicos; ut videlicet ostenderet, nihil hunc locum Actorum ad rem nostram facere:

« Hoc, inquit, semel legimus confessos esse: Papae lex quotannis ut minimum repeti jubet. Isti sponte prodierunt: Papa necessitate omnes obligat. Lucas multos venisse dicit, non omnes: in lege Papae nulla exceptio. Isti coram fidelium coetu se humiliarunt: Papae longe aliud mandatum, ut clanculariis susurris in aurem proprii Sacerdotis obmurmuret peccator. En quam dextre Scripturas ab probandas suas fallacias accommodent. » Haec ille.

Sccl has calumnias, plane leves, ac pueriles, nullo negotio dissolvemus. Nam etiamsi semel legamus Ephesios illos confessos, non tamen sequitur, non saepius id ab eis factum: alioqui iidem Ephesii, quia nunquam leguntur Baptismum aut Eucharistiam suscepisse, juxta dialecticam istam Calvini, nunquam Baptismum, aut Eucharistiam suscepissent.

Quod autem illi sponte prodierint ad confitendum, mirum videri non debet, tum quod nulla tunc exstaret lex de confessione certo aliquo tempore facienda, tum quod etiam nostro tempore plurimi extra tempus Paschale, in quo solo, lege Ecclesiastica confiteri tenentur, sponte sua prodeant ad Confessionem. Itaque etiamsi tunc lege cautum fuisset, ut quotannis omnes confiterentur, potuissent tamen Ephesii illi sponte ac libere ad Confessionem prodire.

Multos autem venisse ad Confessionem, non omnes, quid habet repugnantiee cum ea lege, quee jubet ut omnes quotannis ut minimum peccata sua confiteantur? neque enim lex omnes absolute includit, sed omnes qui conscientiam habent peccati lethalis, neque istos omnes quovis tempore obligat, sed tantum semel per annum. Quare si lex ista Ecclesiastica tempore beati Pauli viguisset, adhuc potuisset Ephesii quidam ad Confessionem faciendam accedere, quando non omnes accedebant.

Denique quod illi coram coetu fidelium se humiliaverint, ex capite suo deprompsit Calvinus, non enim Lucas tale aliquid scripsit: Multi, inquit, credentium veniebant, confit entes, et annuntiantes actus suos. Utrum autem venerint coram coetu fidelium, aut privatim, ad Paulum, aut aliquem alium, Lucas non dicit. Deinde nonne etiam Catholici hoc tempore coram coetu fidelium se humiliant, cum in mediis basilicis, tota inspectante Ecclesia, ad sacerdotum pedes se abjiciant, licet Confessionem secreto exponant? Habes igitur quam dextre Calvinus antitheses suas ad calumnias pertexendas accommodet.

Secundus locus est, II Corinth. 5. in illis verbis: Dedit nobis ministerium reconciliationis, et posuit in nobis verbum reconciliationis: pro Christo ergo legatione fungimur etc.. Haec verba ad potestatem Clavium pertinere, fatetur Joannes Calvinus lib. iv. Instit. cap. 1. §. 22. et tam publice, quam privatim apud

fideles baptizatos esse debere usum harum Clavium, libenter agnoscit. At profecto qui mittuntur legati cum potestate reconciliandi inimicos regis cum ipso rege, non possunt recte munero suo defungi, nisi cognoscant ex ipsis reis, quid egerint, quam graviter regiam majestatem laeserint, quam satisfactionem persolvere sint parati etc. Quare potestas ista ministerialis reconciliandi eos, necessario fert secum potestatem cognoscendi causas reorum, atque adeo confessiones exigendi, et audiendi: neque enim Ministris licet pro arbritio quoslibet etiam non auditos reconciliare.

Tertius locus habetur Jacobi 5. ubi S. Jacobus ad Confessionem cohortatur, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra; quae cohortatio satis aperte indicat, Confessionem jam tum fuisse institutam, et quidem peccatorum, atque homini faciendam. Et satis aperte cohaeret haec sententia cum superioribus verbis, secundum Catholicorum explicationem. Nam paulo ante apostolus Jacobus monuerat aegrotos, ut Presbyteros accerserent, a quibus oleo sancto cum precibus ungerentur, et adjecerat effectum illius sacrae unctionis, et precum, futurum, ut allevaretur aegrotus, et sanaretur, et si in peccatis esset, ea illi remitterentur. Sed ne forte qui haec legeret, existimaret illa etiam peccata lethalia, quorum homo conscientiam habet, per sacram unctionem posse deleri, subjunxit: Confitemini alterutrum peccata vestra; non enim sacra unctio peccata lethalia remittit, quorum aliquis conscientiam habet, cum ea per Confessionis Sacramentum purganda sint; sed aut venialia, aut etiam lethalia, quorum conscientiam non habemus, quae reliquiae peccatorum dici solent.

Sed objiciunt adversarii, ac praesertim Philippus in Apologia Confessionis art. de Confessione et Satisfaotione, et Joannes Calvinus lib. hi, Instit. cap. 4. §. 14. et in annotatione ad hunc locum, particulam illam, Alterutrum. Videtur enim ea particula cogere, ut dicamus S. Jacobum non loqui de Confessione sacramentali, quae soli Sacerdoti fieri potest, sed de confessione offensionis, quae fit fratri offenso, ab obtinendam ab eo pacem et veniam, ut existimat Philippus, vel de confessione peccatorum, quae fit homini spirituali, ut is cognito nostro spirituali

morbo, nos intruere, et pro nobis ad Deum preces fundere valeat, ut docet Calvinus: quae Calvini expositio confirmari videtur ex verbis sequentibus: Et orate pro invicem, ut salvemini.

Sed haec objectio facile solvi potest. Nam Origenes homil. 2. in Levit. Chrysostomus lib. iii de sacerdotio, Augustinus homil. 12. ex lib. L. homil. et Bernardus libro Meditationum, cap. 9. hunc locum de confessione quae fit sacerdoti, simpliciter accepisse videntur, et ut recte exponunt Beda in Commentario hujus loci, et Hugo de S. Victore lib. ii. de Sacramentis, par. 14. c. 1. voces illae, Alterutrum, et Invicem, accipiendae sunt prout exigit consequentia verborum Scripturae divinae. Itaque: Confitemini alterutrum, nihil est aliud, nisi, Confitemini homines hominibus; qui Absolutione indigetis, illis, qui potestatem habent absolvendi. Quemadmodum I Petri 4. cum Apostolus dicit: Hospitales invicem, sine murmuratione, unusquisque sicut accepit gratiam. in alterutrum illam administrantes: si quis loquitur quasi sermones Dei etc. non significat, sine discrimine oportere omnes ab omnibus hospitio recipi, aut doceri, aut curari etc. sed, eos qui tecto indigent, hospitio recipiendos esse ab his, qui domum habent; imperitos a doctis instruendos; aegrotos a medicis curandos; pauperes a divitibus sustentandos; non contra nutriendos divites a pauperibus, aut curandos medicos ab aegrotis, aut doctos ab imperitis erudiendos, aut denique qui domibus abundant, excipiendos hospitio ab his, qui tecto carent: sic igitur qui peccatorum vinculis constricti tenentur, ad eos accedere debent, quibus dictum est: Quaecumque solveritis etc.

Quod etiam sequitur in verbis Jacobi: Orate pro invicem, ut salvemini, id significat, ut Presbyteri pro infirmis, non ut infirmi pro Presbyteris orent: respicit enim Jacobus ad id, quod antea dixerat: Infirmatur quis in vobis? inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum.. Quod etiam indicat lectio Graeca, quae ubi nos habemus: Orate pro invicem, ut salvemini, habet vocem laOyjTs, quae ad sanitatem corporis proprie refertur.

Quartus locus habetur I Joan. 1: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos abomni iniquitate. Ex hoc loco probabi¬

liter colligitur Confessio Sacramentalis singulorum peccatorum. Neque enim dubitari potest, quin loquatur Apostolus Joannes de confessione peccatorum, et quidem singulorum in specie: nam id significant illa verba: Si confiteamur peccata nostra; non enim ait, Si agnoscamus, aut confiteamur nos peccatores; sed, Si confiteamur peccata nostra. Et cum verba sequentia: Remittet nobis peccata nostra, omnium consensu, de remissione peccatorum omnium, et singulorum in specie, intelligantur; non possunt verba praecedentia sine vitio aequivocationis aliter accipi quam de confessione omnium, et singulorum peccatorum in specie.

Sed respondent adversarii, Apostolum loqui de confessione peccatorum, quae Deo fieri debet, non de ea, quae fit homini.

At solutio haec non difficulter refelli potest. Primum enim verba illa: Fidelis est et justus etc. referuntur ad promissionem divinam: Ideo enim Deus fidelis et justus dicitur, dum peccata confitentibus remittit, quia stat promissis suis nec fidem fallit. At promissio de remittendis peccatis iis, qui confitentur Deo peccata sua, non videtur illa exstare in divinis litteris: exstat autem promissio apertissima iis, qui ad illos accedunt, quibus dictum est Joannis 20: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc.. Quare, si qui confitentur sacerdoti peccata sua, Deus fidelis et justus est, ut juxta suam institutionem, et promissionem, remittat eis peccata ipsorum.

Praeterea si hoc loco promitteret Apostolus remissionem iis, qui Deo confitentur peccata sua, frustra dictum esset a Christo Apostolis: Quorum remiseritis peccata etc. et. Quaecumque solveritis super terram etc. nam cum multo facilius sit, Deo, quam hominibus confiteri; nemo esset qui ab hominibus remissionem quaereret, si soli Deo confitendo remissionem obtinere posset.

Denique si quem sacerdos absolvendum non esse judicaret, atque adeo peccatum ejus retineret, frustra id faceret, si per confessionem soli Deo factam, invito etiam sacerdote, ille absolveretur. Quocirca nec ve- <fa est illa sententia: Et quorum retinueritis, retenta sunt, et. Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo.

Ut igitur omnia inter se apte cohaereant, et unus Scripturae locus non pugnet cum altero, sed alter potius ex altero explicetur,

omnino probabile est, S. Joannem de sacramentali^confessione esse locutum.

Chapter 45 of 63