Caput XVI. Argumentum IV. Calvini
Post objectionem illam ex Chrysostomo, Calvinus multa disserit in eodem capite, a sectione 9. usque ad 16. de variis Confessionum formis; non pauca etiam more suo, non tam argumentando, quam calumniando, dicit in decretum Concilii Lateranensis. Sectione autem 16. redit ad argumenta, atque objicit verba illa Psal. 18. Delicta quis intelhgit? et illa Psal. 37. Iniquitates mex supergressae sunt caput meum, ex quibus locis ita concludit; « Quis suorum peccatorum nunc supputationem cogitet, ubi Davidem videt suorum numerum inire non posse? » Deinde sectione 17. et 18. rem exaggerat
multis verbis, quee frustra hoc loco adseriberentur: summa est, enumerationem peccatorum esse impossibilem, et idcirco neque a Deo fuisse imperatam, neque ab Ecclesia imperari jure potuisse.
Sed objectio ista, qua etiam utitur Philippus in Confessione Augustana, et caeteri sectarii passim, non modo per se tenuis est, sed etiam ex verbis ejusdem Calvini eodem in loco positis, apertissime solvitus. Docet enim Calvinus, sectione 18. in Confessione quae Deo fit, non satis esse, generatim confiteri ac dicere, Peccator sum: sed oportere quantum in nobis est, singula peccata accurate confiteri. Quod idem Catholici omnes docent de Confessione quee fit Sacerdoti. Neque enim jubent omnia omnino peccata enumerari, sed ea solum, quae post diligentem excussionem memoriae occurrunt; diligentem autem excussionem vocant, quam in rebus gravioribus ordinarie homines adhibere solent. Denique id solum jubent, ut peccata omnia, quantum in nobis est (qua phrasi Calvinus utitur in explicanda Confessione quae Deo fit) enumeremus, dum coram Sacerdote conscientiam nostram aperimus,
Queecumque igitur Calvinus objicit contra enumerationem peccatorum in Confessione quae fit homini, eadem objici possunt contra enumerationem peccatorum in Confessione quae fit Deo. Nam si illa enumeratio est impossibilis, et haec est impossibilis: si illa est crudelis carnificina, et haec est crudelis carnificina: si illa facit hypocritas, et haec facit hypocritas: et contra, si haec ab his incommodis libera est (ut Calvinus dicere cogitur) quia non est facienda, nisi quantum in nobis est: et illa ab his incommodis libera est, quia non est facienda nisi quantum in nobis est: quemadmodum in Confessione quae Deo soli fit, post enumerationem eorum, quae recordamur, addimus: « Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me Domine, et, Peccavi super numerum arenae maris: » et tamen omnium peccatorum indulgentiam expectamus: sic etiam in Confessione, quae fit homini, vel potius per hominem Deo; post enumerationem eorum quae recordamur, addimus: « Delicta quis intelligit etc. » et nihilominus integram peccatorum omnium indulgentiam expectamus.
Chapter 57 of 63