Skip to the text

Caput XVIII. Diluitur /. objectio Martini Kemnitii

Murtinus Kemnitius in 2. par. Exara, pag. 976. et sequentibus multa argumenta contra necessitatem Confessionis adducit, quaj cum ex Calvini Institutionibus fere deprompta sint, dissoluta videri possunt. Percurram nihilominus omnia, ut vel ea solvam, vel jam soluta esse ostendam.

Prima objectio habetur pagina 986. ubi hoc argumentum Kemnitius facit: « Non aliter Christus Apostolos misit, quam ipse missus fuerat. Joan. xx. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » At ipse ad generalem confessionem, vel ore, vel signis aliis expressam, Absolutionem impertiebatur, neque singulorum peccatorum enumerationem exigebat, ut patet Luc. 7. de peccatrice, et Matth. 9. de paralytico: non igitur debent

Ministri a pceritentibus exigere singulorum peccatorum enumerationem. »

Respondeo: verba illa: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, non ita accipienda esse, quasi eodem modo debuerint Apostoli omnia facere, quo a Christo ipso fiebant: alioqui enim non debuissent, Auctor, n, Apostoli baptizare in remissionem peccatorum, quia Christus sine Baptismo peccata remisit Magdalenre, et paralytico; nec debuissent Act. 8. per impositionem manuum Spiritum sanctum dare, quia Christus non manus imponendo, sed insufflando Spiritum sanctum dedit, Joan. 20.

Igitur misit Christus Apostolos, sicut ipse missus fuerat a Patre: quia potestatem eis dedit ligandi, et solvendi, ut ipse a Patre acceperat: quai est Chrysostomi expositio. Sed tamen accepit ipse ut Filius,, et proinde talem, ac tantam, ut posset etiam sine Sacramentis justificare: dedit autem eam Apostolis, ut ministris, ac servis, ac per hoc longe minorem, et Sacramentis, aliisque mediis a se institutis alligatam.

Misit etiam Christus Apostolos, ut ipse a Patre missus fuerat, quia ad id eos misit, ad quod ipse fuerat missus, videlicet ad reconciliandos homines Deo, ad Evangelium praedicandum, ad Ecclesiam propagandam; quae est expositio Cyrilli.

Denique misit Christus Apostolos, ut ipse a Patre missus fuerat, quia misit eos, non ad delicias, sed ad crucem, licet vehementer amaret: quemadmodum ipse a Patre infinito amore diligebatur, et tamen ad passionem, et mortem, non ad mundi gaudia mittebatur: quae est explicatio S. Gregorii homil. 26. in Evangelia.

Chapter 59 of 63