Skip to the text

Caput V

Idem probatur ex testimoniis Conciliorum.

Addemus nunc testimonia Conciliorum veterum, quse in diversis provinciis, variisque temporibus celebrata sunt, ex quibus cognosci poterit Ecclesia; universae sententia. Porro testimonia Conciliorum, quae afferemus, etiamsi non aperte contineant, Confessionem esse juris divini, continent tamen antiquam consuetudinem, et saepe etiam indicant necessitatem confitendi peccata sacerdotibus. Ex quibus facile erit colligere, rem esse a Deo ipso praeceptam; tum quia non invenitur prima origo hujus praecepti in ullo Concilio; tum etiam quia non est ullo modo probabile, populos fideles praeceptum tam arduum ab hominibus admissuros fuisse, si per confessionem soli Deo, an generatim, factam, remissionem peccatorum obtinere potuissent.

Primum igitur in Ecclesia Orientali habemus testimonium Concilii Laodiceni, ante 1100. annos celebrari: sic enim legimus can. 2: « His qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt, et instant orationi, confessioni, ac poenitentiae, malorum suorum perfectam conversionem demonstrantes, pro qualitate peccati tempus poenitentiae tribuendum est. » Hic habemus confessionem, et quidem in specie, et hominibus faciendam: nam alioqui non possent homines pro qualitate peccati, tempus poenitentiae assignare.

In canonibus quoque sextae Synodi qui a Graecis conditi sunt ante annos circiter 900. canon 102. ita legimus: « Oportet auteme os, qui solvendi et ligandi potestatem a Deo accepere, peccati qualitatem considerare, et ejus qui peccavit ad eam conversionem promptum studium, et sic morbo convenientem afferre medici medicinam.

Ex quibus locis, ut etiam in testimoniis Patrum Graecorum, qua; in sequenti capite adducentur, intelligi potest, falsum esse quod quidam dicunt, Graecos non solere confiteri peccata, nisi soli Deo: et in e; quod scribitur apud Gratianum, de Poenitentia, distinet. 1. can. Quidam: « Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Graeci»;

illud, « ut Graeci», videtur irrepsisse intextum ex margine, et marginalem annotationem imperiti alicujus fuisse qui ex facto Nectarii collegit, sublatam omnino Confessionem sacramentalem apud Graecos. Nam alioqui in ipso capitulari Theodori, unde canon ille descriptus est, non habentur duae illae voces, « ut Graeci », neque etiam habentur in Concilio II. Cabilonensi, cap^ 33. unde Theodorus capitulum illud accepisse videtur: sed nec Magister Sententiarum in 4. libro distinet. 17. eamdem sententiam adducens, addidit illud, « ut Graeci ». Neque inconcilio Florentino ulla fuit controversia de confessione cum Graecis, eo excepto, quod Eugenius pontifex a nonnullis Graecorum Doctoribus privatim quaesivit, cur sacerdotes ipsorum ante Sacrificii celebrationem peccata sua non confiterentur. Denique Nicolaus Cabasilas in explicatione Liturgiae, cap. 29. et Anastasius Nicenus in quaestionibus super Scripturam, quaest. 6. aperte docent Confessionem sacramentalem, cum tamen Graeci sint; et nostris diebus Hieremias Patriarcha Constantinopolitanus in Censura Confessionis Augustanae, cap. xi. reprehendit quod Lutherani dicebant, non esse necessarium omnia peccata per singulas species, in confessionne enumerari. Atque haec de Ecclesia Graeca.

In Ecclesia Latina, exstat in primis can. 31, Concilii III, Carthaginiensis ante annos 1100. celebrari, ubi sic legimus: « Ut pcenitentibus secundum peccatorum differentiam, Episcopi arbitrio, poenitentiae tempora decernantur. » Et idem canon repetitus invenitur in Concilio Africano, can. 10. Dubium vero esse non potest, quin oporteat peccata omnia in Confessione detegi, si juxta peccatorum differentias poenitentiae tempora discernuntur.

Deinde exstat canon. 8. Concilii I. Cabilonensis ante 1000. circiter annos celebrari, in haec verba: « Ut pcenitentibus a sacerdotibus, facta confessione, indicatur poenitentia, universitas sacerdotum noscitur convenire. »

Exstat, etiam canon 32. Concilii II. Cabilonensis, ante annos circiter 800. ubi sic legimus: « Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod quidam dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat, hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur: solerti indagatione de-

Chapter 46 of 63