Skip to the text

Caput XI. Refelluntur solutiones Kemnitii ad loca Patrum

Martinus Kemnitius initio Censurae suae ad cap. 5. Concilii Tridentini, pag. 976. instituens disputationem de Confessione, proponit novem quasi genera Confessionis, quae apud Patres inveniri dicit: quae nihil aliud sunt, nisi novem solutiones, excogitatae ad eludenda testimonia sanctorum Patrum, quae a Catholicis Doctoribus ad Confessionem stabiliendam proferuntur. Illis enim novem generibus Confessionis satis prolixe explicatis, ita subjungit, pagina 1019: «Ad haec novem capita, omnes veterum sententiae commode 'referri possunt: longe aliud vero est, de quo praecipue Pontificia Confessio dimicat. » Quare ne Lutherani sibi ac suis persuadeamt, ad omnia loca Patrum, quae in superioribus capitibus adduximus, jam a Kemnitio esse responsum; excutiam paucis totam hanc disputationem Kemnitii, licet etiam supra refutaverim ea, quae aul certa loca Patrum ipse responderat.

Primum igitur docet Kemnitius, Confessionem quamdam esse, quae soli Deo fit, et queritur hanc negligi in Ecclesia Catholica; et Scripturarum, ac Patrum testimonia, quae ad hanc Confessionem proprie pertinent, detorqueri dicit ad Confessionem auricularem, quae homini fit.

In hac prima solutione, primo mentitur Kemnitius, Confessionem, quae Deo fit, negligi in Ecclesia Catholica. Nam in primis Confessio generalis, quae incipit: « Confiteor Deo omnipotenti, » quotidie recitatur a sacerdote et populo, ad initium sanctissimi Sacrificii: eadem in horis Canonicis a toto Clero bis in die pronuntiatur; eamdem frequentare omnes laici, tum viri, tum Heminae, a Pastoribus admonentur. Deinde, Confessio, quae soli Deo fit, in Contritione includitur, qui enim recogitant annos suos in amaritudine animae suae, et peccato omnia, quorum

conscientiam habent, ex animo detestantur, eaque sibi dimitti a Deo petunt, sine dubio confitentur Deo. Quare cum doctrina de vera Contritione, cum accurata discussione conscientiae, magis apud Catholicos, quam apud Lutheranos vigeat, ut libro superiore ostendimus, non potest non mentiri, qui Confessionem quae Deo fit, a Catholicis ncgligi, a Lutheranis frequentari dicit. Denique, Confessio quae Deo fit, includitur in Confessione quae fit sacerdoti, tum quia sacerdoti fit ut locum Dei tenet, tum quia qui sacerdotibus confitentur, expresse dicunt: « Confiteor Deo, et tibi, i) Catholici igitur, qui Confessionem.sacramentalem, quae fit homini, docent, simul etiam docent eam, quae Deo fit: atque hoc usque adeo verum est, ut non desint Patres, qui cum de Confessione sacramentali loquuntur, eam non tam homini, quam Deo fieri dicant.

Secundo, multa loca Scripturarum, et Patrum frustra Kemnitius adducit, quasi nos ea de Confessione sacramentali intelligamus, cum ad Confessionem, qua? soli Deo fit, pertineant. Nullus enim Catholicorum testimoniis illis utitur; sed ipse solita fraude imponere voluit simplicibus. Ad quam etiam fraudem pertinet, quod loca quaedam omisit, ex quibus facillime detegi ejus insidiae potuissent: ut, exempli gratia, citavit homiliam priorem Origenis in Psalm. 37. ub commendatur Confessio quae fit Deo, et omisit homiliam posteriorem, in qua disertis verbis commendatur Confessio, quae fit homini.

Tertio, quaedam loca huc trahit, quae satis aperte loquuntur de Confessione quae fit hominibus, et non soli Deo: proinde cum queritur de Catholicis, quod loca Scripturae et Patrum a Confessione, quai Deo soli fit, ad Confessionem sacramentalem detorqueant, ipse id crimen committit, quod aliis falso tribuit.

Talis est locus ille apud Salomonem, Prover. xxvm: Qui abscondit scelera sua, non dirigitur; qui autem confessus fue, it, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Neque enim ullus est, qui scelera sua Deo se abscondere posse credat, nisi forte insaniat: sed hominibus, vel ob pudorem, vel alia de causa, multi peccata sua abscondita esse cupiunt. Qui autem ejusmodi sunt, dirigi non possunt: quis enim dirigat eum, cujus pravitatem ignorat? ac potissimum sententia ista moralis illos objurgat, qui admoniti scc-

rerum suorum, nolunt ea agnoscere, sed abscondunt, et negant.

Tale est etiam testimonium illud Chrysostomi, ex hora. 3. in Matth.: « Confessio peccatorum, testimonium est conscientise timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata sua non erubescit confiteri; qui autem erubescit, non timet. » Nam erubescentia, de qua Chrysostomus loquitur, apud homines locum habet, non apud Deum: illis enim confiteri erubescimus, quibus arbitramur ignorata esse mala nostra; id quod unusquisque in se experitur. Adde quod si Chrysostomus loqueretur de erubescentia coram Deo, non diceret: « Qui timet judicium Dei, peccata sua non erubescit confiteri; qui autem erubescit non timet, » sed e contrario diceret: « Qui timet judicium Dei, erubescit, confiteri; qui autem non erubescit, non timet: siquidem timor facit, ut magni faciamus eum, quem timemus, et proinde etiam facit, ut erubescamus coram illo turpes videri. Sed quia major timor vincit minorem, ideo rectissime Chrysostomus dicit, eos, qui timent judicium Dei, non erubescere peccata sua hominibus confiteri, quia videlicet timor dei vincit timorem hominum; et contra, eos qui confiteri hominibus erubescunt, non timere judicium Dei, quia si illud timerent, non sinerent se ab humano timore ita superari, ut medicinam vulnerum animal suee, Confessionem scilicet, recusarent.

Quarto, solutio Kemnitiana nihil efficit, quia etiamsi loca Origenis et Chrysostomi, quee ipse adducit, accipienda essent omnia de Confessione quse Deo fit, tamen multa sunt alia, tum horum duorum, tum aliorum Patrum, qure ipse omisit, quai nulla ratione detorqueri possunt ad Confessionem quee fit soli Deo; ut ex locis a nobis citatis, quivis cognoscere potest. Porro, loca quaidam Chrysostomi paulo obscuriora, cum ad Calvini argumenta ventum fuerit, explicabo.

Secundum genus Confessionis, ex quo secundam solutionem Kemnitius petit, est, cum aliquis proximum laesit, et Pcenitentia ductus, confitetur eidem proximo se peccasse, atque ut sibi ignoscatur, rogat. Sed haic solutio nihil omnino ad rem nostram facit, cum ad nullum testimonium sanctorum Patrum ex his, quse nos adduximus, accommodari possit, ut perspicuum est, tum ex ipsis testimoniis, tum etiam quia neque Kemnitius ad h^c genus Confessionis, ullum eorum testirrioniorum referre conatus est: solum enim protulit cluo testimonia, unum sancti Augustini, alterum Theophylacti, quorum neutrum ex his est, quae nos adduximus.

Tertium genus Confessionis est, cum aliquis confitetur non solum Deo, vel proximo quem laeserat, sed etiam Ministris Evangelii, verumtamen generatim tantum se peccatorem agnoscit, aut in specie unum aliquod peccatum magis gravans Ministro detegit, non autem in specie omnia peccata enumerat. Atque ad hoc genus Confessionis pertinere vult multa testimonia Scripturae et Patrum. Sed interim non allegat ex Patribus, nisi Basilium, in quaestionibus brevioribus, quaest. 288. de quo testimonio disseruimus cap. 8. ubi etiam solutionem Kemnitii refutavimus. Ex Scripturis allegat multa testimonia: sed quae nihil ad rem faciunt, cum omnia (uno excepto) de confessione illa tractent, quae erat in usu, antequam Confessio sacramentalis institueretur, de qua sola nos loquimur. Testimonium unicum ex Act. 10. ad rem facit, sed de eo disseruimus supra cap. 4. ubi etiam disputationem Kemnitii excussimus.

Quartum genus Confessionis est, cum aliquis publice, coram coetu Ecclesiae crimina confitetur: ad quod genus pertinent etiam V. VI. VII. et VIII. De quibus nihil hoc loco dicendum erit: nam localrenaei, Tertulliani, Origenis, et Cypriani, quae Kemnitius de Confessione publica exponit, supra a nobis sunt explicata, cap. 6. et 7. De historia autem Nectarii, et testimoniis Chrysostomi, et Leonis, ex quibus demonstrare conatur Kemnitius, Confessionem publicam mutatam fhisse in privatam, et neutram esse necessariam jure divino, paulo post disseremus. Ista enim ad argumenta pertinent, quibus veritas ab adversariis oppugnatur, non ad explicanda testimonia Patrum, quse nos pro veritate adduximus: hic vero non argumenta adversariorum dissolvenda, sed nostra, quse a testimoniis Patrum petita sunt, a Kemnitii calumniis asserenda suscepimus.

Est igitur nonum, ac postremum genus Confessionis apud Kemnitium, cum aliquis confitetur privatim sacerdoti peccata sua, non quia sit necessarium jure divino confiteri omnia peccata in specie, ad remissionem peccati obtinendam, sed quia est utilis disciplina Confessio illa privata, qua sacerdoti peccata aliqua deteguntur. Primo, ad

instructionem rudiorum. Secundo, ad remedia contra peccata futura. Tertio, ad consilium capiendum in rebus dubiis. Quarto, ad consolationem recipiendam ex privata absolutione. Quinto, ad disternendum, an qui absolutionem petit, si vere pcenitens, necne? Atque huc refert Kemnitius multa loca Patrum, Chrysostomi, Origenis, Cypriani, Basilii, Hieronymi, Augustini, Ambrosii, et Cassiani.

Circa hanc solutionem, quse potissima est, tria breviter observanda sunt. Primum, est Kemnitium plane invitum ad hanc solutionem descendisse. Nam cum ssepe antea dixisset, Confessionem privatam natam esse ex Confessione publica, et notasset etiam tempus, quo Confessio publica in privatam fuerit commutata, annum videlicet 450. ab adventu Domini, et denique addidisset, Confessionem auricularem posterioribus temporibus, ut ipse loquitur, generatam: nihil consequentibus dicere potuisset, quam veteres Patres, qui ante annum Domini 450. scripserunt, privatse Confessionis nunquam meminisse, Sed non permisit eum evidentia rei tam aperte mentiri: et ideo licet invitus, admissit multas exstare sententias veterum Patrum de Confessione privata: « Et illa quidem, inquit pag. 1015, quse hactenus ex Patribus annotavimus, ad ea potissimum crimina spectant, propter quse excommunicari aliquis merebatur, sicut Augustinus, inquit, sive illa essent palam, sive clam, sive tantum voluntatis proposito commissa. Non dissimulandum tamen est, exstare prseterea apud veteres, multas sententias, quibus exhortantur populum, ut alia etiam peccata sacerdoti per confessionem exponant. » Et infra: «Alias vero habuerunt rationes sancti Patres, propter quas et servarunt, et commendarunt privatam Confessionem. *

Secundo, observandum est, in hac postrema Kemnitii, solutione, duo qusedam proponi. Unum negando. Alterum asserendo. Negat enim Kemnitius, sanctos Patres commendare Confessionem privatam omnium peccatorum, ut necessariam jure divino. Asserit autem, eos commendare privatam Confessionem aliquorum peccatorum, tanquam aufilem disciplinam ad rudium instructionem; ad remedium contra futura peccata: ad consilium; ad consolationem; ad signum verse Poenitentia?: « Considerandum est, » inquit pagina 1015, « qua ratione, quo sensu, et in quem finem privatam illam Confessionem commendarint: nullo modo enim senserunt jure divino ad remissionem peccatorum necessariam esse, omnia peccata in specie, et sigillatim sacerdoti juxta omnes circumstantias enumerare. » Et infra: « Alias vero habuerunt rationes, propter quas, et servarunt, et commendarunt privatam Confessio nem, quia scilicet sit utilis disciplina, primo ad rudiorum informationem etc. »

Ex his autem duobus, id quod asserendo proponitur, libenter admittimus; habet enim sacramentalis Confessio quinque illas utilitates et alias praeterea non paucas: sed quod negando assumitur, id omnino falsum esse dicimus, et a Kemnitio non modo non esse probatum, sed ne probari quidem potuisse. Pafres enim, quos hoc loco adducit Kemnitius ( uno excepto Cassiano, de quo in solutione argumentorum dicemus) nihil aliud docent, nisi confitendum esse pecata sacerdoti ad eum modum, quo morbi ab aegrotis aperiuntur medico. Ex hac autem similitudine non sequitur, Confessionem nori debere esse omnium peccatorum, aut non esse necessariam jure divino: sed contrarium potius sequitur, nam et morbi necessario debent omnes aperiri medico, et jure divino tenemur non minus animae, quam corporis medicinam quaerere, ut nos supra deduximus, cum ista ipsa Patrum testimonia adduceremus. Quare tametsi Patres, quos citat Kemnitius, non dicant disertis verbis, Confessionem Omnium peccatorum necessariam esse jure divino (quod unum ipse urget), tamen neque disertis verbis dicunt, Confessionem omnium peccatorum non esse necessariam jure divino: quod quidem hoc loco - nobis sufficeret, ad refellendam Kemnitii vanitatem: et ex similitudine, quam addu-. eunt, colligimus id eos sensisse, quod nos sentimus, quodque alii omnes Patres senserunt et docuerunt.

Tertio ac postremo observandum est, Kemnitium ne in hac quidem nona solutione omnino acquievisse. Nam posteaquam omnia dixerat, quae ad explicanda testimonia Patrum dicenda esse judicaverat, addidit pag. 1020. inveniri apud Patres sententias etiam duriores, quee ad necessitatem Confessionis inclinent: sed iis opponendas esse alias dissimiles Patrum sententias. Itaque tandem confiteri coactus est, non posse ad omnia loca veterum Patrum quae Catholici pro se adducunt, commode responderi.

Chapter 52 of 63