Skip to the text

Caput XIII. Solvitur argumentum I Joannis Calvini,

Sequitur ut adversariorum argumenta diluamus. Ac ut a Calvino incipiamus, is lib. m. Instit. cap. 4. §. 7. objicit primo in hunc modum: «Miror qua fronte ausint contendere, Confessionem, de ' qua loquuntur, juris esse divini: cujus equidem vetustissimum esse usum fatemur; sed quem facile possumus evincere, olim fuisse liberum, Certe nullam de ea statam fuisse legem aut constitutionem, ante innocentii III. tempora, eorum quoque Annales narrant. » Et infra:

« Itaque ipsis testibus, nondum elapsi sunt anni trecenti, ex quo injectus ab Innocentio III. laqueus, et imposita confitendi necessitas. Atque ut de tempore taceam, sola verborum barbaries fidem legi abrogat. Nam quod jubent boni Patres, omnem utriusque sexus quotannis semel proprio sacerdoti confiteri omnia peccata; faceti homines, lepide excipiunt, hoc prsecepto teneri solos hermaphroditos, ad neminem vero spectare, qui sit vel mas, vel foemina. »

Respondeo, Calvinum more suo, mendaciis, et calumniis magis niti, quam solidis rationibus. Primum enim quoM ait, legem de Confessione omnium peccatorum, nullam exstare, ante constitutionem Innocentii III. sive potius Concilii Lateranensis, cui Innocentius prsefuit, falsum esse, ex tam multis nostris argumentis intelligi potest. Exstat enim lex Christi, ut supra copiose deduximus: neque opus fuit, ut Concilia aut Ponfices id legibus suis praeciperent, quob ab ipso Christo imperatum, et multorum saeculorum consuetudine roboratum esse noverant.

Sed neque Innocentius aut Lateranense Concilium, Confessionem simpliciter imperavit, sed solum tempus determinavit, quo ea facienda esset; quemadmodum etiam Concilia vetera supra citata, ex Graecia, Africa, Gallia, Germania, et Pontificum, Innocentii I. ac Leonis I. decreta, non Confessionem simpliciter imperarunt, sed aut de secreto Confessionis, aut de aliis id genus circumstantiis regulas statuerunt. Id quod ex simili decreto Zepherini Pontificis probari potest. Zepherinus enim, ut in ejus vita refert Platina, statuit, « ut omnes Christiani adulti in

olemni die Paschae, Eucharistiae Sacramen¬

tum perciperent »: quo decreto, non intelligitur praecipere voluisse ut Eucharistiam Christiani aliquando sumerent, quod a Christo ipso esse praeceptum, neque Catholici, neque Haeretici negant: sed tantum negligentise aliquorum occurrere, ac tempus determinare, ultra quod perceptionem tam salutiferi Sacramenti differe non liceret. Sic igitur et Innocentius III. non Confessionem instituit, aut simpliciter imperavit, sed tempus, ultra quod nemo Christianus eam differret, utiliter omnino praescripsit.

Neque vero decretum hoc Innocentii novum dici debet, sed innovatum potius et adjuncta pcena, severius, id postulante conditione temporum, imperatum. Jam enim supra ex gregorio Nysseno, et Joanne Chrysostomo demonstravimus, circa Paschae celebritatem Christianos omnes ad Confessionem accedere debuisse.

Deinde, cum certum, atque exploratum semper in Ecclesia fuerit, non licere iis, qui peccatorum mortalium sibi conscii sunt, ad Eucharistiam accedere, nisi per Confessionem et Reconciliationem purgari essent, ut ex Cypriano in serm. de lapsis, et ex Leone epist. ad Theodorum Forojulii Episcopum, et ex aliis notissimum est: et rursus cum omnes Christiani saltem in Paschate ad Eucharistiam accedere semper consueverint, et obligati fuerint, certe sequitur, semper hanc legem in Ecclesia fuisse, ut omnes Christiani saltem semel singulis annis peccata sua confiterentur.

Deinde, quod idem Calvinus ait: nullam statam legem de Confessione fuisse ante Innocentii constitutionem, in nostris Annalibus contineri, et nobis ipsis testibus, nondum elapsos esse trecentos annos, ex quo ab Innocentio confitendi necessitas injecta est: credo mendacium tuto appellari posse. Solus enim est Platina, qui in vita Zepherini scribit, decretum Zepherini de percipienda Eucharistia in Paschate, extensum fuisse ab Innocentio III. ad Confessionem.

Sed neque Platina publica auctoritate, et ex publicis archivis vitas illas Pontificum scripsit, ut Annales nostri dici possint: et saepe ab Historicis nostris reprehenditur, quod Marti num Polonum secutus, in varios errores inciderit: neque idem Platina dicit, nullam antea fuisse legem de Confessionis necessitate. Id enim solum ille scripsit, a Zepherino de Eucharistia, ab Innocentio de Confessione decretum fuisse, ut nemo eorum

Sacramentorum perceptionem ultra annum differret; quod quidem verum est, sed non inde sequitur, ut ante Zepherini et Innocentii tempora nulla fuerit lex de confessione facienda, vel Eucharistia percipienda. Nam, ut jam diximus, ne adversarii quidem negant, Christi praecepto obligari Christianos ad Eucharistom aliquando percipiendam; et ex Patribus notissimum est, nunquam licuisse, non praemissa Exomologesi, ad Eucharistam accedere iis, qui lethalium criminum conscientiam haberent: sic enim ut caeteros omittam, loquitur S. Leo epist. 91. ad Theodorum: Christus Jesus « hanc Praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem poenitentiae darent, et salubri satisfactione purgatos, ad communionem Sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. »

Denique, quod barbariem objicit Calvinus Innocentio, propter voces illas: « Omnis utriusque sexus, et exbarbarie colligit, nullam fidem decreto illius habendam; incredibilis tum impudentiae, et arrogantiae, tum etiam stultitiae et temeritatis argumentum est. Esto enim barbarae essent voces, barbara dictio Innocentii, num ideo fides ejus decreto abroganda esset, quod in Concilio orbis terrae maximo, et celeberrimo omnium quae unquam habita fuerint, editum, universa Ecclesia debito cum honore ac devotione suscepit? num Apostolus Paulus non ait: Et si imperitas sermone, sed non scientia? num hoc idem Matthaeus, et Joannes, Jacobus, et Judas, et ipse Princeps Apostolorum Petrus, dicere non potuissent? An ideo Apostolorum scripta fidem non merentur, quod sermonis elegantia careant?

Sed neque facile concesserim, in verbis illis: « Omnis utriusque sexus », ullam inesse barbariem. Nam S. Hieronymus, quem barbarum dicere non possumus, imo qui longe melius Latinas voces noverat quam Calvinus, iisdem vocibus non semel uti voluit in interpretatione Scripturarum.

Deut. vii. quod in Hebraeo erat: Non erit apud te vir sterilis, neque mulier sterilis, sic Hieronymus Latine redditit: Non erit apud te sterilis utriusque sexus, neque timuit, ne sciolus aliquis diceret, ad solos hermaphroditos eam benedictionem pertinere. Item Judic 16. ubi ad verbum verti potuisset: Quasi tria millia veri et fceminae, spectantes dum luderet Samson, sic Hieronymus vertit: Circiter tria millia utriusque sexus spectantes

Samson, neque timuit, ne tria millia herma’ phroditorum introducere videretur. Lib. 2. Paralip. cap. 31. ita legimus, eodem interprete Hieronymo: Universae multitudini, tam uxoribus quam liberis eorum, utriusque sexus, fideliter cibi praebebantur, neque Hieronymus timuit, ne sibi barbaries objiceretur, nisi verteret: Filiis et filiabus, ut in Hebraeo legimus.

Possem si liberet, ex Mafco Tullio quoque aliisque optimis auctoribus demonstrare, verba illa Innocentii non modo nullam barbariem, sed etiam elegantiam redolere; sed nolo in his nugis tempus terere.

Chapter 54 of 63