Caput IX
Confessionem, a mortuis operibus ad viventem viam ascendunt, ad viventem spem tanquam manu deducamus, a qua per peccatum alienati sunt. »
Ac de confessione singulorum peccatorum, non autem generali, Gregorium loqui, testantur verba sequentia, in quibus ducta similitudine a morbis, et medicamentis, docet varias Curationes adhibendas esse peccatoribus pro ipsorum peccatorum varietate. Non autem possunt Sacerdotes varietatem peccatorum cognoscere, nisi pcenitentes ipsi peccata sua singillatim aperiant: « Quemadmodum, inquit, in corporali medela unum est quidem institutum medicinm, sanare eum qui laborat, varium autem est curationis genus (pro morborum enim varietate, convenienter quoque medicina ac disciplina unicuique morbo applicatur), ita cum multa sit in morbo quoque animae affectionum varietas, multiformis quoque necessario fuerit medica curatio, ad affectionis rationem medicinam exercens. » Hsec ille.
Exstat etiam oratio ejusdem Gregorii in mulierem peccatricem, ubi heec habentur verba de Confessione: « Audacter ostende sacerdoti, quse sunt recondita, animi arcana tanquam occulta vulnera medico retege: ipse et honoris, et valetudinis tuse rationem habebit; » quo in loco etiam occultorum Confessionem faciendam esse docet.
Septimo habemus S. Pacianum, quiinParsenesi ad Poenitentiam, sic loquitur: « Yos primum appello fratres, qui criminibus admissis Poenitentiam recusatis, vos, inquam, post impudentiam timidos, post peccata verecundos, qui peccare non erubescitis, et erubescitis confiteri, » Et infra: «Ecce iterum Apostolus ad sacerdotem: Manus, cito nulli imponas, nec communices peccatis alienis. Quid facies tu, qui decipis sacerdotem? qui aut ignorantem fallis, aut non ad plenum scientem, probandi difficultate Confundis? » Quo loco Pacianus docet oportere sacerdoti omnia peccata in Confessione detegi, ut his tuto manus imponere possit: addit etiam de occultis: « Rogo vos fratres etiam pro periculo meo, per illum Dominum, quem occulta non fallunt, desinite vulneratam tegere conscientiam: prudentes aegri medicos non verentur, ne in occultis quidem partibus, etiam secaturos, etiam perusturos. « Porro infra alloquitur eos, qui peccata quidem singillatim, et omnia ad plenum confitebantur, sed graviorem Poenitentiae mulctam refugie¬
bant: « Nunc, inquit, ad eos sermo sit, qui bene ac sapienter vulnera sua, Poenitentiae nomine confitentes, nec quid sit Poenitentia, nec quae vulnerum medicina, noverunt: similesque sunt illis, qui plagas quidem aperiunt, ac tumores, medicisque etiam assidentibus confitentur, sed admoniti quee imponenda sunt negligunt, et quae bibenda fastidiunt »; ex quo loco intelligimus, Confessionem accuratam semper in usu fuisse apud Christianos.
Testimonia Patrum ab anno 400. ad 500.
Quarto saeculo habemus S. JoannemChrysostomum, quem satis constat ad initium quarti saeculi post Apostolos floruisse. Is in homil. 30, in Genesin, memimit Confessionis quae in hebdomada sancta ante festum Paschae fieri debet, cujus etiam Gregorium Nyssenum meminisse supra notavimus: « Quia, inquit, in magnam hanc hebdomadam pervenimus. Dei gratia, nunc maxime et jejunii cursus intendendus, et magis continuandae sunt preces, faciendaque diligens, et pura Confessio peccatorum. » Haec ille, qui tametsi non aperte dixerit, Confessionem sacerdoti faciendam esse, tamen in aliis locis id non tacuit; ut omittam, quod cum ejusdem consuetudinis meminerint Chrysostomus et Nyssenus, et hic disertis verbis docuerit sacerdoti confessionem esse faciendam, dubitari non potest, quin etiam ille hoc senserit.
Idem Chrysostomus homil. 33. in Joannem hortatur ad confessionem criminum occultorum: et cum certum sit ex multis aliis locis, Chrysostomum non probasse Confessionem publicam, sequitur ut ad Confessionem privatam hortatus sit pcenitentes: « In peccatis, inquit, quae commisimus, confitendis, neminem vereamur; Deum duntaxat, ut decet, formidemus, qui et nunc opera nostra videt, et tunc quos in praesentia nonpeenitet damnabit. » Et infra: « Commisisti aliquod scelus, autanimo agitasti, homines celas, non Deum, et nihil curas, oculos hominum formidas. » Et infra: « Yos autem hortor, dilectissimi, ut et si nemo opera nostra videat, ut singuli suam conscientiam, ingrediantur, et judicem sibi rationem constituant, errata sua in medium adducant, nisi velint in die illa horrenda universo orbi ea manifeste patere: sanentur jam vulnera: sumatur Poenitentiae medicina. »
Porro confessionem peccatorum apud sacerdotem, faciendam esse, colligitur apertissime ex lib. ii. et m. de sacerdotio: nam in ii. libro sic ait Ghrysostomus: « Quamobrem multa quidem arte opus est, ut qui laborant Christiani, ultro sibi persuadeant, Sacerdotum curationi sese submittere oportere. » Et paulo post: « Equidem complures recensere possim, quos constat in extrema mala adactos, non ob aliud, nisi quod digna ab eis poena, et quae peccatis perpetratis par esset, exigeretur. Neque enim temere ad delictorum modum oportet et mulctam ipsam adhibere: sed tanquam conjecturis quibusdam explorandus est delinquentium animus, ne qua fiat, ut dum consuere vis quod interruptum est, scissuram deteriorem facias. Quo loco docet Chrysostomus, in injungenda poenitentia, non solum rationem habendam esse sacerdotis gravitatis, et multitudinis peccatorum, sed etiam- infirmitatis et debilitatis ejus, qui peccavit. Constat autem non posse ista cognosci, nisi ex confessione diligenti et accurata delinquentis: quare voluit Chrysostomus, confessionem peccatorum omnium etiam occultissimorum, quae non minus curatione egent, quam manifesta fieri debere apud sacerdotes. Vide etiam lib. 3. de sacerdotio.
Secundo, habemus S. Hieronymum, Chrysostomi aequalem. Is in comment. ad cap. 10 Ecclesiastae, habet haec verba: « Si quem serpens Diabolus occulte momorderit, et nullo conscio, peccati veneno infecerit; si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, nec vulnus suum fratri et magistro voluerit confiteri, magister, qui habet linguam ad curandum, facile ei prodesse non poterit. Si enim erubescat aegrotus vulnus medico confiteri, quod ignorat, medicina non curat. »
Idem in comment. ad cap. 16. Mattii.: « Legimus, inquit, in Levitico de leprosis, ubi jubentur ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant: non quo sacerdotes leprosos faciant, et immundos, sed quo habeant notitiam leprosi, et possint discernere qui mundus, quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos mundum, vel immundum facit: sic et hic alligat vel solvit Episcopus, et Presbyter: non eos, qui insontes sunt, vel
noxii, sed pro officio suo cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, quive solvendus. » Haec ille. Quo loco S. Hieronymus apertissime docet, oportere sacerdotem audire peccatorum varietates, atque id pro officio suo; ex quo intelligimus, non satis esse si poenitentes generatim, aut manifesta peccata tantum confiteantur, sed omnino necessarium esse, ut singillatim peccata omnia sacerdotibus detegant.
Neque movere nos debet comparatio illa cum sacerdotibus leviticis, qui lepram non vere curabant, sed declarabant. Nam similitudo in eo solum consistit, quod quemadmodum sacerdotes levitici non poterant leprosos curare sine ipsorum cooperatione, sola sua potestate, sed tantum judicabant eos esse leprosos et a consortio eseterorum segregabant: sic etiam sacerdotes Christiani, non possunt sola sua potestate peccatores justificare, nisi ipsi etiam per Poenitentiam, et Confessionem cooperentur, tamen si cooperentur, plane possunt. Quare idem S. Hieronymus cum dixisset: « Pro officio suo cum peccatorum audierit varietates », non addidit, Scit qui ligatus sit, quive solutus, sed: « Qui ligandus sit, quive solvendus. » Sacerdos enim, pro potestate sibi a Christo concessa, peccatores impoenitentes ligat, poenitentes solvit, et non solum ligatos aut solutos declarat. Quocirca non pugnat Hieronymus cum Chrysostomo, qui in lib. ni. de sacerdotio, scribit, sacerdotes autem Christianos non declarare, sed plane purgare lepram spiritualem.
Vide eumdem Hieronymum in comment. ad. 2. cap. Ilierem. et in epist. ad Pammachium, et Oceanum, de erroribus Origenis, ubi docet, necessariam esse Confessionem, cum secunda tabula post naufragium sit, culpam simpliciter confiteri.
Tertio, habemus S. Innocentium I. Pontificem, qui in epist. i. ad Decentium Episcopum Eugubinum, cap. vii. ita loquitur: <( C alterum de pondere aestimando delictorum, Sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem pcenitentis, et ad fletus atque lacrimas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. »
Quarto, habemus S. Augustinum, qui in lib. 50. homiliarum, homil. 12. docet, confessionem peccatorum a Deo esse praeceptam: « Deus noster, inquit, quia pius est et misericors, vult ut ea confiteamur in hoc saeculo, nc pro illis confundamur postmoduin in futuro. »
Idem etiam in eodem opere homil. M. docet Confessionem sacerdoti esse faciendam:
« Non solum, inquit, post poenitentiam, ab istis vitiis se homo servare debet sed et ante poenitentiam dum sanus est: quia si ad ultimum vita) steterit, nescit si ipsam poenitentiam accipere, ac Deo, et Sacerdoti peccata sua confiteri poterit. »
Idem tractatu super Psal. 66. docet, peccata omnia esse confitenda: « Tristis esto, inquit, antequam confitearis, confessus exulta: jam sanaberis. Non confitentis conscientia saniem collegerat, apostema tumuerat, cruciabat te, requiescere non sinebat: adbibet medicus fomenta verborum, et aliquando secat, adhibet medicinale ferrum in correptione tribulationis. Tu agnosce medici manum, confitere, exeat in confesione, et defluat omnis sanies, jam exulta, jam lartare; quod reliquum est, facile sanabitur. » Certe omnis sanies, omnia peccata significat, et sicut ex apostemate omnis sanies quam diligentissime exprimenda est, ita judice Augustino, omnia peccata in Confessione aperienda sunt.
Idem etiam Augustinus interfuit Concilio III. Carthaginiensi, et canonibus ejus cum caderis Coepiscopis suis subscripsit: proinde canonem illum 31. supra citatum sine dubio approbavit.
Habetur item in iv. tomo operum S. Augustini, liber de vera et falsa poenitentia, qui licet non videatur S. Augustini esse, tamen negari non potest, quin sit alicujus antiqui, probatique scriptoris, cum inde Gratianus, et Petrus Lombardus, multa testimonia in libros suos retulerint. In eo igitur lib. c. 10: « Quem, inquit, poenitet, omnino peeniteat, et dolorem lacrymis ostendat, repraesentet vitam suam Deo per sacerdotem, praeveniat judicium Dei per Confessionem. Praecepit enim Dominus mundatis, ut ostenderent ora sacerdotibus: docens, corporali praesentia confitenda peccata, non per nuntium, non per scriptum manifestanda.» Et infra: a Quare qui confiteri vult peccata ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem scientgm ligare et solvere: ne cum negligens circa se exstiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet. Et cap. 11 de peccatis occultis: « Si peccatum, inquit, occultum est, sufficiat referre innotitiam sacerdotis.» Et cap. M. de circumstantiis peccatorum: « Consideret, in- Tom. IV.
quit, qualitatem criminis, in loco, in tempore in perseverantia, in varietate persona), et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici executioiie. » Et paulo post: « Omnis, inquit, ista varietas confitenda est. »
Quinto, habemus S. Leonem in epist. 80. ad Episcopos Campania), ubi cum prohibuisset, ne peccata secreta publice recitarentur, ' reddidit rationem, dicens: « Cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. » Et paulo infra: « Sufficit illa confessio, qua) primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti. »
Ad hunc locum respondet Kemnitius, pag. 1007. ac dicit, S. Leonem non loqui de confessione omnium peccatorum occultorum, sed tantum de confessione eorum, qua; si publicarentur, possent legum constitutionibus percelli, hoc est, eorum, qua) olim publica) confessioni, et poenitentia) subjecta fuerunt. Id vero probat Kemnitius, quia S. Leo inter alias causas cur prohibuerit confessionem publicam peccatorum occultorum etiam illam reddidit, quia periculum erat, ne multi a Poenitentia; remediis arcerentur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis facta sua reserare, quibus possunt legum constitutionibus percelli.
Sed in promptu est refutatio. Nam S. Leo non unam, sed tres causas reddidit, cur prohibenda esset confessio publica scelerum occultorum. Una fuit, quam Kemnitius solam notavit, ne publicarentur crimina, qua; possent legum sanctione puniri; ut homicidia, furta, proditiones, et similia. Altera, quia cum multi erubescant flagitia sua publice reserare, ob eam verecundiam a poenitentia) remediis arcerentur, si necesse esset occulta flagitia publicari. Ex hac autem secunda causa manifestum est, S. Leonem non esse locutum de illis solis criminibus, qua) legum severitate puniuntur. Tertia causa fuit, quia sufficit reatus conscientiarum solis sacerdotibus indicari confessione secreta; proinde non sunt poenitentes ad confessionem publicam adigendi: qua; sane causa generalis est, et peccata omnia comprehendit.
Deinde, nulla prorsus ratio fingi potest, cur peccata illa confitenda esse velit S. Leo, qua) si publicarentur, legum sanctionibus punirentur; et non alia. Nam quod Kemnitius dicit, illa sola peccata apud veteres necessario confitenda fuisse, qua) si publica fuissent, ad confessionem publicam pertinuissent; et suppa refutatum est, et hoc loco nihil Kemnitium juvat. Nam ad confessionem publicam pertinebant peccata publica, non ea solum, quae legum constitutionibus coercebantur, ut adulteria: sed etiam ea, quae impune committebantur, ut fornicationes. Non igitur recte Kemnitius probat, B. Leonem de illis tantum criminibus esse locutum, quae per leges publicas prohibebantur, ea ratione, quia ejusmodi crimina confessioni publicae olim subjecta fuerunt: nam ut jam diximus, non ea solum, sed alia multa praeterea confessioni publicae subjecta fuerunt.
Habemus praeterea aliud S. Leonis testimonium, in epist. 91. ad Theodorum Forojulii Episcopum, ubi sic legimus: « Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per Baptismi gratiam, sed etiam per Poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae; et qui regenerationis donum violassent, proprio se judicio condemnantes, ad remissionem criminum pervenirent, sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei sine supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri. Mediator enim Dei et hominum, homo Christus Jesus, hanc Ecclesiae Praepositis tracjidit potestatem, ut et confitentibus actionem poenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem Sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. » Hoc loco S. Leo apertissime docet, confessionem esse necessariam jure divino. Nam ab ipso Deo ordinatum esse scribit, ut indulgentia Dei sine sacerdotum ministerio nequeat obtineri: et deinde addit, Ministerium sacerdotum ex Christi instituto in eo consistere, ut confitentibus poenitentiam injungant, et eosdgm ad communionem Sacramentorum per januam reconciliationis admittant. Loqui autem S. Leonem de confessione secreta, et peccatis omnibus etiam occultis, perspicuum est tum ex loco superiore, tum etiam, quia non possent sacerdotes congruam poenitentiae actionem injungere, nisi peccata omnia accurate cognoscerent. Porro ad hunc locum Kemnitius nullam solutionem reperire potuit.
Sexto, habemus Sozomenum, qui lib. vn. hist. c. 16. ita loquitur: « Cum prorsus non peccare, natura sit humana divinioris, pcenitentibus, quamvis frequenter deliquissent, veniam dare Deus jussit, et ad impetrandam veniam, confiteri peccata necessarium est. » Hic audis ab homine Graeco, et jus divinum, ct Confessionis necessitatem.
Chapter 50 of 63