Skip to the text

Caput XV. Solvitur argumentum III. Joannis Calvini

Pergit Calvinus in eodem capite sectione 8. et adducit Chrysostomum: «Hanc, inquit, abrogationem tot locis evidenter Ghrysostotomus testatur, Constantinopolitanae et ipse Ecclesiae praesul, ut mirum sit, istos audere contra mutire. Peccata tua, inquit hom. 2. in Psal. 50, dicito ut deleas illa. Si confuuderis alicui dicere, quae peccasti, dicito quotidie ea in anima tua: non dico, ut contitearis conservo tuo, qui exprobret; dicito Deo, qui curat ea. »

Addit ibidem Calvinus alia loca similia ejusdem Chrysostomi, ex serm. de Poenitentia et Confessione, item ex homil. o. de incomprehensibili natura Dei, item ex hom. 4. de Lazaro. Addit Philippus in Gonfess. August. artic. de Confessione alium locum similem superioribus, ex hom. 31. cap. 12. epist. ad Hebraeos.

Respondeo, Chrysostomum, qui Nectarii successorem se agnoscebat, diligenter, ut par erat, judicium praedecessoris sui defendere voluisse, sic tamen, ut veritati, et fidei nulla in re detrimentum afferret. Quemadmodum igitur Nectarius non Confessionem privatam, sed publicam abrogavit, sic etiam Chrysostomus passim Confessionem publicam carpit, privatam autem nusquam reprehendit.

Id perspicuum est ex omnibus locis, quae

vel objecta sunt ab adversariis, vel objici: potuissent. Nam hora. 2. in Psal. 50. cum ait: « Non dico, ut confitearis conservo tuo, qui exprobret », aperte indicat se loqui de Confessione publica, ex qua exprobratio sequi solebat. Nam ut refert Origenes liom. 2. in Psal. 37, cum publica fieret Confessio, non deerant qui exprobrarent: « Si hujusmodi, inquit, homo memor delicti sui, confiteatur quae commisit, et humana confusione parvi pendat eos, qui exprobrant eum confitentem, et notant, vel irrident etc. » Ex privata autem Confessione nulla sequi potest exprobratio, tum quod sine testibus ea confessio fiat, tum quod arctissimo vinculo teneantur Sacerdotes altissimo silentio tegere, quae in privata Confessione audierunt. Quod igitur Chrysostomus ait hom. citata in Psalm. 50.

Si confunderis alicui dicere, quia peccasti, intelligi debet ad hunc modum: Si confunderis alicui dicere, qui exprobare possit, id est, publice, ut ipse continuo explicat, cum ait: « Non dico ut confitearis conservo tuo, qui exprobret. »

Idem Chrysostomus homil. de Poenitentia

et Confessione, qui est secundus locus a Calvino adductus, sic ait: « Nunc autem neque necessarium, praesentibus testibus confiteri etc. » ubi videmus, confessionem illam improbari, quae fit coram testibus, quamque Nectarius abrogaverat: siquidem verba illa: « Nunc autem neque necessarium », notant, aliquando fuisse necessarium coram testibus confiteri, sed eam necessitatem tunc fuisse sublatam.

Item hom. 5. de incomprehensibili natura Dei: « Non te, inquit, in theatrum conservorum tuorum duco, non hominibus peccata tua detegere cogo ». Hic etiam cernere est, quam aperte Chrysostomus alludat ad illam veterem Episcoporum constitutionen, qui teste Sozomeno in Tripart. lib. ix. cap. 35. voluerant, ut quasi in theatro peccata panderentur: quam constitutionem Nectarius, ut sa)pe diximus, abrogavit.

Item in hom. 4. de Lazaro: « Cave, inquit, homini dixeris, ne tibi exprobret ». Et infra: « Non cogo tc in medium prodire ■ theatrum, ac multos adhibere testes: mihi soli dic peccatum privatim etc. » Idem hom. 31. in epistol. ad hebra)OS: «Non tibi, inquit, dico ut te prodas in publicum; neque ut te apud alios accuses ». Idem homil. 8. de Poenitentia: « Non reveles, inquit, ulcus, non in commune theatrum accusationem

Tom IV.

producas, non delictorum testes statuas». Idem hom. de publicano ad cap. 18. Luca): « Admoneo te ut assidue confiteare: neque enim te ad theatrum duco conservorum tuorum etc. » Ex his locis evidenter colligitur, Chrysostomum de publica Confessione loqui, cum a confessione hominibus facienda populum dehortatur.

At, inquies, Confessioni, qua) fit hominibus, Chrysostomus opponit Confessionem, qua) fit soli Deo in anima, sive intra conscientiam confitentis, cogitatione, non lingua; igitur excludit omnem confessionem qua) fit hominibus, sive publicam, sive privatam: non enim Confessio privata facta coram Sacerdote, dici potest facta esse in anima, sive intra conscientiam, sive cogitatione, non lingua. Verba ejus heee sunt hom. 2. in Psalm. 50. « Si confunderis dicere alicui quia peccasti, dicito ea quotidie in anima tua. » Homil. de Poenitentia et Confessione: « Nunc autem neque necessarium est prsesentibus testibus confiteri: cogitatione fiat delictorum exquisitio: absque teste sit hoc judicium: solus tc Deus confitentem videat ». Hom. 31. in epist. ad Hebraeos: « Ante Deum confitere peccata tua: apud verum Judicem cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientia) tua) memoria». Homil. 8. de Pcenit. «Non delictorum testes statuas: intus in conscientia, astante nemine, praeter eum, qui cuncta videt, Deum, reforma quod deliquisti. »

Respondeo; Chrysostomum in his locis opponere Confessioni publica), confessionem, quae fit soli Deo in conscientia, sine sono verborum: quia non loquitur de Confessione, ut ordinatur ad Absolutionem Sacerdotalem, qua) proprie pars est Sacramenti Poenitentia) essentialis, sed de Confessione ut ordinatur ad confusionem et erubescentiam, qua) pars dici potest Satisfactionis. Illa enim Confessio publica, quam sustulit Nectarius, non erat instituta, ut per eam Sacerdos cognosceret, peccata pcenitentis, et inde recte judicaret, esset no poenitens ligandus, vel absolvendus, aut qua) Poenitentia imponenda esset: sed solum ut poenitens publica illa confusione accepta, partemt poena), qua) peccatis ejus debebatur, lueret. Porro Chrysostomus recte monet, non esse necessarium ad ejusmodi finem obtinendum, publice, vel etiam privatim confiteri hominibus: sed satis esse, cum dolore et lachrymis confiteri Deo, et sic satisfacere,* adjunctis precibus, eleemosynis

jejuniis, aliisque piis, laboriosisque operibus. Quocl autem ad alium finem, nimirum, ut Sacerdos noverit morbos poenitcntis, quibus medicinam Poenitentiae applicare debet; necessaria sit Confessio, ostendimus supra ex lib. 2. de sacerdotio, ejusdem- Chrysostomi, nec non ex testimoniis Basilii, Nysseni, et aliorum Patrum 'Graecorum, a quibus nullo modo credibile est Chrysostomum dissensisse.

Adde quod si Chrysostomus in locis supra citatis, de Confessione respectu cujuscumque finis loqueretur, non solum nobiscum,*et cum tota Ecclesia, sed etiam cum adversariis nostris pugnaret, adversarii enim Confessionem saltem aliquorum gravium delictorum coram Ministro utilissimam, vel etiam necessariam esse censent; Chrysostomus autem, confessionem coram hominibus non solum dicit non esse necessariam, sed etiam aperte damnat, ac rejicit: sic enim loquitur hom. 4. de Lazaro; « Cave homini dixeris, ne tibi exprobret », et hom. 8. de Poenitentia; « Non reveles ulcus, non delictorum testes statuas ». Quare Chrysostomus solum Confessionem publicam rejicit, ut erat pars quaedam Satisfactionis: ex quo sequitur confessionem etiam privatam, non esse necessariam ad illum eumdem finem, licet ad alium finem necessariam esse, neque ipse hoc loco neget, et alibi satis aperte confirmet.

Chapter 56 of 63