Skip to the text

Caput X. Testimonia reliquorum Patrum ab anno 500. ad 1200

Nunc addemus testimonia aliqua eorum Scriptorum, qui floruerunt consequentibus aetatibus usque ad annum Domini 1200. quo demum tempore sub Innocentio III, Confessionis omnium peccatorum legem latam fuisse, adversarii mentiuntur.

Habemus igitur post annum Domini 500. Sanctum Gregorium I. qui homil. 26. in Evangelia explicans illa verba: « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Videndum est, inquit, quae culpa, aut quae sit poenitentia secuta post culpam; ut quos omnipotens Deus, per compunctionis gratiam visitat, illos Pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio Praesidentis, cum aeterni arbitrium sequitur Judicis.» Non potest autem sacerdos cognoscere an pro ratione culpae poenitentiam egerit, qui solvi desiderat, nisi culpam ipsam, vel potius culpas omnes poenitens aperte confiteatur: quare necessaria est Confessio omnium peccatorum. Quod etiam eodem in loco idem Gregoriu^ colligit, ex Lazari excitatione et solutione: « Lazaro, inquit, dicitur, veni foras; ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur: Cur reatum tuum intra conscientiam abscondis? foras jam per Confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est, culpam confiteatur peccator: venientem vero foras, solvant discipuli, ut Pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere, quam meruit, qui non erubuit confiteri quod fecit. »

Eodem saeculo floruit Joannes Climacus, qui in suo libro, qui inscribitur Climax, gradu 4. ita loquitur: « Ante omnia vero culpas nostras praeclaro Judici nostro soli confiteamur: omnibusque si ille jusse rit, confiteri simus parati »; et infra dicit, sine Confessione, quae fit homini, nullum posse consequi remissionem.

Post annum Domini 600. habemus Caesarium Episcopum Arelatensem. Is homil. 6. 7. 8. 9. et 10. de Pcenitentia egregie disputat, et in septima quidem scribit, peccata confitendo, et poenitentiam agendo purgari:

in decima vero paulo fusius de necessitate Confessionis loquitur: « Unde vos, inquit, frequenter admonui, fratres charissimi, iterum atque iterum admoneo, et contestor, ut qui se cognoscit de littore continentia), tempestate libidinis, in pelago luxuriae fuisse jactatum, et castitatis incurrisse naufragium, peccatorum confessionem velut tabulam fractae navis velociter apprehendat, ut per ipsam de abysso ac profundo luxuria; possit evadere, et ad portum Poenitentiae pervenire, ubi jam tutiori loco spei anchoram figere, et salutem perditam valeat reparare. » Porro, loqui Csesarium de Confessione omnium peccatorum in specie, perspicuum est ex hom. 7. ubi comparat peccata morbis, confessionem medicinae, sacerdotem medico: neque enim, ut etiam supra diximus, satis est ad sanandos morbos corporales, si medico aegrotus dicat, se male habere, nisi in specie morbum, vel morbos, si forte pluribus simul vexatur, aperiat.

Post annum Domini 700. venerabilis Beda in commentar, ad cap. 5. epist S. Jacobi, exponens illud: Confitemini alterutum peccata vestra: « In hac, inquit, sententia, illa debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata, alterutrum coaequalibus confiteamur, eorumque credamus oratione salvari: porro gravioris lepra; immunditiam, juxta legem, sacerdoti pandamus, atque ad ejus arbitrium, qualiter, et quanto tempore jusserit, purificari curemus. »

Idem Beda lib. v. histor. Gentis suae, cap. 14. scribit insigne exemplum militis, qui cum confiteri peccata sua negligeret, vel erubesceret, etiamsi ab ipso rege saepius moneretur, ut more Christiano Confessionem peccatorum suorum faceret, antequam de hoc seeculo exire compelleretur: tandem horribili praecedente visione, ad Inferni perpetuos cruciatus raptus, neglecta; dilataeque Confessionis poenas justissimas dedit.

Eodem saeculo Theodorus Studytes in vita S. Platonis, laudat eumdem Platonem, quod ab adolescentia, Pastori animae suae confiteri consuevisset, non minus frequenter quam diligenter, peccata omnia, ad intimas usque cogitationes.

Post annum Domini 800. Rabanus Episcopus Moguntinus lib, vn. in Ecclesiasticum, cap. 7. de Confessionis necessitate ita loquitur: «Qui transgreditur mensuram in concupiscentiis carnis, et aggravatur ejus delictis, necesse est, ut per confessionem pecca¬

totum, foeditatem evomat, et sic per jejunium et castigationem corporis, ad statum pristina; sanitatis redeat.» Vide eumdem lib. ii. de institutione Clericor. cap. 30.

Eodem seeculo Nicephorus Cartophylas in. epist. ad Theodosium, cujus fragmentum exstat in I tomo Bibliotheca; sanctorum Patrum: « Olim, inquit, omnes oportebat ad ipsos Pontifices accedere, suaque illis occulta prodere, et sic vel reconciliatiohem, vel repudium ferre. Ignoro autem qui factum sit, cur heee minus observentur; quamvis existimem Pontifices negotii taedio, frequentique multitudinis turbulentia defatigatos, id operae ad Monachos transmisisse, ad eos scilicet, qui vere probari sint, aliisque valeant esse utiles. » Et infra: « Porro si quis expertus sit, et frugi, et cum hoc, sacerdotio fungatur, ad illum in primis accendendum. » Ex hoc loco intelligimus, communicatam fuisse a Pontificibus absolvendi potestatem etiam Monachis, non tamen quibuscumque, sed iis tantum qui et sacerdotio fungerentur, et doctrina ac probitate praediti essent.

Post annum Domini 900. Radulphus Flaviacensis, lib. m. in Levitic. cap. 7. « Dignum est, inquit, ut qui peccatorum suorum confessionem facit, consummet ea omnia, quae ad memoriam revocare potest, Domino pandens; non alia prodens, alia abscondens. »

Post annum Domini 1000. Petrus Damian us in serm. de S. Andrea: « Quartus gradus, inquit, est confessio oris; haec pure facienda est, quia non est pars peccatorum dicenda, et altera retinenda: neque levia confitenda, et gravia diffitenda ctc. » Et infra de sacerdote Confessario loquens: « Videat, inquit, ne unquam de his, quse sub signaculo Confessionis accepit, aliquam faciat mentionem etc. »

Idem in epist. ad Desiderium, de miraculis sui saeculi, refert insigne exemplum de integritate Confessionis: « Hugo, inquit, Cluniaccnsis Abbas, cum ad suum me Monasterium perduxisset, frater quidam senex in infirmorum domo ingravescente totius corporis tumore languebat. Hic porro cum Abbatis comperisset adesse praesentiam, laetus effectus, divinam coepit implorare clementiam: Domine, inquit, quem nullum latet occultum, quaeso, si quid reatus in me est, quod non sim hucusque confessus, tu mihi misericorditer in memoriam revoca,

quatenus Abbati meo, dum praesens est, pure confitear, atque ab eo, qui jus hoc in me prae caeteris habet, judicatus absolvar. Hoc dicto hujusmodi vox auribus ejus insonuit: Certe est, certe est aliquid in te, quod confessus adhuc non es. Cumque ille vocem solam audiret, sed a quo procederet, non videret; orando subjunxit: Exprime, Domine manifeste quid hoc sit, ut confessus corrigam quod erravi. Porro, vox eadem peccatum quoddam sicut quaerebat, signanter expressit, quod ille a se commissum illico recognovit, et Abbati festinanter accito, facta Confessione purgavit: paucisque post diebus in sancta pace defunctus est. »

Post annum Domini 1100. S. Bernardus in sermone ad milites templi, cap. 1:2: « Quid, inquit, de Bethphage dicam, ubi et Confessionis Sacramentum, et sacerdotalis ministerii mysterium continetur?» Et infra:« Et quidem verbum in corde peccatoris, operatur salutiferam contritionem; verbum vero in ore, noxiam tollit confusionem, ne impediat necessariam confessionem. » Et infra sacerdotibus dicit: « Non absolvant etiam compunctum, nisi viderint et confessum. » Hic habemus primo, Confessionem Sacramentum esse, ac proinde juris divini. Secundo, necessariam esse etiam iis, qui cordis compunctionem videntur adepti. Tertio, sacerdoti esse faciendam, et ab eodem Absolutionem exspectandam.

Esse autem peccata omnia confitenda, docet idem Bernardus serm. 16. in Cant. his verbis: « Omne quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, fideliter. »

Huc addi potest testimonium Hugonis de S. Victore, lib. n. de Sacrament. par. 14. cap. 1. ubi explicans illud, Jacob. 5: Confitemini alterutruin peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini, monet, ideo dictum esse, « confitemini ut salvemini, » quia non salvamur, nisi confiteamur. Item Richardi de S. Victore, in lib. de potestate ligandi et solvendi, cap. 4. ubi dicit, Poenitentiam veram esse abominationem peccatorum, cum voto cavendi, confitendi, et satisfaciendi; et probat tum ex natura, tum ex Scriptura. Denique, testimonium Petri Cluniacensis, qui Bernardi, Hugonis, et Richardi aequalis fuit. Is lib. i. de miraculis, apertissime docet, Confessionem omnium peccatorum lethalium omnino necessariam esse iis, qui post Baptismum peccaverunt.

Habemus igitur testimonia Patrum, par-

tim Graecorum, partim Latinorum, ad triginta, qui omnes ante Innocentii III. tempora floruerunt: ex quibus aperte convincitur eorum omnium error, qui Confessionem non a Christo, sed ab Inneeeniio III. institutam esse docent.

Chapter 51 of 63