Skip to the text

Caput XVII. Diluitur argumentum V. Calvini

Ultima Calvini objectio habetur in eadem sectione 18. ubi ex verbo Dei jactat se demonstrasse, sine Confessione aut ejus voto, posse homines justificari: Nonalia, inquit, nunc est peccatorum remissio, quam semper fuit. Quotquot remissionem peccatorum a Christo obtinuisse leguntur, non leguntur in aurem Sacrificuli cujusdam confessi, nec sane confiteri poterant, ubi nec Sacrificuli Confessionarii erant, nec ipsa etiam Confessio: et multis postea saeculis inaudita fuit hsec Confessio, quibus sine hac conditione remittebantur peccata. Sed ne quasi de re dubia longius disceptemus, verbum Dei apertum est, quod aeternum manet: Quotiescumque ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Huic verbo, qui aliquid audet adjicere, non peccata ligat, sed Domini misericordiam. »

Haec objectio quatuor quasi membris continetur, quae singillatim excutienda sunt. Primum assumit Calvinus, non aliam esse nunc remissionem peccatorum, quam semper fuit, et quia Confessio auricularis non semper fuit, inde colligi vult, eam ribn esse ad justificationem impii necessariam.

Sed si haec argumentatio aliquid vere concluderet, non solum Confessio, sed etiam Baptismus in discrimen adduceretur: Nam ut Confessio, ita etiam Baptismus non semper fuit, et tamen scriptum legimus Joan. 3: Nisi quis renatus f uerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum: quae tempore legis veteris nusquam legebantur. Quare si nunc est remissio peccatorum, quae semper fuit; aut Baptismus nunc necessarius non est, et Christus (quod absit) mentitur; aut ab initio saeculi, Baptismus ex aqua et Spiritu sancto necessarius fuit, quod nemo sanae mentis dicere potest. Quemadmodum autem ex Evangelio demonstramus, nunc Baptismum ad remissionem peccatorum requiri, qui in lege veteri non requirebatur; quia scriptum est: Nisi quis renatus fuerit etc. sic etiam ex Evangelio demonstramus, Confessionem peccatorum ad justificationem hoc tempore necessariam esse, qua} tempore Pa¬

trum Testamenti veteris necessaria non. erat: quia scriptum est Joan. 20. Quorum i emiset itis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Quod in lege veteri scriptum non erat.

Deinde assumit Calvinus, eos omnes, quibus Christus peccata dimisit, sine Confessione auriculari justificatos fuisse; ex quo concludi vult; nunc etiam sine Confessione auriculari homines justificari posse.

Sed facilis* est solutio, eaque triplex. Primum enim quo tempore Christus propria} vocis ministerio homines justificabat, nondum Sacramentum Confessioni? instituerat: proinde nihil est mirum, si absque Confessione pcenitentes reconciliavit. Deinde Christus auctor Sacramentorum, a Sacramentis suis non dependebat, et ideo non modo sine Confessione, sed etiam sine Baptismo peccata interdum remittebat.

Denique Christus Deus erat, et ideo peccata contra se, suamque legem facta, simpliciter donare poterat: nos autem ministri sumus, neque ut Domini, sed ut Judices a Domino constituti, vel solvimus, vel ligamus: quare necesse habemus, causas diligenter expendere, et ex ipsa reorum Confessione dijudicare, quid in re tanta sit nobis agendum, ne forte perperam ligemus, aut solvamus, et dum hominibus peccata remittimus, Dominum offendamus.

Tertio Calvinus assumit, multis postea sseculis inauditam fuisse hanc Confessionem.

Sed hoc falsum esse, Calvinus ipse testatus est in hoc eodem capite §. 7. cum ait: « Miror qua fronte ausint contendere, Confessionem, de qua loquuntur, juris esse divini: cujus equidem vetustissimum esse usum fatemur ». Et quamvis id Calvinus non diceret, testimonia a nobis allata, Ireneei, Tertulliani, Origenis, Cypriani, et aliorum, ad quae Calvinus respexit, cum usum Confessionis, de qua loquimur, vetustissimum esse confessus est, plane evincerent, falsum esse quod hoc loco idem Calvinus ait, multis sa}culis post Christum inauditam fuisse hanc Confessionem.

Quarto denique adjungit verba illa: Quotiescumque ingemuerit peccator omnium iniquitatum ejus non recordabor. Ex quibus evidenter concludi existimat, sine Confessione aut ejus voto, remitti posse peccata.

Sed hoc argumentum adeo non timuit S.

Leo, ut in eadem epist. 91. ad Theodorum, hunc ipsum locum Ezechielis adduxerit, ubi paulo ante scripserat, Deum ordinasse, ut sine Sacerdotum supplicatione indulgentia divina nequeat obtineri. Et jure non venit in mentem S. Leoni, ut hoc argumentum timeret, cum non ignoraret neminem esse, qui, ut oportet, ingemiscat, qui non cupiat ea remedia anima3 suaj vulneribus applicari, quae Deus pro temporum varietate instituit. Alioqui si simpliciter gemitus quicumque sufficeret ad salutem, non solum Confessio, sed etiam Baptismus necessarius non esset; addo etiam, sine fide, spe, et charitate homines justificandos; quis enim prohibet, quominus ob solum temporale damnum aliquis ingemiscat? Quemadmodum igitur in eo gemitu, cui salus a Deo promittitur, includitur fides, spes, charitas, peccati detestatio, et propositum vitae melioris, ita etiam Baptismi aut Confessionis votum ac propositum continetur; et sicut non addit ad verba Domini, sed illa congruenter exponit, qui ad justificationem praeter gemitum, fidem, spem, charitatem, et alia quae diximus, exigit; sic etiam non addit sed exponit, qui praeter gemitum, votum Baptismi aut confessionis requirit.

Chapter 58 of 63