Caput II
ex illisLuc. xxm. Nisi Poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis; neque adversam eam negant. Quare tota difficultas in assumptione posita est, quai rursus hac ratiocinatione concluditur: Christus instituit Sacerdotes judices super terram cum ea potestate, ut sine ipsorum sententia nemo post Baptismum lapsus reconciliari possit: sed nequeunt Sacerdotes recte judicare, nisi peccata cognoscant: ergo jure divino tenentur qui post Baptismum lapsi sunt, peccata sua Sacerdotibus aperire; ac per hoc est confessio peccatorum medium necessarium ad reconciliationem iis, qui post Baptismum lapsi sunt.
Hujus argumenti sola propositio confirmanda est, nam assumptio ita per se est evidens, ut nullo modo negari possit: judicium enim sine cognitione causse, ne cogitatione quidem fingi potest. Quocirca adversarii communiter ad nostrum argumentum respondere solent, Ministrum in hac re non judicem, sed praeconem esse Dei, neque pro potestate absolvere, sed tantum annuntiare poenitentibus indulgentiam.
Philippus in Apologia Confession. Augustanae, art. de Confess.: « Quod objiciunt, inquit, judicem debere cognoscere causam priusquam pronuntiet, hoc nihil ad hanc rem pertinet, quia Absolutio est executio alieni beneficii, non est judicium. » Idem in locis anni 1543. tit. de Confessione, ad idem argumentum his verbis respondet: « Respondeo ad majorem: differunt judicium et ministerium Evangelii. In judicio necesse est fieri cognitionem: at ministerium Evangelii est mandatum certum impertiendi beneficii, scilicet annuntiandae remissionis peccatorum sive nota sint, sive ignota. » Et infra: « Ministerium, inquit, est testimonium divinae absolutionis. » Et infra: « Quod Evangelium publice multis, et privatim singulis applicari possit, testatur haec sententia: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. »
Joannes Calvinus lib. m. Institut. cap. 4. §. 18. Nam, inquit, quod contendunt, non posse fieri judicium, nisi causa cognita; in promptu est solutio, temere hoc sibi arrogare qui sunt a seipsis judices creati. Et infra: Jactant sibi ligandi, et solvendi munus esse mandatum, ac si quaedam esset jurisdictio quaestioni adjuncta. Porro hoc jus Apostolis fuisse incognitum, tota eorum doctrina
clamat ». Et §. 21. declarat, remittere ac retinere peccata nihil esse aliud, nisi polliceri ex verbo Dei remissionem peccatorum credentibus, et edicere damnationem non amplectentibus Christum: quod idem copiosius docetlib. iv. cap. 11. §. 1: «Hoc, inquit, de remittendis, et retinendis peccatis mandatum, et illa de ligando et solvendo, Petro facta promissio, non alio debent referri, quam ad verbi miffisterium; quod dum Apostolis committebat Dominus simul hoc ligandi, solvendique munere ipsos instruebat Quse enim est summa Evangelii, nisi quod omnes servi peccati et mortis, solvimur ac liberamur per redemptionem, quse est in Christo Jesu? qui vero Christum liberatorem, ac redemptorem non suscipiunt, nec agnoscunt, eos aeternis vinculis damnatos, addictosque esse? »
Martinus Kemnitius in 2. part. Examinis, cap. 5. de Poenitentia pag. 129. proponit his verbis potissimum Catholicorum argumentum: « Christus, inquit, Sacerdotes judices constituit, ut pro potestate Clavium pronuntient sententiam vel remissionis, vel retentionis peccatorum. Sed nullum judicium recte exerceri potest incognita causa: ideo omnia peccata Sacerdoti ut judici, in Confessione quando petitur Absolutio, sigillatim enumeranda, exponenda, et detegenda sunt. » Et infra ponit responsionem pag. 130: «Sed recte, inquit, respondetur discrimen esse inter judicium, et functionem mh nisterii Evangelici: in judicio enim juxta causse cognitionem pronuntiatur, prout bona, vel mala est, vel prout reus adfert compensationem pro delicto: ministerium vero Evangelii mandatum habet annuntiandi et impertiendi alienum beneficium, Christi scilicet. » Et pagina 1033: «Ministri, inquit, tantum legatione funguntur, et sunt dispensatores alieni benificii, quibus non mandatum est, ut corda scrutentur, sed ut iis, qui significant 3e Poenitentiam agere, et Evangelio credere, annuntient remissionem peccatorum. » Heec ille.
Quare si ex Evangelio probavero, Apostolos et eorum successores judices esse a Domino in Ecclesia constitutos in causis pcenitentium, simul etiam probavero, jure divino confessionem peccatorum in specie coram Sacerdote esse faciendam.
Tria sunt loca praicipua, ex quibus judi-
ciaria ista potestas demonstrari potest. Primus locus est Matthari 16: Tibi dabo claves regni caelorum, et quodeumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Alter Matth. 18: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Tertius est Joan. 20: Quorum remiseritis peccata, remittuntur cis; et quorum retinueritis, retenta sunt.
Primus locus continet promissionem soli Petro factam: sed neque Catholici, neque H fereti ci dubitant, quin Petrus acceperit Claves, non tantum ut ipse eis uteretur, sed etiam ut eas cum eseteris Sacerdotibus communicaret. Alter locus habet promissionem, factam Apostolis omnibus, sive praedictionem quamdam ejus potestatis, quam Apostoli et eorum successores accepturi erant. Et quia veritas mentiri non potest, etiamsi nihil aliud legeremus, non posset ambigi, quin eam potestatem alicubi accepissent. Tei ti us locus continet ipsam concessionem ejus potestatis, et Sacramenti totius constitutionem.
Et quoniam adversarii non negant, in his locis promitti vel dari Ecclesiae potestatem sol\ endi, et ligandi, sive peccata remittendi aut retinendi; sed hanc potestatem interpretantur ministerium praedicandi, et annuntiandi pcenitentibus remissionem peccatorum, et impoenitentibus iram, et damnationem, sive publice multis, sive privatim uni: idcirco probandum nobis est, ex his locis apertissime colligi, datam esse veram potestatem ex auctoritate absolvendi, ac per hoc Sacerdotes judices esse in causis peccatorum vice Christi. /
Primum igitur id colligitur ex metaphora clavium, de quibus dicitur: Tibi dabo claves. Nam in primis claves non solent fieri, vel dari ad significandum, ostium esse clausum vel apertum, sed ad aperiendum et claudendum reipsa. Deinde, apud homines claves dari solent Magistratibus in signum potestatis: et in ordinatione Ostiariorum dantur claves ecclesiai materialis, non ut Ostiarii declarent, sintne fores templi clausa}, vel apertee, sed ut eas vere claudant atque aperiant. Denique, cum in Apocal. cap. 3. de Christo dicitur: Qui habet elavem David, aperit, et nemo claudit; claudit et nemo ape¬
rit, omnes intelligunt per elavem, veram et proprie dictam potestatem, qua possit Christus ex auctoritate judiciaria absolvere et ligare, non autem significare aut declarare, quissit ligatus, quis solutus.
Quare cum suas claves Christus cum Apostolis, eorumque successoribus communicaverit, veram potestatem ex auctoritate judiciaria solvendi et ligandi cum illis communicavit. Et quemadmodum nemo in clausam domum ingredi potest, nisi qui habet ejus domus elavem, ostium aperuerit: sic etiam nemo cui coelum ob culpam sit clausum, in illud ingredi poterit, nisi Sacerdotum ministerio aperiatur. Nam si aliunde pateret aditus, frustra claves Apostoli accepissent: quid enim prodesset habere claves domus, si absque clavibus; invito etiam Ostiario, aditus pateret? « Nemo, inquit S. Augustinus hom. 49. sibi dicat, Occulte ago, apud Deum ago. Ergo sine causa dictum est: Qua} solveritis in terra, soluta erunt in coelo? ergo sine causa sunt claves data} Ecclesise Dei? frustramus Evangelium, frustramus verba Christi. »
Neque his repugnat, quod per Baptismum illi etiam, qui claves non habent, intromittere possunt homines in regnum coelorum. Nam potestas clavium, est potestas judiciaria, et ideo proprie erga eos tantum exercetur, qui sunt in Ecclesia. Quid enim ad me de iis qui foris sunt judicare? inquit Apostolus I Corinth. v. Itaque per Baptismum admittuntur homines ad Ecclesiam, et Sacerdotum judicio ac potestati subjiciuntur: sed si deinde peccaverint, sine Clavium beneficio nullo modo reconciliari queunt.
Secundo, idem colligitur ex metaphora ligandi et solvendi: ligare enim, et solvere, non significant denuntiare, vel declarare, sed reipsa vincula injicere, aut demere; et priesertim Matth. 16. et 18. alioqui non dixisset Dominus: Quodeumque solveris, erit solutum, sive: Quaecumque solveritis, erunt soluta; sed: Quodeumque solveris, erat solutum; et: Quiecumque solveritis, erant soluta.
Dices: Esto, possint Sacerdotes solvere et ligare, non tamen idcirco necesse erit ad eorum tribunal accedere; non enim Dominus ait: Et qusecumque non solveritis, non erunt soluta; itaque poterunt illi quidem solvere si quis eorum ministerio uti voluerit,
sed poterit etiam peccator alia ratione sine ipsorum ministerio reconciliari. Quemadmodum cum regum auctoritate judices publici constituuntur, possunt illi quidem judicare omnes, qui ipsorum opera uti volunt; non tamen coguntur qui lites habent ad publicos illos judices accedere, sed possunt arbitros eligere, aut etiam ipsi per se causam suam componere.
Sed hsec objectio facile solvitur. Nam etiamsi possint privati homines, lites, quas inter se habent, sine publicorum judicum sententia componere: non possunt tamen eas lites componere, quas cum rege ipso habent, nisi illum adeant, quem loco suo rex judicem esse voluit. Porro peccata omnia causae sunt, quas cum Deo ipso habemus, et ideo cum Deus judicium de peccatis, Sacerdotibus permiserit in Ecclesia sua, non possunt qui in Ecclesia sunt, si ejusmodi causas habeant, sine Sacerdotum judicio cum Deo reconciliari. Quare illa negatio, QutBeumque non solveritis, non erunt soluta quamvis expressa non fuerit in eo loco Evangelii: tamen aperte colligitur, tum ex illa affirmatione: Quaecumque solveritis, erunt soluta, qua Sacerdotes judices futuri dicuntur in causis contra Deum; tum etiam ex illa: Quaecumque ligaveritis, erunt ligata, ligare enim non solum est novum vinculum addere, ut Excommunicationis: sed etiam vinculum peccati confirmare, ac retinere, ut in alio Evangelista explicatur, et denique nolle solvere. Quod si possent rei sine Sacerdotum sententia a peccatis absolvi, non esset vera Christi promissio: Quaecumque ligaveritis, erunt ligata.
Tertio, colligitur idem ex illis verbis Joan. 20: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quoram retinueritis, retenta sunt. Hoc enim loco expresse datur potestas non solum remittendi peccata, sed etiam retinendi: retinere autem quid est, nisi nolle remittere? proinde negatur remissio illis, quibus noluerint Sacerdotes remittere. Adde quod non ait Dominus: Quorum remiseritis peccata, remissa erant, quod certe dixisset, si per remissionem, declarationem significare voluisset, sed ait: Remittuntur eis, quia nimirum ratam habet Christus sententiam a Sacerdote, nomine suo, latam.
Quarto colligitur ex illa voce: Quorum, nec enim vult Dominus omnibus indefinite
peccata remitti, sed certis hominibus, iis videlicet, quos Sacerdotes absolvendos judicaverint. At Evangelium omnibus indefinite prEedicantum est, juxta illud Mare.ult.: Praedicare Evangelium omni creaturae, et omnibus omnino dari potest conditionalis illa absolutio Calvini. «Remittuntur tibi peccata si credis. » Non igitur Dominus de praedicatione Evangelii, sed de vera potestate peccata remittendi loquitur.
Quinto, colligitur ex caeremonia insufflationis, qua Dominus usus est, cum potestatem remittendorum peccatorum Apostolis tribuit. Quemadmodum enim idem Christus Actor. 2: Spiritum sanctum dedit in specie linguarum, quia dedit eo tempore donum concionandi: sic etiam Joan. 20. dedit Spiritum sanctum insufflando, quia dedit donum peccata remittendi, non concionando, ut adversarii somniant, sed plane extinguendo, ac dissolvendo. Ut enim status extinguit ignem, et dissipat nebulas; sic etiam absolutio Sacerdotis peccata dispergit, et evanescere facit; juxta quam metaphoram legimus Isaioe 44: Delevi ut- nubem peccata tua.
Sexto, idem probatur ex Patribus, qui loca notata ita exponunt, ut aperte significent, sacerdotes a Christo judices factos, et peccata ex potestate dimittere, non autem concionando annuntiare esse remissa.
Ac primum. S. Joannes Chrysostomus lib. m, de Sacerdotio, multis modis sententiam nostram confirmat: « Etenim, inquit, qui terram incolunt, atque in ea versantur, iis commissum est, ut ea quae in coelis sunt dispensent: iis datum est, ut potestatem habeant, quam Deus neque Angelis, neque Archangelis datam esse voluit: neque enim ad illos dictum est: Quaecumque alligaveritis in terra etc. » At certe possunt Angeli annuntiare hominibus, remitti peccata si credant, non remitti, si non credant: non igitur potestas annuntiandi, sed vere absolvendi ac ligandi data est Sacerdotibus ex sententia Chrysostomi.
Pergit ibidem Chrysostomus: « Habent quidem et terrestres principes vinculi potestatem, verum corporum solum: id autem quod dico, Sacerdotum vinculum, ipsam etiam animam contingit, atque ad coelos usque pervadit, usque adeo, ut quaicumque inferne Sacerdotes confecerint, illa eadem
Deus superne rata habeat, ac servarum sententiam Dominus confirmet. » At principes terree non solent annuntiare quis vinctus sit, quis solutus, sed plane pro imperio corpora subditorum ligant et solvunt. Igitur et sacerdotes cum animas ligant, vel solvunt, non annuntiant quis ligatus sit, quisve solutus: sed plane pro imperio, Christi vice, vincula injiciunt, vel tollunt, si comparatio Chrysostomi aliquid valet.
Pergit Chrysostomus: « Quorumcumque (ait) peccata retinueritis, retenta sunt. Queenam, quaeso, potestas hac una major esse queat? » At annuntiare peccata fidelibus remitti, infidelibus detineri, non magna res est, id enim quilibet facere potest, qui modo Evangelium legere noverit, non solum Sacerdotes, sed etiam laici; nec tantum Catholici, sed etiam Haeretici, quin etiam ipsi Daemones.
Pergit: «Pater omnifariam Filio potestatem dedit; caeterum video ipsam eamdem omnifariam potestatem a Filio illis traditam, nam quasi jam in coelum translati, ac supra humanam naturam positi, atque nostris ah effectibus exempli, sic illi ad principatum istum perducti sunt. » At Pater Filio non nudam Evangelii annuntiandi facultatem dedit: sed plane ex auctoritate peccata demittendi. Alioqui Dominus Matth. 9. cum dixisset Paralytico: Dimittuntur tibi peccata - tua, et quidam Pharissei adjecissent: Hic blasphemat: potuisset uno verbo calumniam repellere, ac dicere, non se peccata proprie remittere, sed solum annuntiare esse remissa; ceeterum non hoc fecit, sed ex potestate mirabili repente (curandi corpora, demonstravit se habere etiam potestatem admirabilem curandi animas.
Addit Chrysostomus: « Quid multa? Rex aliquis si cui ex subditis suis honorem hunc detulerit, ut potestatem habeat quoscumque velit in carcerem conjicendi, eosdemque rursus laxandi: beatus ille, et admirandus judicio omnium fuerit. At vero qui a Deo tanto majorem accepit potestatem, quanto coelum terra pretiosius est, quanto etiam anima? corporibus pimstant: hic vilem eo usque dignitatem, accepisse nonnulis videri debet, ut vel in illorum cogitationem descendere queat, reperiri quandoque posse aliquem ex eorum numero, quibus tanta illa, quee paulo ante dixi, fuerint concredita, cui ipsi munus
suum sordescat, quique donum sibi a Deo datum despiciat? » Non poterat Chrysostomus apertius declarare, Sacerdotum potestatem vere ac proprie judiciariam esse, quam ea similitudine fecerit: comparat enim Sacerdotem non cum praecone regis, qui solum nuntiet quid factum, faciendumve sit: sed cum eo, qui pro potestate in carcerem detrudat, aut ex carceribus liberet.
Addit ultimo ibidem Chrysostomus: « Corporis lepram purgare, seu (verius dicam) haud purgare quidem, sed purgatos probare, Judaeorum Sacerdotibus solis licebat: neque nescis quanta cum ambitione, quanto cum studio, et concertatione Sacerdotalis dignitas id temporis acquireretur. Ad vero nostris Sacerdotibus non corporis lepram, verum animae sordes, non dico purgatas probare, sed purgare prorsus concessum est. » Hoc vero loco, tam perspicue Chrysostomus sententiam adversariorum damnat, ut nihil omnino contra responderi queat.
Sed audiamus etiam alios Patres. S. Gregorius Nazianzenus oratione ad cives timore perculsos, et Principem, sive Prsesidem irascentem: « Ipsa, inquit, Christi lex, vos quoque Praesides, meo imperio, tum solio subjicit: nam et nos cum potestate sumus, addam etiam ampliore, perfectioreque. »
S. Ambrosius lib. i. de Poenitentia, cap. 2. et sequentibus, probat ex locis allegatis Matth. 16. et Joan. 20. Sacerdotibus datam a Christo potestatem remittendi peccata. Loqui autem Ambrosium de vera potestate remittendi, non de solo ministerio evangelizandi, perspicuum est; tum quia Novatiani non negabant posse Evangelium omnibus prsedicari, sed negabant peccata ex auctoritate remitti posse; tum quia cap. 7. Ambrosius scribit, Christum communicasse cum Sacerdotibus eam potestatem, quam ipse habet. Christum vero veram potestatem remittendi, non autem solum annuntiandi habere, paulo ante ostendimus.
S. Hieronymus in epist. ad Heliodorum de vita solitaria: « Absit, inquit, ut de his quidquam sinistrum loquar, qui Apostolico gradui succedentes, Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos et nos Christiani sumus, qui claves regni coelorum habentes, quodam modo ante diem judicii judicant. »
S. Augustinus lib. xx. de Civ. Dei. cap. 9. explicans illud Apocalypsis: « Et vidi sedes, et sedentes super eas, et judicium datum est;), ita loquitur: « Non hoc putandum est de ultimo judicio dici, sed sedes praepositorum, et ipsi praepositi intelligendi sunt, per quos Ecclesia nunc gubernatur. Judicium autem datum nullum melius accipiendum videtur, quam id, quod dictum est: Quse ligaveritis in terra, ligata erunt in coelo.Unde apostolus: Quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt judicare? nonne de his, qui intus sunt, vos judicatis?
S. Innocentius I. in epistola i. ad Decentium cap. 7: «De pondere, inquit, aestimando delictorum, Sacerdotis est judicare. »
S. Gregorius hom. 26. in Lvangelia, exponens illa verba Domini: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. « Principatum, inquit, superni judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent ».
Septimo probatur rationibus. Ac primum si non essent Sacerdotes judices, nec vere peccata remitterent, sed solum annuntiarent esse remissa: nemo periret ex eo solum, quod sacerdotem reconciliantem habere non posset; qui enim credit, ex sententia adversariorum, jam habet remissionem, etiamsi nemo sit, qui id verbis protestetur. Ad S. Augustinus in epist. 180. ad Honoratum aperte scribit, aliquos reconciliari cupientes, etproinde credentes in Christum, in aeternum perire, quod ante moriantur, quam a Sacerdote absolvi potuerint. « An non cogitamus, inquit, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus, aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et Sacramentorum confectionem, et erogationem, ubi si Ministri desint, quantum exitium sequatur eos, qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt, vel ligati? quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt? » Haec ille. Nec his dissimilia scribit S. Leo in epist. 91. ad Theodorum. Ex quibus loci intelligimus, sacramentalem reconciliationem vim habere justificandi, neque esse solam annuntiationem acceptae, vel accipiendae justificationis.
Deinde, si Sacerdos non aliter peccata remitteret, quam annuntiando divinas promis¬
siones: certe non nisi frustra ac ridiculo absolverentur surdi, ct ii, qui ob vim morbi sensibus sunt destituti. Ne effundas sermonem meum, inquit Sapiens Eccles. 32, ubi non est auditus. At in Ecclesia veteri, non solum surdi, sed etiam ii, qui ob vim morbi extra se positi erant, aliquando reconciliabantur, ut patet ex Augustino lib. i. de adulterinis conjugiis cap. ult. et Leone in epist. paulo ante citata ad Theodorum, et ex Concilio Carthaginiensi IV. can. 76. et Arausicano can. 12.
Tertio, si absolutio esset annuntiatio remissionis peccatorum, vel temeraria esset, vel superflua. Nam cum Minister dicit: Remittuntur tibi peccata, aut absolute hoc pronuntiat, aut ex hypothesi, si videlicet credas, et ut oportet poenitentiam agas. Si absolute: temere id pronuntiat, cum ignoret, an is, qui reconciliationem petit, si vere poenitens, et fidem habeat, qualis requiritur ad justificationem: et praeterea etiamsi aliquo modo id Minister nosset, melius tamen novit ipse poenitens, proinde non eget annunciationeilla Ministri, quae nihil ei addere potest certitudinis. Si vero est conditionalis Absolutio (ut Calvinus admittit) non potest talis Absolutio certum ac securum efficere pcenitentem, cum ex incerta conditione dependeat: et tamen adversarii, vix alium finem absolutionis agnoscunt, quam ut certum reddat hominem acceptae justificationis.
Quarto, si absolutio non est actus judicialis, «sed simplex annuntiatio divinae promissionis, quae in Evangelio scripta extat, non minus absolvere poterit laicus, imo etiam fcemina, aut puer, aut infidelis quispiam, aut diabolus, vel etiam psittacus, si doceatur ea verba, quam Sacerdos. Et quamquam adversarii id concedant, quia sequitur evidenter ex ipsorum principiis, tamen est contra omnium veterum confessionem, et contra consuetudinem omnium Ecclesiarum, et omnium saeculorum, de qua re suo loco plura dicemus.
Chapter 43 of 63