Caput III. Confirmatur eadem veritas ex figuris, quae Confessionem sacramentalem praecesserunt
Sacramenta Christiana, ac praesertim ea, quse magis necessaria sunt, non simpliciter in divinis litteris indicantur, sed primum in lege naturae et Mosis adumbrata, ac praenuntiata, deinde a Christo promissa, tum instituta, postea frequentata, et commendata in Scripturis inveniuntur.
Sic Baptismus in lege naturae adumbratus fuit per arcam Noe, et circumcisionem in lege scripta, per transitum maris rubri, et probaticam piscinam; ac demum propinquante lege gratiae, per Baptismum Joannis, deinde a Christo promissus fuit, Joan. m, 3: Nisi quis renatus fuerit etc. Postea disertis verbis imperatus Matthaei ultimo 19: Baptizare omnes gentes etc. denique in Actis Apostolorum, et in epistolis beati Pauli passim exhibitus, et commendatus legitur.
Sic etiam Eucharistia figurata primum fuit in lege naturae per panem et vinum Melchisedech; in lege scripta per agnum paschalem et panes propositionis; in ipso Evangelio per multiplicationem panum: deinde, promissa Joan. vi, 52: Panis quem ego dabo, postea instituta Matth. xxvi, 26: Accipite et manducate etc. Denique frequentata, et commendata ab Apostolis Act. i. et II. Corinth. x et xi.
Quod idem de confessione demonstrari potest. Deus enim in lege naturae non semel exegit confessidnem peccati: clarius eamdem praescripsit in lege Mosis: eamdem Christus in Evangelio variis figuris expressit: eamdem postea promisit, et instituit: accessit denique usus ejus tempore Apostolorum, necnon exhortatio, et commendatio.
Et quoniam de promissione, et institutione, ex quibus pra3cipuum argumentum sumitur, diximus, cap. superiore: nunc de iis, quae promissionem et institutionem, vel praecesserunt, vel secuta sunt, quaeque ad eamdem veritatem confirmandam non parum valent, breviter dicemus.
Porro ex figuris duplex argumentum sumi potest. Primum enim si confessio, quam Deus in Testamento veteri exigebat, figura quaedam erat, ut revera erat, cum omnia contingerent illis in figuram I Corinth. 10.
certe necesse est, ut in Testamento novo sit etiam confessio peccatorum a Deo praecepta, et quidem tanto exactior et perfectior, quanto res figurata figuris ipsis praestat. Deinde, si confessio necessaria erat coram Dei Ministro, eo tempore, quo nondum data erat Sacerdotibus potestas remittendi peccata: quis non inde colligat, multo majore ratione aequum fuisse, ut confessio tanquam necessaria imperaretur, tempore novi Testamenti, quo tanto cum fructu confiteri possumus, ut legitimam confessionem continuo certa Absolutio consequatur?
Prima igitur figura habetur Genes. 3. et 4. ubi Deus primum ab Adamo et Eva, deinde a Cain Confessionem peccati exegit. In his locis exigitur confessio, non solum cordis, sed etiam oris, nec solum in genere, sed etiam in speciali, nec tantum coram Deo, sed etiam coram ejus Ministro. Nam interrogatio illa facta est per Angelum in forma humana apparentem, ut patet ex eo, quod ambulabat In Paradiso ab auram post meridiem. Ex quo intelligimus magnam fuisse similitudinem inter illam confessionem, et eam, quee nunc fit sacerdoti, qui est etiam Angelus Domini, teste Malachia cap. 2. ut non sine causa, una dicatur fuisse figura alterius.
Quare Tertullianus in lib. ii. adversus Marcionem, hanc figuram expendens, ita loquitur: « Interrogat Deus quasi incertus, et ut hinc liberi arbitrii probans hominem, in causa vel negationis, velconfessionis, ut daret ei locum sponte confitendi delictum, et hoc nomine revelandi: sicut de Cain sciscitatur, ubi nam frater ejus, quasi non jam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset, sed ut et ille habere potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti, et hoc nomine gravandi: atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum, quam negandorum, ut jam tunc initiaretur Evangelica doctrina: Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo damnaberis. »
S. etiam Ambrosius in lib. de Paradiso, cap. 14. et lib. ii. de Cain et Abel, cap. 9. et S. Gregorius lib. xxn. Moral. cap. 13. et S. Joannes Chrysostomus hom. 18. in Genes. ha3c loca de Confessione exponunt, ac dicunt, Deum ab illis confessionem extorquere voluisse, ut confessione delerent, quod transgregiendo commiserant.
Secunda figura habetur Levit. 13. et 14. ubi judicium lepra} solis committitur Sacerdotibus, et cogebantur leprosi se Sacerdotibus sistere, ac prodere, et juxta eorum arbitrium vel extra castra manere, vel post curationem ad castra reverti: quam etiam legem Dominus approbavit Matth. vm, 4. cum leproso a se curato dixit: Vade, ostende te sacerdoti, ctc.
Hanc figuram fuisse Sacramenti Confessionis, docent Chrysostomus lib. 3. de Sacerdotio, et S. Hieronymus incap. 16. Matthaei. Hinc enim colligit S. Hieronymus oportere Sacerdotes, cognoscere peccatorum varietates; et S. Chrysostomus monet, officium Sacerdotum Christianorum longe excellentius osse quam olim fuerit Judaeorum, cum illis, lepram non curare, sed curatam ostendere; nostris, peccata non curata ostendere, sed vere curare concessum sit.
Joannes Calvinus lib. ni. Institut. cap. 4.
§ 4. hoc argumentum contemnere videtur, et tamen operose diluere conatur: « Videamus, inquit, quibus argumentis Confessionem hanc Dei esse mandatum probant. Misit, inquiunt, leprosos Dominus ad Sacerdotes? Quid? misitne ad Confessionem? quis unquam fando audivit, audiendis confessionibus praefectos Leviticos Sacerdotes? » At neque nos dicimus, missos leprosos a Christo ad Sacerdotes, ut illis peccata sua confiterentur, sed ex figura, cum Chrysostomo et Hieronymo, ducimus argumentum. Ut enim in lege veteri cognitio leprae corporalis, ita in nova cognitio leprae spiritualis ad Sacerdotes pertinet; et ideo cum legimus ab ipso Christo leprosos ad Sacerdotes Leviticos missos, allegorice intelligimus, missos peccatores ad Sacerdotes Evangelicos.
Neque hoc Calvinum ignorasse, sed ansam calumniandi accipere voluisse, testantur verba sequentia: « Confugiunt, inquit, ad allegorias. Sancitum erat lege Mosaica, ut Sacerdotes discernerent inter lepram et lepram. Peccatum spiritualis est lepra: de hac pronuntiare Sacerdotum est. Antequam respondeo, quaero obiter: Si hic locus, spiritualis leprae eos judices facit, cur naturalis et carnalis leprae cognitionem ad se trahunt? scilicet hoc non est Scripturis ludere: Lex cognitionem leprae defert Sacerdotibus Leviticis, hanc nobis usurpemus; peccatum est lepra spiritualis; simus et peccati cognitores. Nunc respondeo: translato sacerdotio, necesse est legis translationem fieri. Omnia Sacerdotia ad Christum translata sunt, in eo impleta, et finita: ad eum igitur unum jus omne, et honor sacerdotii translatus est. »
Ad quaestionem obiter propositam, respondeo, Calvinum obiter mentiri, cum scribit, Sacerdotes Christianos ad se trahere cognitionem leprae corporalis. Neque enim hujus rei vel testimonium, vel exemplum producere poterit: apud nos enim de lepra corporali medici respondere solent, non Sacerdotes. Exstat quidem in jure canonico titulus de conjugio leprosorum; sed is titulus nihil habet commune cum legibus leviticis de leprosis. Leges enim Leviticse praescribunt rationem dijudicandae leprae, et sacrificia, quae pro leprosis offerenda sunt. Jus vero canonicum neque de ratione leprae dijudicandae, neque de sacrificiis tractat, neque leges illas leviticas ulla ex parte servandas praescribit; sed solum docet, non esse lepram, ut neque ullum alium morbum corporalem, justam causam divortii inter conjuges. Non igitur inScripturis ludimus, neque cognitionem leprae corporalis nobis usurpamus, praesertim ex vi legis Mosaicae: sed argumentum ex figura ducimus, ut ante diximus.
Ad solutionem aiutem argumento nostro a Calvino adhibitam, respondeo, sacerdotium in Christum esse translatum, sed Christum, non per se, sed per suos Ministros in terris fungi sacerdotio. Itaque sicut per Ministros suos condonatur, baptizat, absolvit, ligat, sacrificium offert ctc., ita quoque per suos Ministros cognoscit causas leprae spiritualis, et ad ejusmodi Ministros spirituales leprosi accedere, et morbos suos detegere debent. Quod si sacerdotium ita ad solum Christum translatum esset, ut ab ejus ministros nullo modo pertineret, vel etiam (ut Calvinus loquitur) in Christo completum, ac finitum esset, et nullum jam in terris sacerdotium remaneret, certe [nec lex ulla in terris remaneret. Eadem enim ratio sacerdotii, et legis est: si translatum est sacerdotium in ccelum, et lex in coelum translata est: si extinctum est sacerdotium, extincta quoque est lex. Si vero nonnisi absurdissime dicitur lex Dei ita esse extincta, aut in ccelum translata, ut nulla sit in terris: profecto non minus absurde dicitur, sacerdotium ita extinctum, aut in cmlum esse translatum, ut inter homines nullum sit.
Addit deinde Calvinus: « Adheec, importuna est ipsorum allegoria, qua} legem mere politicam inter ca3remonias reponit. » At hic duo sunt errata. Primum enim lex de purgatione leprosi, non mere politica, sed maxima ex parte cceremonialis erat. Nam si mere politica fuisset, ad principem politicum, non ad Sacerdotes pertinuisset. Et quo modo politica lex est, et non potius cseremonialis, quae jubet leprosum recludi septem diebus, dissutum gerere vestimentum, lavari aliquoties, offerre passeres, et agnos, tingi sanguine et oleo in extremo auriculae dextrae, et in police manus ac pedis dextri, et alia id genus multa? Deinde etiamsi mere politica lex illa fuisset, quid prohiberet quominus alicujus mysterii figuram gerere posset? certe transitus maris rubri, manna de coelo, aqua de petra, idololatrarum interfectio, non caeremoniae, sed res gestae fuerunt, et tamen Apostolus I. Corinth. 10. aperte scribit, omnia illa in figuram Hebraeis contigisse, et ad nos earum rerum significationes pertinere. Neque caeremonia dici potest, quod Abraham duos filios habuerit, unum de ancilla, et unum de libera: et tamen ejus rei allegoriam B. Paulus exponit Galat. 4.
Concludit tandem Calvinus responsionem suam his verbis: « Quamquam in re clara suffragium ullius hominis accersere pudet: ubi Christus pronuntiat, se jus legale relinquere Sacerdotibus integrum, tanquam professis Evangelii hostibus, qui semper ad obstrependum intenti erant, nisi os fuisset occlusum. Quare ut hanc possessionem retineant Papales sacrificii, palam concedant in eorum partes, quos necesse est vi compesci, ne Christo maledicant, nam ad veros ejus Ministros nihil hoc pertinet. »
At quid est aliud aerem verberare, et sine hoste pugnare, si hoc non est? sic enim nos Calvinus ad Judaismum rejicit, quasi contenderemus, cognitionem leprae corporalis juxta legem Leviticam, ad Sacerdotes Evangelicos pertinere, cum nos (ut saspe diximus) non cognitionem leprae corporalis, sed spiritualis, quae per corporalem illam significabatur, nostris Sacerdotibus deferamus. Et vero si Calvini ratiocinatio quidquam valeret, illud etiam efficeret, neminem posse a circumcisione carnali ad circumcisionem spiritualem argumentum ducere, quin ad partes Judaeorum Christi hostium, concedere videretur; et tamen Apostolus Paulus, qui in epistola ad Galatas circumcisionem J udaicam ab Ecclesia totis viribus amovet, idem in epist. ad Coloss. cap. 2. dicit nos omnes qui baptizati sumus, circumcisos esse circumcisione non manufacta, in expoliatione corpo¬
ris carnis, sed circumcisione Christi. Sicut igitur circumcisio ad nos non pertinet, pertinet autem Baptismus, qui per circumcisionem significatur, et circumcisio spiritualis nominatur, sic etiam cognitio leprae ad Sacerdotes Christianos non pertinet, pertinet autem cognitio peccati, quod per lepram significatur, et lepra spiritualis aptissime nominatur.
Tertia figura est Confessio, quam Deus instituit in Testamento veteri, et cui adjungi voluit loco cujusdam satisfactionis, oblationem sacrificii: de qua Num. 5. et Levitici etiam 5. testimonium habemus. Nam profecto si Confessio figuralis erat a Deo instituta, et necessaria jure divino, quanto magis Confessio figurata esse debet a Deo instituta et necessaria jure divino?
Sed quoniam Martinus Kemnitius in 2. part. Examinis pag. 984. contendit, Confessionem illam fuisse generalem. (Talis Confessio, inquit, in veteri Testamento erat, quando aliquis ad Sacerdotem adducebat hostiam offerendam pro peccato, pro delicto, pro ignorantia, pro contumacia etc. nec exigebatur ut peccatum illud in specie, et sigillatim cum omnibus circumstantiis sacerdoti exponeretur), ostendam breviter Confessionem illam certi peccati in specie fuisse.
Verba Scripturae in lib. Num. cap. 5. sic habent: Vir, sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, confitebuntur peccatum suum. Ubi duo sunt observanda, primum illud, Confitebuntur, esse in conjugatione hitpael, quse auget significationem, ita ut illud YTinn recte verti possit: Expresse, et distincte confitebuntur. Deinde illa verba: Confitebuntur peccatum suum, in Hebraeo haberi cum majori explicatione, sic enim legimus: Confitebuntur peccatum suum 1B72 "IITS, id est, quod fecerunt. Ex quibus colligimus hoc loco imperari, ut peccatum in specie per manifestam confessionem prodatur; si enim in genere tantum confiteri sufficeret, non diceret Scriptura: Confitebuntur aperte peccatum illud, quod fecerunt, sed simpliciter, Confitebuntur peccata sua.
'2 rrirn sen: Et erit cum peccavit in uno ex his, confitebitur aperte peccatum quod peccavit.
Ad haec testimonia Rabbinorum, et consuetudo gentis, satis aperte ostendit, praeceptum hoc intelligendum esse de Confessione distincta, et in specie ejus peccati, pro quo expiando sacrificandum erat. De consuetudine Hebraeorum, testes sunt Thomas Waldensis tomo 2. de Sacramentis cap. 137. ubi scribit se in Austria ab ipsis Hebraeis cognovisse hanc eorum consuetudinem: et S. Antoninus 3. part. tit. 14. cap. 6. §. 1. summae Theologicae, ubi dicit, solere Judaeos doctiores ante mortem confiteri omnia peccata Levitae alicui, si quem forte nacti fuerint. De testimoniis Rabbinorum vide Petrum Calatinum lib. 10. cap. 3. ubi multis testimoniis Rabbinorum probat, oportuisse in Confessione detegere peccatum in specie, et cum suis circumstantiis.
Adde quod omnino probabile est, Ecclesiasticum cap. 4. ad hoc praeceptum legale observandum exhortari, cum ait: « Non confundaris confiteri peccata tua. Porro confusio timeri non solet in confessione, quae soli Deo fit, aut quce fit homini generatim, sed in ea solum, quae fit homini in specie, ut experientia satis testatur.
Quarta figura est Matth. 3. et Marci 1. ubi legimus plurimos accurrisse ad Baptismum Joannis, confitentes peccata sua. Sicut enim Baptismus Joannis figura fuit Baptismi Christi, ita quoque et confessio, quae Joanni fiebat, figura fuit Confessionis, quce Christi Ministris facienda erat.
Quodautem Calvinuslib.nl. Institut. cap. 4. §. 6. et Kemnitius in 2. parte Examinis pag. 986. dicunt, eos qui confitebantur Joanni, non in specie peccata sua confessos, sed in genere tantum se pecatores agnovisse, non est conforme verbis Evangelistorum. U- terque enim Evangelista disertis verbis posuit: Conftentes peccata sua, et Graece o- XoYbugevot toc; Saaptta; au^wv, adiud autem est, agnoscere se peccatorem, aliud, peccata sua alicui confiteri.
Neque multum refert, quod illa confessio quce coram Joanne fiebat, cum Baptismo conjuncta esset, cum nostra Confessio sacramentalis solum in iis locum habeat, qui post Baptismum peccant. Nam Baptismus Joannis non remittebat peccata ex opere operato, et ideo satis erat conveniens, ut non solum baptizarentur qui ad Joannem accedebant:
sed etiam confiterentur, ut variis modis ad veram contritionem, et satisfactionem excitarentur. Christi vero Baptismus non ponenti obicem, ex opere operato peccata omnia, tum quoad culpam, tum quoad poenam omnino remittit, et ideo nusquam leguntur Apostoli ante Baptismum confessionem exegisse, aut satisfactionem ullam indixisse.
Quinta figura habetur Joan. xi, in historia Lazari. Quod enim Dominus e sepulchro prodire jusserit Lazarum,et ab Apostolis solvi voluerit funeralia illa vincula quibus legatus erat, significari Patres dicunt, peccatores divina voce excitatos, foras prodire per Confessionem, et ministerio sacerdotum liberari a peccatorum vinculis per Absolutionem. S. Irenseus lib. v. cap. 13: « Hoc symbolum, inquit, ejus hominis, illigatus fuerat in peccatis, et propter hoc ait Dominus: Solvite illum, et dimittite eum abire. » S. Ambrosius lib. n. de Poenitentia cap. 7. S. Augustinus tract. 49. in Joan. in PsaL 101. concione 2. serm. 8. et 44. de verbis Domini, ethomil. 27. in lib. 50. homiliarum, et S. Gregorius hom. 26. in Evangel. et lib. 22. Moral. cap. 13. eamdem figuram agnoscunt et exponunt.
Sed occurrit Joannes Calvinus lib. m. Institution. cap. 4.§. 5. ac primum dicit, argumenta ex allegoriis non multum valere ad dogmata confirmanda. Sed neque nos in ejusmodi argumentis praecipuum fundamentum ad confirmanda dogmata collocamus, nisi allegoriae in ipsa Scriptura explicentur, vel communi Patrum consensu, aut certa aliqua- Ecclesiae definitione constet, quorsum pertineant: quin tamen probabile argumentum inde sumi possit, quando magni viri, quales sunt quos citavimus, allogorias exponunt, negari nullo modo debet.
Deinde addit Calvinus, mentiri eos, qui scribunt, Christum imperasse discipulis, ut Lazarum dissolverent: « Dicunt, inquit, Dominus discipulis praecepit, ut suscitatum Lazarum fusciis solverent, et expedirent. Hoc primum mentiuntur: nusquam enim legitur, hoc dixisse Dominum discipulis, estque multo virisimilis, dixisse astantibus, quo citra Judaeis ullam fraudis suspicionem evidentius fieret miraculum, et major sua virtus eluceret, quod nullo tactu, sed sola voce mortuos suscitaret. »
Miror impudentiam Calvini, qui tam audacter S. Augustinum, etS. Gregorium mendacii arguere non veretur. Augustinus enim est, qui serm. 8. ct 44. de verbis Apostoli, scripsit, verba illa: Solvite illum, et sinite abire, ad discipulos dicta a Christo fuisse; quod idem non semel repetit Gregorius, homil. 26. in Evangelia.
Sed quo argumento, quaeso, Calvinus Augustinum et Gregorium mentitos esse convincet? siquidem inEvangelio tantum legimus: Dixit eis, solvite illum etc. neque aliquid praecedit, unde certo colligamus, illud pronomen, eis, non referri ad discipulos.
Videtur autem illud, cis, ad eos referri, quibus paulo ante dictum est: Tollite lapidem, iisdem enim dixit: Tollite lapidem, et, Solvite eum. Porro: Tollite lapidem, dixit circumstantibus, non exprimendo hos aut illos; sic enim legimus, Ait Jesus: Tollite lapidem. Domino autem absolute praecipiente aliquid circumstantibus, certe credibile est, discipulos, aut solos, aut cum primis obedivisse. Quare licet ex Evangelio non possit certo colligi, qui fuerint, qui Lazarum solverunt: tamen magna conjectura est, Apostolos fuisse.
Neque huic expositioni repugnat Chrysostomus, aut si qui sunt alii, qui in factum aliis quibusdam praeter Apostolos tribuunt. Potuit enim fieri, et credibile est ita factum esse, ut Domino jubente multi simul accurrerent, tum ex Apostolis, tum ex aliis, et hi conjunctis viribus lapidem sustulerint, ac deinde alii manus Lazari, alii pedes solverint, alii velamen ex facie detraxerint, alii reliquum corpus expedierint: neque ex hoc, quod Apostoli cum aliis Judaeis Lazarum solverint, aliquid detrahitur de magnitudine miraculi.
Atque haec dicta sint de calumnia mendacii; nam alioqui ad rem nostram nihil refert, utrum Apostoli, an alii quidam Lazarum solverint: ut enim haec Lazari solutio figura sit Absolutionis sacerdotalis, satis est, si ii, qui Lazarum solverunt, in ea re ministri Christi fuerint, ct Christo jubente id fecerint. Hoc enim contendimus, eos duntaxat potestatem habere peccata remittendi, quibus id Christus mandavit: quemadmodum ii soli Lazarum de monumento prodeuntem solverunt, quibus Christus dixerat: Solvite eum. Quare S. Augustinus tract. 49. in Joannem nominat discipulos, sed generatim, ministros, cum de illis agit, quibus Christus dixit: Solvite eum.
Addit postremo Calvinus aliam allego riae
hujus explicationem: « Sed demus, inquit, hoc dictum discipulis: quid tum obtinebunt? Dominum dedisse Apostolis solvendi potestatem. Quanto aptius, et magis dextre haec allegorice tractari poterunt, si dicamus, hoc symbolo Deum voluisse fideles suos instituere, ut solverent a se suscitatos: hoc est, ne in memoriam peccata revocarent, quae ipse oblitus esset: ne ceu peccatores damnarent, quos ipse absolvisset: ne adhuc exprobrarent, quse ipse condonnasset; ne ubi misericors ipse esset, et ad parcendum facilis, ipsi ad puniendum severi, et morosi essent? certe nihil ad ignoscentiam flectere nos magis debet, quam Judicis exemplum, qui se nimium rigidis et inhumanis implacabilem fore minatur. Eant nunc et allegorias suas venditent. i) Haec ille.
Quae sane explicatio nihil est mirum, si nulli veterum Patrum in mentem venerit, cum ineptissima sit. Nam quod Patres dicunt, per mortuum significari peccatorem; per excitationem, conversionem, per egressionem ex monumento, confessionem; per vincula, peccata; per solutionem, remissionem; id totum et maximam habet signi cum re significata similitudinem, et ex Scripturis sanctis confirmari potest. At quod Calvinus dicit, nullum habet neque in Scripturis, neque in rei similitudine fundamentum. Quis enim usquam legit, non exprobrare, aut non recordari, esse solvere? aut quis sanus diceret, non exprobare esse solvere, cum solvere sit aliquid agere, non exprobare sit non agere? Sed his nugis omissis, ad alia veniamus.
Chapter 44 of 63