Caput VIII. Testimonia Patrum ab anno 300. ad 400
Jam vero tertio saeculo post Apostolos, habemus primum Lactantium, qui cum Crispi Caesaris institutor fuerit, et Imperatori Constantino libros suos nuncupaverit, sine dubio ad initium tertiae aetatis post Apostolica tempora floruit.
Is igitur in lib. vi. divinarum Institutionum, cap. 17. explicans rationem cur Deus Circumcisionem in Testamento veteri imperavit, ac docens, eam Confessionis ac Poenitentiae figuram fuisse, ita loquitur: « Ob hanc causam Deus nudari eam jussit, ut hoc argumento nos admoneret, ne involutum pectus haberemus, id est, ne quod pudendum facimus intra conscientiae secreta velemus. Haec estcordis circumcisio, de qua Propheta) loquuntur, quam Deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est. Volens enim vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, Pcenitentiam nobis in illa Circumcisione proposuit, ut si cor mundaverimus, id est, si peccata nostra confessi, satis Deo fecerimus, veniam consequamur, qua) contumacibus, et admissa sua celantibus denegatur ab eo, qui non faciem sicut homo, sed intima, et arcana pectoris intuetur.»
Idem Lactantius in extrem. lib. Novatianos damnans, ponit pro nota verse Ecclesise confessionem: c< Sed tamen, inquit, quia singuli quique coetus Ilereticorum se potissimum Christianos, et suam esse Catholicam Ecclesiam putant, sciendum est, illam esse veram, in qua est Confessio, et Poenitentia, quae peccata, et vulnera, quibus subjecta est imbecillitas carnis, salubriter curat. » Haec Lactantius.
Deinde habemus S. Athanasium, qui in serm. in illa verba: « Profecti in pagum, qui ex adverso est, invenietis pullum ligatum, etc. », ad finem sermonis ita loquitur: « Non ipsos examinemus, num soluta sint nostra vincula, ut in melius proficiamus. Quod si nondum soluta sint vincula, tradas te ipsum discipulis Jesu: adsunt enim qui te solvant pro potestate ea, quam a Salvatore acceperunt. Qua)cumque enim ligaveritis, inquit in terra, erunt ligata, et in coelis: et qua)cumque solveritis in terra, erunt soluta et in coelis: et si quibas remiseritis peccata, remittuntur ei. Tertio, habemus S. Hilarium, can. 18. in Matth. ubi sic loquitur: « Ad terrorem autem metus maximi, quo in praesens omnes continerentur, immobile severitatis Apostolicse Judicium praemisit, ut quos in terris ligaverint, id est, peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, Confessione videlicet veniae receperint in salutem, hi Apostolicae conditione sententiae, in ccelis quoque, an soluti sint, aut ligati. »
Quarto habemus sanctum Basilium in quaestionibus sive regulis brevioribus, ita praecipientem, regula 229: « Omnino in peccatorum confessione eadem ratio est, quae etiam in apertione vitiorum corporis. Ut igitur vitia corporis nequaquam quibusvis temere, homines aperiunt, sed iis tantummodo, qui rationem, qua ea curanda sint, teneant: eodem modo etiam peccatorum confessio fieri debet, apud eos videlicet, qui ea possint curare »; et regula 228. explicat clarius, qui sint qui peccata possunt Curare, nimirum soli sacerdotes: « Necessario, inquit, « iis peccata aperiri debent, quibus credita est dispensatio mysteriorum Dei. »
Ad hunc locum (Lactantio, Athanasio et Hilario, praetermissis) respondet Kemnitius, pag. 988. et 1017. S. Basilium loqui de confessione generali, qua pcenitens peccatorem se agnoscit, ac fatetur: vel de confessione aliquorum peccatorum, quse magis conscientiam gravant: quae quidem confessio fiat instructionis, et consilii gratia. Itaque neque omnium peccatorum, in specie, neque necessario, sed aliquorum tantum, et non necessario Confessionem fieri debere Kemnitius docet.
At ex ipsius S. Basilii verbis utrumque refellitur. Quod enim omnia peccata in specie confitenda sint, patet ex duobus. Primo ex illa similitudine medici, et medicinae corporalis, quam Basilius adhibet regula 229. Neque enim curari potest corporaliter, qui medico solum dicit, se morbo aliquo laborare, nisi in specie detegat morbum; etsi pluribus morbis laborat, nisi eos omnes singillatim exponat, alioqui enim medicamentum potius oberit, quam proderit, nisi ad certum morbum convenienter applicetur. Secundo ex ratione, quam idem Basilius reddit regula 288. cur oporteat sacerdoti peccata detegere: ratio enim est, quoniam conversionis modus hceommodatus esse debet ad rationem peccati, ut ipse Kemnitius ver¬
tit pag. 1017. Quomodo autem poterit sacerdos accommodare modum conversionis ad rationem peccati, id est, actionem externam Poenitentiae injungere, qualem, et quantam peccata requirunt, nisi peccata ipsa omnia in specie noverit?
Esse autem Confessionem necessariam, et non solum consilii gratia faciendam, perspicuum est, tum ex eadem morbi similitudine, et ratione jam explicata, tum ex ipsa voce, Necessario, qua Basilius usus est. Frustra enim Kemnitius pag. 988. vertit: « Necessarium videtur »; et pag. 1017: « Aptum est »: nam in ipso textu Grseco non est, «videtur», neque « aptum est », sed simpliciter, « dvctyxa-rov, Necessarium. » Quare sic reddidit Godefridus Tilmannus: « Necessario iis peccata aperiri debent, quibus credita est dispensatio mysteriorum Dei. »
Quinto habemus S. Ambrosium, qui lib. ii. de Poenitentia, cap. 6. sic ait: « Si vis justificari, fatere delictum tuum: solvit enim criminum nexus verecunda confessio peccatorum », et cap. 9. scribit multos fuisse, qui libenter confitebantur privatim Sacerdotibus, sed publice in Ecclesia satisfacere recusabant: « Plerique, inquit, futuri supplicii metu peccatorum suorum conscii, Poenitentiam petunt: et cum acceperint, publicae supplicationis revocantur pudore; » et cap. 10:« An quisquam ferat, ut erubescas Deum rogare, qui non erubescis rogare hominem? et pudeat te Deo supplicare, quem non lates; cum non pudeat peccata tua homini, quem lateas, confiteri? »
Ipsum etiam S. Ambrosium Confessiones audire solitum, et quidem privatim, testatur Paulinus in vita ejusdem, his verbis: «Quotiescumque illi aliquis ob percipiendam Poenitentiam lapsus suos confessus esset; ita flebat, ut et illum flere compelleret; videbatur etiam sibi cum jacente jacere. Causas autem criminum, quas illi confitebantur, nulli nisi Domino soli, apud quem intercedebat, loquebatur. »
Sexto habemus S. Gregorium Nyssenum in epistola canonica ad Episcopum Mitylenes, quse exstat in Bibliotheca sanctorum Patrum, tom. i. Is enim c. i. epistolse ejusdem, meminit confessionis peccatorum quse singulis annis circa Paschse festum fieri solet: « Recte, inquit, habuerit, si hodierno die non solum eos, qui ex regeneratione per lavacri gratiam transmutati sunt, adducamus, sed eos etiam qui per Poenitentiam, et
Chapter 49 of 63