Skip to the text

Caput XX. Diluitur III. objectio Kemnitii, et simul objectiones Brentii

Tertia objectio Kemnitii, quae habetur pag. 1019. sumitur a testimoniis Patrum: ac praeter loca qusedam S. Joannis Chrysostomi, ad quae responsum est supra cap. 14. adducit primo Cassianum, qui collat. 20. cap. 8. sic loquitur: « Quod si verecundia retrahente revelare coram hominibus erubescis, illi quem latere non possunt confiteri jugi supplicatione non desinas, qui et absque ullius verecundiae publicatione curare, et sine improprio peccata donare consuevit. ».

Sed non potest dubium esse, quin Cassianus doctorem suum Chrysostomum secutus sit, et ideo in eumdem sensum haec ejus verba accipienda sint, in quem accipienda esse demonstravimus verba Chrysostomi cap. 15. quamquam Cassiani verba facilius explicentur, cum nihil adjunctum habeant, unde excludi videatur Confessio privata. Quod enim ille dicit in numero multitudinis: « Si revelare coram hominibus erubescis, » ad Confessionem publicam pertinet, quae coram multis fieri solebat: quod autem addit, Deo esse confitendum, commode accipi potest de Confessione, quae fit Deo per sacerdotem. Nam circumstantiae illa»; « Qui

et absque verecundiae publicatione, et absque improperio peccata donare consuevit,» satis aperte indicant, Confessionem illam notari ex qua publicatio, et improperium sequebatur: quae duo longe absunt a Confessione secreta, quae fit uni soli, ut locum Dei tenet.

Secundo loco adducit Origenem, qui homil. 2. in Levit, emnerat varios modos, quibus peccata purgantur, et inter eos ponit Confessionem, quae fit sacerdoti: ex quo sequitur, ut licet Confessio peccatorum sacerdoti facta, sit utilis, non sit tamen necessaria.

Sed facilis est responsio. Modi siquidem illi, quos eo loco ponit Origenes, non sunt omnes et singuli per se sufficientes ad peccati remissionem, sed plerique eorum includunt alios, saltem in voto: hi sunt enim modi, quos ille enumerat: « Baptismus, Martyrium, Eleemosyna, Injuriarum condonatio, Conversio peccatoris, Charitas, et Poenitentia, sive Confessio. » Certum autem est, solam Eleemosynam, aut injuria; condonationem, aut caetera, quae ibi enumerantur sine Baptismo in re vel in voto, non sufficere aci justificationem, licet suo modo juvent: et quemadmodum non baptizatis illa non sufficiunt sine Baptismo, ita etiam baptizatis illa non sufficiunt sine Confessione, in re, vel in voto. Denique observent Lutherani, inter tot modos ab Origene numeratos, nullum locum fidei esse tributum, cui soli tribuere solent ipsi justificationem: ex quo admittere vel inviti coguntur, nullum eorum modorum per se solum sufficere.

Huc referri possunt duo alia testimonia Patrum, quae omissa sunt a Kemnitio, sed citata a Brentio in Confessione Wirtembergensi cap. de Confessione.

Primum testimonium est Augustini lib. x. Confess. cap. 3. ubi sic legimus: « Quid mihi est cum hominibus, ut audiant Confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos: curiosum genus ad cognoscendam alienam vitam, desidiosum ad corrigendam suam? »

Sed hoc nihil est aliud, nisi simplicibus imponere: nemo enim libros illos legit, qui nesciat, Confessionem, de qua loquitur Augustinus, non esse Confessionem Sacramentalem, sed confessionem peccatorum praeteritorum, ac per Baptismum dimissorum, ad finem institutam, ut inde cognoscatur et laudetur misericordia Dei.

Alterum testimonium est Ambrosii lib. x. in Luc. cap. 96. ubi sic legimus: « Petrus doluit, et flevit, quia ut homo erravit, non invenio quid dixerit, invenio quod flevit, lacrymas ejus lego, Satisfactionem non lego.» Et infra: « Lavent lacrymse delictum, quod voce pudor est confiteri. »

Respondeo primum, eo tempore nondum institutam fuisse Confessionem sacramentalem, ac per hoc nihil esse mirum, si Petri confessio non legatur. Dico deinde S. Ambrosium loqui de lacrymis, quse Confessionem quamdam* continent, ut cum quis convictus erroris ab alio, non voce, sed lacrymis fatetur errorem. Sic enim S. Petrus, cum sciret Christo notum fuisse crimen suum, non voce, sed lacrymis confessus est: id quod omnino sufficit in Confessione, quse fit Deo, qui omnia novit. Quod autem S. Ambrosius in lacrymis B. Petri confessionem agnoverit, perspicuum est ex illis verbis: « Maluit Petrus suum accusare peccatum, ut justficaretur fatendo, quam gravaretur negando. Justus enim in principio accusator est sui: et ideo flevit. » Item ex illis: « Yerecundse lacrymse sine horrore culpam loquuntur: lacrymse crimen sine offensione verecundise fatentur. » Quse omnia accipienda sunt de Confessione quse fit.Deo, aut etiam homini, qui crimen antea noverit.

Chapter 61 of 63