Caput II. De eodem officio
Consideravimus principem Christianum, ut vicarium in temporalibus Dei regis magni. Nunc considerare volumus eumdem, ut filium ejusdem Dei per adoptionem: quse adoptio communis est principibus Christianis cum eorum sirBdilis. Sic enim loquitur Apnstolus, Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus fdii Dei; si autem filii, et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Hinc vero sequitur, ut Christianus princeps debeat Deo reverentiam, et obedientiam filialem; et simul debeat subditis suis fidelibus fraternam caritatem, ut cohaeredibus in regno coelorum futuris. De reverentia filiali dicit ipse Dominus apud Malachiam, Si Pater ego sum, ubi est honor meus? Debet igitur princeps Christianus, ut filius Dei, ardentissimo zelo procurare honorem tanti patris, non solum ipse abstinendo manum, et linguam, et cor ab omni cupiditate, verbo, et opere, quod in injuriam, et irreverentiam patris cedere possit: sed etiam diligentissime procurando, ut populi regimini ejus subjecti, caveant ab omni opere sacrilego, quibus violari possit honor divinus. IIoc zelo Sanctus Moyses blasphemos omnes sine ulla misericordia, jubebat ab omni populo' lapidari. Et Sanctus Ludovicus, rex Francorum, non patiebatur blasphemos ullos impunitos abire, quin saltem candenti ferro labia sacrilega continuo adurerentur.
Nec minus debet princeps, si se verum Dei filium esse sperat, obedire in omnibus Patri tam amabili, et tam amanti. Nam, si parentibus carnis jubet Apostolus, ut filii obediant per omnia: quanto magis debent principes obedire Patri coelesti, plane per omnia? Praesertim cum Pater coelestis nihil jubere possit, nisi bonum per omnia. Hujus obedientiae exemplum habemus illustrissimum in Davide rege, qui sic in omnibus obedivit Deo, ut Deus ipse hanc obedientiam praevideus, testatus sit, ob hanc potissimam virtutem, illum a se fuisse electum in regem. Sic enim loquitur Apostolus Paulus, Suscitavit illis David regem, cui testimonium perhibens dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. Sed illustrius adhuc habemus exemplum in Christo Filio Dei naturali, qui usque adeo delectabatur in obedientia exhibenda Deo Patri, ut diceret. Cibus meus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me. Et in alio loco, Quae placita sunt ei, facio semper. Et non solum in rebus facilibus, sed etiam in re omnium difficillima, et maxime horribili, Humiliavit semetipsum factus obediens. Quid enim est horribilius morte ignominiae, et doloris plenissima? Atque ad hoc extremum
pervenit obedientia Filii Dei, nimirum usque ad mortem crucis. Quod si Filius Dei naturalis, et princeps regum terrae obedivit Patri usque ad mortem crucis; in qua re obedire non debet filius adoptivus, et unus ex principibus terrae? Profecto nulla tentatio carnis, nullum dispendium facultatum, nulla jactura honoris, principem Christianum impedire posse deberet ab obedientia Patris coelestis. Neque solum princeps debet, si legitimum Dei Filium se praebere cupit, obedire Patri per omnia; sed etiam totis viribus contendere, ut omnes ejus subditi idipsum faciant. Denique idem princeps subditis suis, quos novit fideles, et pios, fraternam charitatem debet, ut cohaeredibus regni coelestis. Videmus enim hic in terris, principes omnes longe benignius,, et humanius agere cum fratribus suis, quam cum aliis subditis, quos in ditione sua habent. Sic igitur princeps sapiens, et pius longe aliter agere debet cum subditis suis facinorosis, et sceleratis, qui non sunt filii Dei, sed filii Diaboli, quam cum religiosis, et sanctis, qui jus habent ad Regnum aeternum; et quos, post breve tempus, habebit in patria coelesti consortes regni, et sibi dignitate pares, vel etiam superiores. Proinde hic etiam eos magnifaciat, et honore prosequatur, ut fratres; neque sinat eos a malis hominibus injuste vexari. Proderit autem hoec demonstratio amoris in subditos, pios, non parum ad convertendos impios ab impietate sua.
Quod si forte (quod absit) princeps aliquis Christianus, propter admissum scelus, exciderit a gratia Dei, et per hoc amiserit jus adoptionis, et filiationis divina}: eum obsecro, ut cogitet, et recogitet, quale erit ei, nisi mature resipiscat, in die obitus sui, et postea in die ultimi Judicii dedecus, et confusio, et dolos, cum viderit multos ex subditis suis vocari ad regnum, et se, dominum eorum, detrudi in gehennam ignis, et impleri illud ex cantico Matris Dei, Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Consideret, obsecro, qui talis est quam ingenti pretio, et quam seria poenitentia redimeret, si posset tunc, eam ignominiam,, et calamitatem, qua nulla major invenire, vel cogitari potest; et gratias agat Deo, quod adhuc non permisit eum exire de corpore cum lethalj crimine, et spatium poenitentiae illi concessit. Neque solum gratias agat, sed accingat se ad seriam poenitentiam agendam, ut laetus mortem, et judicium exspectare et principatam non amittere, se in majorem, et diuturniorem commutare possit.
Chapter 3 of 37