Caput VIII. De prudentia principi necessaria ad regendos populos
Prudentia virtus est cardinalis, sed principi in regimine populorum in primis necessaria; quemadmodum obedientia neccessaria est subditis, ut recte omnia fiant. Hinc David filio suo Samoloni regi, tunc primum inuncto, precatur a Deo virtutem illi in primis necessariam, dicens. Det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Is?'ael et custodire legem Domini Dei tui; tunc enim proficere poteris si custodieris mandata, et judicia quae praecepit Dominus Moysi. Ubi sanctus David, prudentissime docuit filium suum prudentiam non solum esse necessariam, ad regendos alios, sed etiam ad regendum se. Qui enim se ipse regere nescit, quomodo alios regere sciet? Prudentia vero ad se regendum necessaria, illa est, quae docet, servandam esse in primis legem Domini. Siquidem prudentia virtus est, quae dirigit media ad/inem. Porro finis noster est vita aeterna: medium ad hunc finem est observatio mandatorum, dicente Domino: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ideo rectissime David docuit filium suum, in hoc sitam esse veram prudentiam uniuscujusque nostrum, ut pro viribus contendamus custodire quam accuratissime leges, et mandata Domini; et post ea legamus eos, qui nobis sujecti sunt, efficiendo pro viribus, ut etiam ipsi per observantiam mandatorum divinorum currant ad finem, ad quem a Deo conditi sunt, qui est felicitas sempiterna. Haec est prudentia quam Spiritus sanctus prudentiam justorum appellat; et distinguitur prudentia carnis, quam mortem esse dicit Apostolus quia ad mortem aeternam perducit; et non prudentia, sed astutia dici deberet. Prudentia enim vera secundum eumdem Apostolum, est prudentia spiritus, quae vitam et pacem adducit.
Princeps ergo Christianus sequatur regem Davidem vere prudentem, non regem Hieroboam, astutum potius quam prudentem. David rex sanctus docuit filium suum, ut secundum prudentiam justorum mandata Domini observaret, et observanda a subditis suis juberet: quae sunt vera media ad verum finem, qui est vita sempiterna. Hieroboam rex callidus astute cogitans, populos suos a
se facile recessuros, et ad regem Juda reversuros, si irent in Hierusalem ad sacrificia offerenda, et ad Deum Patrum suorum adorandum secundum legem Moysis: erexit aliud altare in Bethel, et vitulos aureos fabricavit in Deos et proclamari jussit, Hi sunt dii tui Israel. Itaque ut conservaret regnum, abjecit veram religionem, et introduxit idololatriam. Haec est prudentia hujus saeculi, quae propter temp oralia, negligit sempiterna; et quia non est consilium contra Dominum, utraque brevi tempore amisit. Nam propter hoc peccatum Hieroboam, quod successores ejus imitati sunt, brevi ‘totum illud regnum eversum est. Venit enim Salmanassar rex Assyriorum; et in carcerem conjecit regem; et totum populum cum ipso rege transtulit in Assyrios, unde nunquam amplius redierunt. Hunc exitum habuit versutia politica regis Hieroboam, et successorum ejus; corrupit religionem, ut conservaret regnum, et brevi utrumque perdidit, neque unquam recuperavit.
Hanc astutiam Hieroboam imitati sunt Scribae, et Pharisaei cum principe sacerdotum Caipha: sciebant enim, neque ullo modo negare poterant Jesum Nazarenum, verum _ esse Messiam in lege promissum, et a Prophetis omnibus praenuntiatum; neque negare poterant ab eo praeter alia signa innumerabilia, caecum natum fuisse curatum et Lazarum ante quatuor dies mortuum et sepultum coram ingenti multitudine ad vitam solo verbo revocatum, tamen ne praetextu novi regis Romani imperatores bellum eis inferrent, et ex propria civitate pellerent, persuasit illis Caiphas, expedire ut Messias falsis criminibus obrutus, occideretur, ne civitatem et rempublicam illam suam qualiscumque tunc esset, amitterent. Christum igitur occidi non solum passi sunt, sed ipsi Pilatum Judicem suis clamoribus et minis, ut eum occidi juberet, compulerunt; Et quid tandem ista eorum stulta prudentia, et ne status eorum politicus mutaretur, anxia sollicitudo consecuta est? Christum quidem Salvatorem amiserunt, sed statum suum politicum non conservarunt. Brevi enim ira Dei illos persequente, civitas illa, ob quam conservandam Dei filium occiderunt, a Romanis capta, et funditus eversa est, et habitatores ejus, vel occisi, vel capti, vel dispersi fuerunt; Christus autem resurrexit triumphator mortis et inferni, et orbem terrae fidei, et imperio suo subjecit: et adhuc non intelligunt homines, quam inanis sit falsorum politicorum illa versutia, quae vera prudentia dici et haberi cupit.
Ad haec duo exempla falsae prudentiae, addam unum prudentiae verae. Constantius pater Magni Constantini, de quo supra locuti sumus, cum audivisset a Diocletiano, et Maximiano cogi Christianos, ac praesertim Palatinos, ut Christum abnegarent, finxit ipse quoque velle, ut ex palatio suo illi exirent, qui fidem Christi abnegare nollent. Itaque jussit illis significari, ut qui secum esse vellent, Christo renuntiarent. Multi qui rem gratam se facturos principi arbitrabantur, si Christum abnegarent, promptos se ad abnegandum exhibuerunt. Sed prudens imperator omnes illos abjecit, qui Christo renuntiare parati erant, dicens, si Deo fideles non fuistis, quando sperare potero, ut mihi, quem hominem mortalem esse non dubitatis fideles futuri sitis? Hoc igitur documentum est verse prudentiae, ut sinceris et probis hominibus confidamus, a perfidis et proditoribus, quamvis nobis amicissimi videantur, penitus caveamus.
Chapter 9 of 37