Caput VII. Pe charitate paterna principi necessaria ad regendos populos
Exposuimus breviter, quod sit officium principis Christiani erga superiores: sequitur nunc, ut explicemus officium ejusdem erga inferiores, qui sunt multi; sed ad sex ordines revocari possunt, videlicet ad populos, ad domesticos, ad amicos, et consiliarios, ad judices, ad milites, et famulos.
Quod ad primum attinet, considerandum est diligenter, qum requiruntur, ut princeps officio suo rite fungatur. Et quamvis virtutes plurimae requirantur ad bene regendos populos, tum secundum Scripturas sanctas, tum secundum leges Philosophorum; tamen una est principalis, quae secum alias omnes trahit. Ea dici potest charitas paterna, quam ut administrae sequentur virtutes cardinales, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia, quae sunt communes principi cum populo. Denique aliae principum propriae, sapientia magnificentia, clementia, misericordia, quas in Deo regum omnium Rege Scriptura sacra frequentissime commendat.
Incipiamus a charitate paterna quae nobis tam a Philosophis, quam a Theologis, et ab ipso Deo in sacris eloquiis sic laudatur. Charitatem paternam esse principi in primis necessarium, docet Philosophus in libro de moribus octavo: ubi ponit differentiam inter regem et tyrannum, quod tyrannus in omnibus quaerat quae sua sunt; rex vero qua} sunt populi; sive quod finis propositus tyranno sit utilitas propria; finis propositus regi sit utilitas reipublicae: et quod tyrannus habeat subditos pro mancipiis. Rex habeat pro filiis: denique quod regimen tyranni sit despoticum, gubernatio regis sit politica. Hoc ipsum sensisse Romanos perspicuum est ex eo, quod senatores, apud quos erat magna ex parte regimen reip. dicebantur Patres Conscripti: et cum regimen tempore Augustini redactum esset ad imperium unius, ille unus Pater patria} amabat dici, juxta illud Horatii: « Ille ames dici Pater, atque Princeps, » et deinceps ex nominibus honorificis quae dabantur principi recens electo, unum erat Pater patria}, ut cognosci potest ex Lampridio in vita Alexandri Severi. Hinc est illa sententia Senecae in primo libro de Clementia. <r.Unum est inexpugnabile munimentum, amor civium, quid haeres? frustra terrore succinxeris, nisi septus charitate fueris, armis enim arma irritantur. » Cui similis est illa Marci Antonii imperatoris apud Herodianum: «Neque enim aut pecuniae vis aut stipantia satellitum agmina tueri principem possunt, nisi illi ipsi quos regas animum imperanti, benevolentiamque accommodent. »
Sed quicquid sit de Paganis, certe apud Christianos, omne bonum regimen super charitate fundari debet sic, ut in primis detur opera ab his qui regunt populos, ut ametur Deus propter se, et iproximus propter Deum. Nam Finis omnis praecepti charitas, inquit Apostolus, et rursum: Omne mandatum in hoc verbo instauratur. Diliges proximum tuum sicut teipsum, et in eodem loco: Dilectio malum non operatur, plenitudo ergo legis est dilectio. Adde, quod regna terrena, si bene gubernanda sint, respicere debent ad regnum coeleste, quod est exemplar omnis boni regiminis. In regno vero coelorum una viget charitas pro omnibus legibus, et statutis: nam ideo dicuntur omnes plateae coelestis Hierusalem esse ex auro purissimo, quo charitas significatur. Debent igitur omnes principes, si bene regnare cupiunt, ex vera, et magna charitate paterna diligere% omnes sibi subjectos, ut servos non ut extraneos, ac per hoc operam dare ut non graventur a praesidibus provinciarum, neque a gubernatoribus civitatum, neque ab ullis Judicibus praeter justitiam; non imponantur vectigalia non necessaria, et quietam et tranquillam vitam ducant. Hoc observavit Tiberius II, imp., cujus vitam descripsimus in secundo libro accuratissime, et ideo amatus fuit a populis ardentissime, usque ad mortem.
Narrat Eusebius Caesariensis in libro primo de vita Constantini Magni, patrem ejus Constantium, qui unus erat ex Ceesaribus, et regebat Britaniam, et aliquas alias partes imperii, reprehensum fuisse per homines ad eum missos a Diocletiano imperatore, quod non haberet aerarium pecuniis satis refertum. Ille vero respondit, post triduum, se demonstraturum habere se aerarium refertissimum auro, et argento, et fortasse magis copiosum, quam ipse Diocletianus haberet. Vere enim Constantius vir erat optimus, et populorum suorum amator, quos proinde non vexabat novis vectigalibus, vel tributis; et propterea vicissim a populis, et praesertim a potentio-
ribus vehementissime diligebatur. Significavit igitur amicis suis locupletibus, se indigere pecuniis ob aliquam in gruentem sibi necessitatem: continuo vero tantae ad eum pervenere pecuniae, ut aerariu m plenissimum redderetur. Ergo ad diem condictum ostendit iis, quos Diocletianus miserat, aerarium plenum, et ait: « Referre hoc Diocletiano imperatori. » Sed ego arbitror eum significare voluisse, verum aerarium esse amorem populorum, et vim ac robur imperii non esse positum in multis pecuniis, sed in fide et charitate subditorum: amor autem amore conciliatur; proinde qui velit imperium stabile, et forte, curet, ut cives et milites, et reliqui imperio subjecti, intelligant principem esse patrem, seque ab eo ut a vero parente diligi: et tutissimum erit imperium. Haec sententia erat Constantii viri quidem nondum Christiani, sed prudentis et probi, et qui Christianos non persequebatur ut collegae ejus omnes faciebant; et ea fortasse causa fuit, ut ipse ante obitum in verum Deum crederet, et ut filius ejus Constantinus divino miraculo ad fidem Christianam vocaretur: et non partem imperii, ut ejus parens, sed totum omnino multis annis felicissime gubernaret, et filiis suis post se, gubernandumrelinqueret. Haec igitur prima virtus quae est regina virtutum, cordi sit principibus: ament populos, ut filios; et pacem, et abundantiam illis procurent: non sinant eos a praesidibus et judicibus injuste vexari. Si enim populi intelligant a principe se amari: ct ipsi vicissim principem suum diligent, et pro eo facultates suas, et vitam ipsam, si fuerit opus, exponent. Sic Moses populum suum, ex vera charitate, ut filios diligebat, cum Deum contra eos iratum alloquebatur dicens: Aut parce populo huic, aut dele me de libro vitae. Sic etiam David Mosis aemulator, videns populum ab Angelo Domini gladio feriri, clamabat': Vertatur, obsecro, furor tuus in me. Ego sum qui peccavi, isti qui oves sunt, quid /ecernnC?,Uterque autem facile obtinuit quod petebat. Deus enim charitas est, et charitatem diligit in omnibus, sed in principibus maxime, qui dii in Scripturis vocantur.
Chapter 8 of 37