Skip to the text

Caput X. De justitia particulari principi necessaria ad regendos populos

Diximus de justitia generali; nunc de particulari dicendum est. Justitia particularis est etiam duplex, altera quae in commutationibus posita est, quae proprie ad privatos pertinent, inter quos exei'centur emptiones, venditiones, locationes, mutua, et alia id genus, de quibus nos hoc loco nou agimus. Est tamen etiam commutati va justitia, quae consistit in inflictione poenarum, et haec ad principes et judices pertinet, ex S. Thoma 2. 2. q. 108. art. 2. ad primum. Altera particularis justitia est, quae in praemiis, vel aliis bonis communibus distribuendis consideratur. Atque haec est quae proprie ad princis officium pertinet; de quo officio nos disputamus; primum igitur agemus de distributione bonprum, deinde de inflictione pqepqrom.

Jn djsfributione bonorum tota difficultas iq gp posita est, ut evitetur acceptio personarum: hoc enim est vitium proprie contrarium justitiae distributivae. Est autem acceptjo personarum vitium, quo judex, sj ve princeps,»; distributione bonorum quae exjustitia (lebenj-uf, non copsiderat vepam cqusam

meritoriam, sed loco causae, considerat aliquam personae qualitatem, ut cognationem, vel amicitiam, vel aliquid ejusmodi, quod ad rem non pertinet. Ponam exemplum in re in qua gravius peccati solet. Habent multi principes jus nominandi personas ad episcopatus. Et quidem si nominet personas idoneas, nominatio, et collatio rata est, etiam si aliae personae adessent notae principi magis idoneae: sed tamen princeps ipse qui nominat personam minus idoneam, minus dignam, minus utilem, utiliore, et digniore, et magis idonea praetermissa, mortaliter, peccat, ut Synodus ipsa Tridentina declarat. Nam et Ecclesiam laedit, et ipsi personae nominatae parum prodest; et si forte sit indigna plurimum nocet, dum illi prodesse se putat. Et si is qui minus dignum nominat, peccat tam graviter; quam graviter pecabit qui indignum nominat? Sanctus Gregorius, vir scipientissimus nunquam se immiscere voluit in electionibus Episcoporum, ut ipse testatur, ne videlicet esset particeps peccati gravissimi, quod illi committunt, qui quoquo modo indignum eligunt. Et Sanctus Ludovicus rex, eadem de causa, recusavit accipere a summo Pontifice, privilegium nominandi praelatos. Videant igitur, si qui sunt, qui ejusmodi privilegia ambiunt, quam periculum sam rem ambiunt.

Idipsum intelligi debet de aliis distributionibus dignitatum, honorum, graduum, emolumentorum, quae ex justitia pendent; nam ubi non habet locum justitia, sed gratia, ibi non est vitiosa acceptio personarum. Siquidem apud Deum non est acceptio personarum, ut Scripturae passim clamant: et tamen Deus cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Et Christus in parabola vinese, murmurantibus operariis, quod mercedem eamdem reddidisset iis, qui laboraverunt horse unius spatio, cum iis, qui tota die portaverant pondus diei et aestus; respondit: Amice, non facio tibi injuriam, nonne ex denario, convenisti mecum? tolle quod tuum est et vade; volo autem huic novissimo dare sicut pt tibi: an oculus tuus nequam esi, ymtl e<J° bonus sum‘1

Jam vero qqpd attinet ad redditionem pcena; iis qui mqle agunt: justitia quidem vindicativa necessaria est reipublicae, ut ex poena unius multi desistant ab injuriis inferendis, et sic fiat opus jqstftfap pax, ut loquitur Isaias propheta, hqc est, e* justjtja qrialur pax, et trauqujlljtas, Et quidem rigor justitiae, non est contrarius lenitati, si mansuetudini, quando nascitur, non ex crudelitate erga homines; sed ex zelo erga Deum. Moses mitissimus erat super omnes homines, qui morabantur in terra; et tamen ex zelo honoris Dei, jussit occidi multa millia hominum, qui vitulum aureum adoraverant; et rursum alias suspendit omnes principes populi in patibulis; et jussit occid1 multa millia ex plebe, ob aliud peccatum idololatriae. Et David tantae mansuetudinis erat, ut de eo scriptum sit: Memento flomine, David. et omnis mansuetudinis ejus: et tamen ipse de se, dicit: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. Itaque non pugnat zelus justitiae cum mansuetudine: neque pugnat etiam cum misericordia. Quamvis enim justitia et misericordia contrariae videantur: tamen sic unitae inter se sunt, ut sorores amantissimae dici possunt. Nam cum puniuntur per justitiam homines scelesti, liberantur per misericordiam homines probi, quas scelesti illi injuste vexabant. Et ipsi etiam improbi, si saperent, intelligerent, secum misericorditer agi, cum poenis coguntur temperare a peccatis, quae majora sunt mala, quam ipsa supplicia. Neque tamen negamus quin aliquando, justis de causis, possit princeps misericorditer, vel diminuere, vel omnino condonare poenam homini peccanti; sed ut plurimum, justitiae severitas in principe laudatur; tum ut cseteri timentes caveant a peccatis; tum ut homines probi sine timore vitam quietam et tranquillam ducant.

Unum est peccatum, in quo severissime puniendo, ego quidem valde optarem, ut Christiani Principes omnes maximo zelo exardescerent. Blasphemia est peccatum, de quo loquor; hoc enim crimen ex sententia S. Thomae Doctoris vere Angelici, est peccatum maximum quod ille probat, quia « Opponitur confessioni fidei, et ideo habet in se gravitatem infidelitatis; et aggravatur peccatum si superveniat detestatio voluntatis; et adhuc magis si prorumpat in verba: sicut et laus fidei augetur per dilectionem, et confessionem. Unde cum infidelitas sit maximum peccatum, secundum suum genus: consequens est, quod etiam blasphemia sit peccatum maximum ad idem genus pertinens, et ipsum aggravans ». Haec sanctus Thomas, ex cujus ratione sequitur ut blasphemia sitpeccatum quodammodo majus maximo: quia

pertinet ad genus infidelitatis, quse est peccatorum omnium maximum, ut idem docet, et illud etiam aggravat, cum illi addat detestationem voluntatis. Deinde peccatum blasphemise in Deum, in lege divina, non dubiam habet poenam, sed manifestam, et atrocissimam. Sic enim loquitur Dominus, quem consuluerat Moses de poena blasphemi: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. Deinde per hanc occasionem, ne forte aestimaret Moses, aut populus, solum illum primum blasphemum eo modo fuisse puniendum, addit Deus legem universalem, dicens: Homo qui maledixit Deo suo, portabit peccatum suum; et qui blaspkemaverit nomen Domini, morte moriatur, lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit, et iterum repetit Dominus ad legem confirmandam: Qui blasphemaverit nomen Domini moriatur. Et mox adjungit idem Dominus: Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima. Ubi videmus differentiam peccatorum et poenarum. Qui occidit animal brutum, non ipse occiditur, sed reddet vivum pro mortuo; qui occidit hominem, et ipse occiditur, sed non lapidatur, quod est genus mortis atrox, et turpe; quj Deum blasphemat, lapidatur ab omni populo, in argumentum universalis detestationis, ut nullus sit, qui blasphemi misereri debeat. Quae cum ita sint, mirum certe videri debet, quod apud Christianos, homicidium ordinaria morte puniatur: blasphemia quse est crimen longe gravius, minori poena, ut plurimum castigetur.

Neque solum lex divina, sed etiam humana imperatoris Justiniani, blasphemosinDeum, vel sanctos ultimo supplicio affici jubet; ut legi potest in authenticis collatione sexta, titulo quinto, novella septuagesima septima. Poito lex Ecclesiastica, quse cruentas refugit ultiones, ut serabit sanctus Leo in epistola ad Turbium Episcopum Asturicensem; tamen eodem Leone auctore, severis principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spirituale nonnunquam recurrunt remedium, qui timent corporale suplicium. Et tamen ipsa Ecclesia non adeo levem poenam blaspheruis constituit: jubet enim Gregorius Novus in cap. Statuimus, in titulo de maledicis hac poena mulctari blasphemos. « Statuimus, inquit, ut si quis contra Deum vel aliquem sanctorum suorum, et, maxime Beatam Virginem, linguam in blasphemiam publice relaxare praesumpserit: per Episcopum suum pcena subdatur inferius annotatae, videlicet, ut septem diebus Dominicis praetoribus Ecclesiae in manifesto, dum aguntur Missarum solemnia, blasphemus existens, ultimo illorum die Dominico pallium et calcearem non habeat, ligatus corrigia circa collum: septemque praecedentibus sextis feriis in pane et aqua jejunet, Ecclesiam nullatenus ingressurus. Quolibet quoque praedictorum dierum, tres, si poterit, alioqui duos reficiat pauperes, vel unum: et si neque ad hoc illius suppetant facultates, id in poenam aliam si renuerit recipere, ac peragere poenitentiam supradictam, Ecclesiae interdicatur ingressus, et in obitu Ecclesiastica careat sepultura. Per temporalem praeterea potestatem, coactione, si necesse fuerit, Episcopi dicecesani adhibita contra eum, quadraginta solidorum, alioqui triginta, vel viginti, vel saltem quinque poena mulctetur, nullam in hoc misericordiam habiturus. » Haec in eo canone habentur, cujus gumma est, ut blasphemus puniatur quoad honorem, per publicum dedecus; quoad corpus, jejunium in pane, et aqua; quo ad substantiam, per mulctam pecuniariam, majorem, vel minorem, pro censu, quem possidet.

Quod si diligentia pastorum Ecclesiae has poenas mitiores non facile remitteret, et si his non corrigerentur blasphemi, principes saeculi ad leges suas blasphemos pertraherent, in quibus habent praecurrentem legem Dei vivi, spes aliqua esset, morbum hunc animarum, morborum omnium gravissimum, procul a Christiano populo esse pellendum. Certe quidem nulla ratio permittit, ut Christianus populus minus sit in Deum religiosus et pius, quam populus Hebraeorum, qui servitutis spiritu agebatur; cum Christianus spiritum filiorum acceperit, in quo clamamus, Abba Pater, ut Apostolus loquitur.

Neque dubium esse potest, quin si principes statuerent hoc vitium exterminare, facillime id assequerentur. Si enim populi intelligerent, hoc esse principi omnino decretum, nemo auderet linguam ad blasphemandum solvere, cum nihil inde lucri, nihil utilitatis, nihil voluptatis, nihil honoris accedat, et contra certo sciant, vel facile scire possint, Deum per hoc vitium ad iracundiam maxime provocari, et ab ejus justitia sup¬

plicia nimis horrenda blasphemis omnibus esse parata.

Chapter 11 of 37