Skip to the text

Caput III. De eodem officio

Restat postrema consideratio, quse est principis Christiani, ut servi Dei, idem enim ipse homo, qui ut prseest populis est quasi vicarius, et praefectus regis omnium regum; et ut gratiam adoptionis, per baptismum accepit, est filius, et haeres Dei, et cohaeres Christi: idem, inquam, est servus, non uno modo tantum, sed quinque, quot videlicet reperiuntur genera servitutis. Est enim servus Dei per naturam, et mancipium, est servus emptitius, est vernaculus, est mercenarius. Et tamen quod admirabile esse videtur' tam multiplex servitus, quae omnia genera servitutis comprehendit non pugnat cum filiatione adoptiva, neque cum dignitate praefecti, imo etiam cum consortio regni Dei.

Explicemus breviter, et probemus haec omnia. Servi per naturam dicuntur illi, qui carent ratione, ut bruta animantia, vel usu rationis, ut infantes, et fatui. De primis canit Propheta: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (hominis videlicet) oves et boves, insuper et pecora campi: volucres coeli, et pisces maris. Et multo ante Deus ipse dixit, Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli, et bestiis universae terrae, ommque reptili, quod movetur in terra. Ac ne forte existimaremus, per peccatam primi hominis ablatum fuisse dominium bestiarum, aut certe per peccata filiorum Adam, ob quae factum est generale diluvium, amisisse hominis imperium in animantia bruta; repetivit Deus post diluvium eamdem praerogativam, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Et terror vester, ac tremor sit super cuncta animalia terrae: et super omnes volucres coeli, cum universis, quae moventur super terram. Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. De iis, qui carent usu rationis dixit Apostolus,: Quanto tempore haeres parvulus, est, nihil differt a servo, sed sub tutoribus, et actoribus est. Et Salomon scripsit: Qui stultus est serviet sapienti. Denique serviunt naturaliter artifici opera quae ipse arte sua, et ex re sua fecit, dicente Apostolo, Annon habet potestatem figulus luti, facere aliud vas in honorem,

et aliud in contumeliam? Jam vero mancipia dicuntur homines, qui ab homines, qui capiuntur ab hostibus in bello; de quibus dicit, Sanctus Petrus, A quo quis superatus est, hujus et servus est. Dicuntur autem mancipia, quia manu capiuntur. Servi autem emptitii sunt illi qui pretio emuntur. Vernaculi sunt ii, qui nascuntur ex servis, et ancillis. Denique mercenarii, qui pro constituto salario, sive mercede serviunt ad tempus, sed alioqui non servi, sed liberi sunt.

Jam igitur omnis homo naturaliter servus est Dei, a quo factus est, ut vas a figulo, ac proinde potest eum Deus, si velit, confringere, et in pulverem redigere, juxta illud Psalmi, Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos: et praeterea hac ratione non solus homo, sed omnes res creatae naturaliter serviunt Deo, juxta illud, Omnia serviunt tibi, et illud: Dominus universorum tu es, et illud, Deus potest universum mundum uno nutu delere. Et rursus alia ratione omnis homo servus est Dei, quoniam, licet judicium rationis ex munere Dei sortitus sit, id tamen si comparetur ad judicium rationis, quod est in Deo, omnis homo, quantumvis sapiens inter homines, est veluti infans, et lactens puerulus. Eodem modo omnis homo est mancipium Dei, etiamsi alioqui magnus in terris sit princeps: quoniam in bello, quod Christus imperator noster cum principe tenebrarum gessit, Captivam duxit captivitatem: id est, eos, qui erant captivi Diaboli fecit Christus victor captivos suos. Quod ipse Dominus in Evangelio explicavit, dicens, Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, quae possidet sed cum fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. Atrium principis tenebrarum est infidelitas: eo enim atrio bene munito, omnes, qui intus erant, secure possidebantur a Diabolo. Sed atrio expugnato, omnia arma Diaboli, id est, superbia, avaritia, luxuria, et esetera vitia paulatim erepta sunt, et in eorum locum successerunt virtutes humilitas, caritas, continentia et ceeterse. Et tunc demum spolia, id est, homines liberati a potestate tenebrarum, et translati in regnum Christi, distributi sunt per varias mundi regiones, ut multitudinem gentium ad fidem converterent, et Christi regno adjungerent. Jam vero ii dem homines, non solum servi capti in bello, sed etiam servi emptitii facti sunt quia Christus Dominus eosdem redemit ab ira Dei justa, pretio sanguinis sui. Sic enim loquitur Apostolus, Empti estis pretio magno, et rursus, Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum; ei Sanctus Petrus, ISon corruptibilibus auro, vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine agni immaculati, incontaminati Christi. Addo etiam, nos omnes esse vernas, sive servos vernaculos Dei, quia (illi servorum et ancillarum ejusdem Dei, dicente Propheta: Ego servus tuus, et flius ancillx tute Denique sumus omnes servi mercenarii, quia non sine magno stipendio servimus Deo. Primum enim ille nos alii, et vestit, et ut Apostolus loquitur, Ipse dat nobis vitam, et inspirationem, et omnia. Et quasi hoc parum esset, promittit Deus servis mercedem magnam pro omni labore eorum. Sic enim loquitur Ecclesiasticus in extremo libro suo. Operamini opus vestrum, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo; et Apostolus Paulus: Unusquisque, inquit, mercedem suam accipiet secundum suum laborem. Et Dominus ipse de mercede bonorum operum loquens, ait, Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.

Porro hsec tam multiplex servitus omnium erga Deum, non pugnat cum potestate regia, neque in terris, neque in coelo; sicut etiam non pugnat cum vera filiatione et adoptione. Sanctus enim Joannes in Apocalypsi beatos hominesintroducit dicentes '.Fecisti nos Oeonostro regnum, et sacerdotes, et regnabimus super terram, et alibi introducit Christum dicentem: Qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo; sicut ego vici, etsedi cum Patre meo in throno ejus: et tamen idem Sanctus Joannes in eodem libro de iisdem dicit: Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die, ac nocte. Ubi videmus, eosdem in coelo et sedere in throno, et regnare cum Christo, et simul servire Deo stantes ante thronum die, ac nocte. Et non solum sancti homines, sed etiam sancti Angeli, servos Dei, et conservos homines se esse confiteri non erubescunt, dicente Angelo ad Joannem, Conservus tuus sum, et fratrum tuorum.

Ex his habemus, reges, et principes terrae, ut vere, et proprie populis suis praesunt: sic etiam vere, et proprie servos esse Dei, et conservos subditorum suorum, et tales etiam futuros in cado, si illuc pervenerint, sed felicissima, et omni acceptione dignissima servitute. Ex qua consideratione illud consequetur, ut pium principem non erigat in

superbiam thronus, et corona, neque sceptrum, et purpura; sed in ejus animum ingeneret consideratio tam multiplicis servitutis, veram, et profundam, et Christo Domino amatissimam humilitatis virtutem. Ex quo sequetur, ut vicissim ipse princeps a Deo diligatur, et sub alis ejus secure quiescat. Nihil enim magis placet Altissimo, quam humilitas virorum magnorum; et nihil magis displicet, quam superbia vitium personarum. Sic enim ipse loquitur per Isaiam Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum, et trementem sermones meos? Quod aliis verbis docet Sanctus Jacobus dicens, Deus superbis resistit: humilibus autem dat gratiam. Quorum sententias confirmat Dominus dicens ei saepe ac saepius repetens, Omnis, qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.

Nunc, ut in summam redigamus, quae scripsimus in his tribus capitibus, de officio principis Christiani erga Deum, dicimus, principem Christianum, ut ministrum Dei, debere Deo plenam subordinationem; ut filium adoptivum et haeredem regni coelorum debere eidem Deo, praeter subordinationem, reverentiam, et obedientiam filialem; ut servum debere eidem non solum subordinationem, reverentiam, et obedientiam, sed etiam profundam, et veram cordis, et corporis humilitatem.

Chapter 4 of 37