Skip to the text

Caput IV. De officio principis Christiani erga summum Pontificem

Summus Pontifex officio fungitur in Ecclesia universa, Patris, Pastoris, Doctoris, speculatoris, et summi Sacerdotis. De officio Patris loquitur Sanctus Augustinus in epistola ad Glorium et Elcusium, in qua de Sancto Melchiade Papa loquens vocat eum filium Christianae pacis, et patrem Christianae plebis. De hoc officio loquitur, concilium Africanum in epistola ad Sanctum Damasum Papam, cum S. Dumusum appellat Patrem Patrum; et mos est Christiani populi, ut summum Pontificem Patrem sanctura appellet: qua appellatione non vulgus tantum, sed omnes principes Christiani, etiam summi, utuntur, cura ad Romanum Pontificem scribunt, aut cum eo loquuntur. Jure autem summus Pontifex, pater omnium fidelium

dicitur, quia ipse est, per se vel alios per verbum Dei, et Sacramentum baptismi filios spirituales gignit. Quod enim B. Paulus dicebat Corinthiis: Si decem millia paedagogorum habeatis, sed non multos patres: nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui; idem dicere potest summus Pontifex fidelibus omnibus: atque ad hoc significandum voluit Deus, ut primus omnium, qui tum ex Judaeis, tum ex gentibus filios spirituales per verbum Dei et baptismum genuit, Sanctus Petrus fuerit: ipse enim primus accepto Spiritu sancto in die Pentecostes, publice Evangelium praedicavit Judaeis, et conversos ad fidem baptizari jussit; et ipse idem primus Cornelio gentili, et ejus familiae praedicavit, et credentes jussit baptizari. Pater ergo Patrum Petrus fuit: in cujus locum Pontifices Romani succedunt. Quod ipsum ritus declarat, qui in coronatione Pontificis adhibetur, cum decanus Cardinalium orans pro Pontifice, vocat eum Patrem regum, ac principum Christianorum. Atque haec etiam causa est, cur reges Christiani novi Pontificis, legatos sive oratores mittant, qui reverentiam et obedientiam Pontifici recens creato promittant, tamquam Patri spirituali: ut omnes intelligant, eos quoque ad familiam Christi pertinere, quae est Ecclesia Catholica, cui vice Christi Pontifex Maximus, ut paterfamilias praesidet.

Alterum officium significatur in nomine Pastoris, cujus est pascere et nutrire filio9 jam natos. Quamvis enim multi sint in Ecclesia Pastores, qui verbo et Sacramentis fideles pascunt; tamen omnes a principe pastorum pendent, et ab illo diriguntur: et si non bene fungantur officio, ab illo removeri a munere pastoritio possunt. Neque solum pastores caeteri. Principi pastorum subjecti esse debent: sed etiam oves dici possunt summi Pastoris. Nam ea causa est, cur Dominus Petro non solum agnos, sed etiam, oves, agnorum matres, pascendas commiserit. Et Sanctus Hieronymus, qui Sacerdos et Doctor insignis in toto Christiano orbe habebatur, a Sancto Damaso Romano Pontifice pabulum spirituale petens, dicebat: « A Pastore praesidium ovis flagito, » et in epistola sequenti, « Flagito, » inquit, « ut parvum magnus aspicias, ut ejus Pastor morbidam non contemnas ovem. » Quod si pastores et Doctores a summo Pontifice, ut a summo Pastore pabulum aliquando petunt: non mirum esse debet, si principes Tom. VIII.

saeculi, qui inter oves, vel potius inter arietes gregis Christi numerantur; ab eodem principe pastorum, Christique in terris Vicario, doctrinae pabulum libenter accipiant.

Tertium est nomen, Doctoris, quo nomine usum fuit Concilium Florentinum, cum in decreto suo Romanum Pontificem appellandum censuit Doctorem omnium Christianorum. Id vero proprie locum habet in doctrina fidei Catholicae, quam non solum docere, sed etiam definire cum potestate debet, ut simul et Doctor et Judex haberi debeat. Nam quia Dominus Sancto Petro dixit: Ecce Satan expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos: ideo in dubiis fidei ad sedem Petri recurrendum omnibus est, in qua fides non potest habere defectum, ut scribit S. Bernardus; et ad quam perfidiam habere non potest accessum, ut loquitur S. Cyprianus. Tale aliquid multo antea docuit Salomon dicens: Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno: his amplius fili mi ne requiras. Et clarius in lege definitum est a Spiritu sancto per Mosem dicentem: Qui superbient nolens obedir e Sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo; ex decreto Judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel: cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.hoqmtnr autem Moses de rebus dubiis in lege Domini et doctrina. Hoc praeceptum Spiritus sancti non observarunt quidam Principes Germaniae, quando surrexit Martinus Lutherus, et contra Sacerdotis imperium, qui eo tempore ministrabat Domino, novas doctrinas in populum seminare coepit: sed illi principes vere pii servarunt praeceptum Dei, qui cum piissimis Gratiano et Theodosio seniore dixerunt: « Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit imperium in tali volumus religione versari, quam Divum Petrum Apostolum tradidisse Romanis religio usque adhuc ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum claret, etc. »

Et sane mirabile est, quod apud aliquos Principes plus fidei invenerit in rebus fidei, una ovis errans ab ovili, quam summus Pastor ab ipso Domino constitutus et Doctor et Judex. At, inquies, Lutherus verbum Dei pro sua sententia proferebat. Ita est; sed

cum dc intelligentia verbi Dei quaestio esset, cur non observatum est aliud verbum Dei, apertissime docens, ut ad Sacerdotem iretur, qui eo tempore ministrabat Domino Deo suo? Et posteaquam de consilio sapientum Pastor primarius sententiam dixit, et Lutherum haereticum pronuntiavit: ubi est verbum Dei, quod anteponi doceat Haereticum declaratum ipsi Judici summo, ab ipso Domino constituto? Hoc idem dici potest de principibus illis, qui Joannem Calvinum tamquam novum Apostolum receperunt, cum nulla signa sui apostolatus ostendere posset, nisi viventem hominem vere mortificatum, quem ex morte ad vitam falso a' ‘revocatum credi voluerat: qui si fidem potius habere voluissent Doctori omnium Christianorum, a Christo ipso Ecclesiae dato, et in cathedra sua collocato, pro cujus fide, ut non deficeret oraverat: certe in reprobum sensum dari non fuissent. Ergo Reges intelligite, erudimini qui judicatis terram, illi Doctori fidem habere in controversiis fidei, cui Veritas dixit. Oravi pro te, ut non deficiat fides tua; et illam Ecclesiam requirite, de qua dictum est a Domino, Portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Quartum nomen Pontificis, Speculator est. Ipse enim propterea In altissimo fastigio sedet speculae pastoralis, ut Sanctus Augustinus loquitur in ipso principio librorum quatuor ad Bonifacium Papam: quoniam ad illum pertinet, speculari ex alto quid agant Christiani, ut inde malos admoneat, ut redeant in viam bonam: et bonos hortetur> ut perseverent in cursu, et perveniant ad bravium. Hujus speculatoris figura fuit Propheta Hieremias, Sancto Bernardo teste: sic enim loquitur Deus ad IIieremiam,Z?cce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Neque significant haec verba Prophetae, mandari a Deo, ut bella gerat cum regnis et regibus, et ea sibi armis subjiciat; sed ut in alto sedens observet malos mores, et corruptelas omnes regum et regnorum, et clamando, et vociferando liberrime in erepet vitia, praesertim publica regum et principum, et populorum; et poenas a Deo paratas praedicat, ct ipse quoque censuris, poenisque aliis coerceat contumaces; et eo modo disperdat, et destruat peccata regum et populorum: et aedificet et plantet virtutes, ac mores bonos. Quod idem clarius explicat Ezechiel dicens. Factum est verbum Domini

ad me dicens: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium, morte morieris; non annunciaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua mala, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur: sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio, et ille non fuerit convei'sus ab impietate sua: ipse quidem in impietate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti. Haec ipsa quae Dominus de Prophetis, qui praedicatores illius temporis erant, dicit, eadem omnino intelligi debent de Episcopis, ad quos praecipue pertinet officium praedicationis. Episcoporum autem caput et princeps est summus Pontifex. Solebant autem Pontifices Maximi et Episcopi reliqui, quae mala ex specula cernebant in concionibus ad praesentes; per litteras ad absentes nuntiare. Hinc Sanctus Ambrosius in epistola ad Theodosium imperatorem scribit, se non posse ullo modo tacere, si qua mala facta de ipso audierit, et ideo aequo animo ferat reprehensiones suas.

Quae cum ita sint, et Episcopi, ac Princeps Episcoporum, cujus totus mundus dioecesis est, debent et verbo et epistolis non tacere vitia principum, sed, ut Apostolus loquitur, arguere, obsecrare, increpare, opportune, importune in omni patientia, et doctrina. Sed non minus principes debent praebere aures obedientes, et cogitare Pontificibus et Episcopis molestissime accidere, si quando ad hujusmodi reprehensiones venire cogantur; neque illos sponte hoc agere, sed coactos tum a comminatione divina, quae sanguinem animarum de manu eorum requirendum clamat, nisi denuntient poenas peccantibus debitas: tum ab ipsa charitate paterna, ^aae cogit medelas morbis adhibere quamvis amaras, ne filii eorum, ac praesertim honorabiliores misere pereant. Et certe si Principes Christiani libentes acciperent paternas admonitiones, praesertim ex vera charitate prodeuntes, multa fortasse discerent, quae ignorant et multis detrimentis futuris, et impendentibus remedia adhiberent, quae non adhibent, quia non est qui illos admonere audeat. Utinam multos haberemus Theodosios,et multos simul Ambrosios. Iste enim ex charitate nihil utile tacebat: et ille ex obedientia libentissime omnia audiebat, et exeeutione mandabat.

Postremum nomen est, Sacerdos Magnus,

sive Pontifex Maximus, quod e.- t nomen honorificentissimum, usque adeo, ut etiam apud RomanosEthnicos maximi fieret nomen Pontificis Maximi; qua) causa fuit, ut Caesares Augusti Pontifices etiam maximi nominari voluerint. Et in Testamento veteri, cum primum a Mose, qui simul erat Princeps et Pontifex, divisas sunt istae potestates, et pontificatus Aaroni, et post cum Eleazaro collatus fuit, et principatus Josue;ab eo tempore semper praepositus fuit Pontifex principi; ut ex libro Numerorum et Josue potest intelligi. Ratio vero hujus excellentia) est, quia Pontifex praeest rebus divinis, et princeps rebus humanis; cui etiam addi potest, quod regiones principum terree definitae sunt certis provinciis: regio subjecta Pontifici Maximo, omnes provincias, et omnia regna Christianis subjecta complectitur. Hinc ille Pius Episcopus Patarensis, cum vidisset Sanctum Pontificem Sylvcrium ab imperatore Haeretico parum honeste habitum, exclamavit, multos esse reges in mundo, sed nullum talem, qualis est ille Pontifex Romanus, qui praeest Ecclesiis totius mundi. Quanta vero sit eminentia potestatis pontificia) super potestatem regum et principum terrenorum, docent multi Patres. Sed ego hoc loco contentus ero testimonio Sancti Bernardi, qui sic loquitur ad imperatorem Conradum. «Legi, inquit, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; et qili potestati resistit, Dei ordinationi resistit, quam tamen sententiam, cupio vos et omnibus moneo custodire in exhibenda reverentia summa), et Apostolicae Sedi, et B. Petri Vicario, sicut ipsam vobis vultis ab universo servari imperio. » IIa)c ille, qui Pontificem Petri Vicarium nominat, non quod non sit Christi Vicarius, sed quod Vicarium pro successore acceperit. Nam in secundo libro de consideratione aperte vocat euradem Pontificem potestate

Petrum, et unctione Christum.

Chapter 5 of 37