Caput XIII. De Sapientia principi necessaria ad regendos populos
Sapientia principibus quasi propria esse videtur; cum inferioribus magistratibus prudentia sufficere posse videatur. Hoc enim interest inter prudentiam, et sapientiam, quod sapientia considerat finem altissimum simpliciter, qui est Deus; prudentia consi-. derat finem altissimum, non simpliciter, sed in genere bonorum humanorum: sapientia est virtus pratica. Donum tamen Spiritus sancti, quod sapientia dicitur apud Isaiam, utrumque habet et speculationem, et praxim, ut Doctor Angelicus recte docet. Illud tamen est verum, in Scripturis sanctis saepe confundi sapientiam cum prudentia. Nam in libro Proverbiorum aperte dicitur, sapientiam esse prudentiam; utraque enim virtus dirigit media ad finem, et ex fine de mediis judicat. Sed quicquid de vocibus sit, duo sunt extra controversariam; sapientiam altiorem esse, quam sit prudentia; et sapientiam ad principes maxime pertinere. Sic enim loquitur in Proverbiis ipsa Sapientia. Per me reges regnant; et in libro Sapientiae eadem Sapientia clamat: Ad vos reges sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis; et in eodem loco: Concupiscentiasapientix deducit adregnum perpetuum. Si ergo delectamini sedibus, et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Ecclesiasticus quoque admonet Reges, dicens: Rex insipiens perdet populum suum. Et Hieremias Propheta inter laudes praecipuas regis Messiae, ponit: Regnabit rex, et sapiens erit. Et de David rege optimo dictum est, quod haberet sapientiam, sicut Angelus Dei: et Deus ipse laudavit Salomonem, quod non petivisset a Deo divitias, neque dies multos, neque ultionem de inimicis suis, sed sapientiam necessariam ad regendum populum; et ait: Quia petivisti rem hanc, ecce feci tibi secundum sermones tuos, et tibi cor sapiens, et intelligens in tantum ut nemo ante similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit; sed et haec, quae non postulasti dedi tibi, divitias scilicet, et gloriam, ut nemo similis tui fuerit in regibus cunctis retro temporibus. Habemus igitur ex ipsius Dei sententia, Salomonem, qui a Deo solam sapientiam postulavit, rem optimam, et gratissimam, et ipsi regi maxime necessariam postulasse, ad quam reliqua bona, divitias, gloriam, pacem diuturnam, et benevolentiam populorum consecuta esse Scriptura sancta commemorat. Quis igitur in dubium jam revocare poterit, an regi sapientia necessaria sit; et an non debeat rex, eam a Deo ardentibus precibus postulare; et animum suum ad eam devote suscipiendam preeparare, et eamdem lectione piorum librorum, et jugi meditatione alere?
Sed hoc ipsum donum tam magnum communicatum a Deo Salomoni, admonet nos, ut dum sumus advenae, et peregrini procul a coelesti patria, et inter hostes; non confidamus, hoc tantum donum, non posse nobis auferri, nisi, in ejus custodia diligentissime vigilemus. Iste enim ipse Salomon in senectute, quando sapientia ejus usque ad summum crescere debuisset; sapientiam prorsus amisit, et stultissimus factus est. Causam reddit Ecclesiasticus cum ait: Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes: et quae major apostasia fieri potest, quam relicto Deo vero, colere idola gentium, quod fecit Salomon in gratiam mulierum suarum, quibus amore ardentissimo adhaesit?
Oportet igitur principem sapientem in hac re potissimum sapientiam suam ostendere, ut donum Dei longe pretiosissimum diligentissime custodiat. Custodiet autem, si assidue illud exerceat, ac semper illud, ut sic loquar, prae manibus habeat, ne forte oblivioni tradatur, et in ejus locum sapientia humana succedat. Rectissime enim Apostolus Jacobus distinguit sapientiam, quae de coelo est, ab illa, quae nomen sapientiae praefert, sed est terrena, animalis, diabolica; ac per hoc falsa sapientia est: nam vera sapientia, ut sanctus Jacobus loquitur, primum pudica est, deinde pacifica, tum mo¬
desta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et frudis bonis. Itaque consilium callidum datum principi de ratione expugnandae castitatis mulieris pudicae, sive strepitu, et periculo; non est consilium verae sapientiae, sed astutiae diabolicae; quia vera sapientia primum pudica est. Sic etiam consilium irritandi principem debiliorem, ut illa occasione exoriatur bellum, et bellando principatus augeatur; non est consilium verae sapientiae, sed versutiae serpentis antiqui; quoniam vera sapientia pacifica est. Ad haec consilium arripiendi novos titulos honoris, et illos per fas, et nefas defendendi, ut eo modo princeps ascendat ad altiorem gradum; et si quis forte adsit alius consiliarius, qui contrarium suadet, iste extrudatur, ut inimicus Principis; non est consilium verae, sed falsae sapientiae, quia vera sapientia est modesta, suadibilis, et bonis consentiens. Denique consilium quodcumque, quo impediantur opera misericordiae, et pietatis, sub praetextu aliquo fucato, et falso; non est consilium verae sapientiae, sed falsae, quia vera sapientia Plena est misericordia, et fructibus bonis, Illud ad extremum adjiciam, si quis facile internoscere velit sapientiam veram a falsa, conetur purgare cor suum ab amore proprio, et attente ac serio, in rebus dubiis consideret quod magis requirat gloria Dei, et utilitas proximi; et illud eligat. Nihil enim est, quod magis impediat in rebus dubiis electiones bonas, et Deo beneplacentes, quam proprius amor. Charitas enim non quaerit quae sua sunt; et semper vera sapientia cum vera charitate conjungitur.
Chapter 14 of 37