Skip to the text

Caput IX. De justitia principi necessaria ad regendos populos

Justitia multis modis tum in Scripturis sanctis, tum in libris Philosophorum, et theologorum accipi solet. Sed ad rem nostram duae significationes maxime faciunt. Prior, qua per justitiam intelligitur communis virtus, quae leges omnes adimplet, secundum quam is dicitur justus, qui est probus, quique leges omnes adimplet, de qua disputat philosophus in libro quinto de moribus, et hanc Sanctus Augustinus in libro de natura et 'gratia prope extremo scribit, esse eamdem virtutem cum charitate, cum qua iniquitas esse non potest. De hac loquitur Sanctus Lucas in principio Evangelii sui cum de Zacharia et Elisabeth dicit, erant justi ambo, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini, sine querela. Et Dominus in sermone suo, quem habuit in monte, beati qui esuriunt, etsitiuntjustitiam, et in judicio ibunt hi, id est, injusti, in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam, et S. Joannes in epistola prima: Filioli, inquit, nemo vos seducat, qui facit justitiam justus est, qui facit peccatum, ex Diabolo est quo¬

niam ab initio Diabolus peccat. Et in eodem loco paulo superius: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas.

Altera significatio justitiae magis augusta illa est, quae justitiam particularem designat, secundum quam diriguntur commutationes rerum, vel distribuuntur pro meritis praemia. Et quidem justitia omnibus modis ad Principem maxime pertinet. De Priore dicit Sapiens in Proverbiis: Abominabiles regi, qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. De posteriore scribit Hieremias: Regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Porro principem debere esse exemplar omnis justitiae, ac praecipue justitiae generalis, docent omnes qui de his rebus scripserunt auctores sacri et profani. Primus Moyses praeveniens creationes regum, dat eis praecepta, ut legant assidue legem Domini; ut discant timere Dominum, et custodire mandata ejus omnibus diebus vitae suae; non eleventur in superbiam super fratres suos, et non declinent in partem dexteram vel sinistram.

Deinde David in Psalmo secundo: Et nunc, inquit, reges intelligite, erudimini qui judicatis terram; servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Salomon in Proverbiis, praeter alia admonet reges sobrietatis, dicens: Noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; et ne forte bibant et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. Et liber Sapientiae vehementissime reprehendit malos reges, quod ipsum liberrime fecerunt omnes Prophetae, etiam si scirent sibi propterea, carceres et vincula, et mortes horribiles esse parata, sed ne ipsi quidem scriptores Ethnici lacuerunt, principes debere esse viros optimos, et custodes legum, et exemplaria omnium virtutum. Nota est sententia Artistotelis in libro quinto politicorum, ubi laudat veteres, quod reges eligerent semper ex viris bonis, et propter excellentiam virtutum, aut res praeclare gestas. Similis estsententia Xenophontis in libro de expeditione Cyri regis, ubi dicit, nulli homini, sed praesentim ei, qui in alios imperium habet, ullas esse opes honestiores quam justitiam, et animi magnitudinem, et virtutes caeteras; qui rursum addit, imperium nemini convenire, qui non sit melior illis quibus imperat. His adde Senecam, qui in epistola vicesima aperte scribit, summam felicitatem esse apud illas gentes, in quibus non potest esse potentior, nisi melior.

Sed his omissis, ratio naturalis apertissime clamat, eum qui praeest caeteris, debere esse omni ex parte perfectum. Princeps officium habet in populo, quod habet caput incorporo. Porro caput, habet omnes sensus; reliquum corpus unum tantum, cumque infimum. Quale igitur monstrum.esset si caput, cujus est regere omnia membra, neque videret, neque audiret, neque loqui posset, neque discerneret odores a fcetoribus, neque dulcia ab amaris? et ex membris inferioribus aliud videret, aliud audiret, aliud gestraret. Neque solum esset monstrum, sed frustra locum illum excelsum occuparet; cum non solum regere membra non posset, sed ipsum dirigi, ac duci opus haberet. Quis igitur non intelligit quanta virtutum perfectio requiratur in principe, ad cujus officium pertinet, sic populos regere, ut membra reguntur a capite.

Deinde princeps non solum est quasi caput in corpore; sed etiam quasi pastor inter oves. Sic enim loquitur Deus in Psalmo. Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium, de post fcetantes accepit eum. Pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. Ubi Dominus dicit, se exercuisse Davidem in arte pastoritia ovium irrationabilium, ac deinde eum transtulisse ad officium pascendi populos ratione praeditos. Nec solum Davidem regem Hebraeorum Deus pastorem vocat; sed etiam, quod est magis admirandum, Cyrum ipsum regem Persarum apud Isaiam vocat Deus pastorem suum. Qui, inquit, dico Cyro, pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Denique, ut alia praetermittam, apud Ezechielem conqueritur Deus de pastoribus Israel, id est, de regibus,qui cum essent ipsi deterrimi, populum ad exitium perduxerunt: et tandem adjungit: Et [suscitabo super eas, oves videlic,et gregis sui, pastorem unum, servum meum David. Ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Neque scriptores Ethnici abhorruerunt a nomine pastorum, cum de regibus ageret. Certe Homerus Agamemnonem regem, pastorem populorum appellare solet. Htcc vero similitudo regis ad pastorem, satis aperte docet, reges debere sapientia et virtutibus sic eminere in populis, quos regunt, ut eminent homines ratione prtediti in gregi¬

bus ovium quas pascunt. Ex quo sequitur ut Sardanapalus, Nero, Vitellius, Heliogabalus, Commodus, et alii eorum similes non pastores, sed lupi, vel ursi, aut canes rabidi dici potuerint.

Ad htec princeps non solum est caput et pastor, sed Deus quidam terrestris, dicente Spiritu sancto in Psalmis. Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes. Et non sine magna causa Ethnici, qui deos colebant, qui delectabantur stupris, adulteriis, furtis, et qui inter se bella gerebant, et unus alium regno pellebat: ipsi quoque licere sibi existimabant, ejusmodi facinora perpetrare. Sanctus Augustinus in, libris confessionum ponderat id, quod est apud Terentium, adolescentem quemdam excitasse se ad vim inferendam virgini, exemplo Jovis principis deorum, cujus stuprum in tabella depictum cernebat: « Vide, inquit, quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi coelesti magisterio. Ad quem Deum, inquit, qui templa coeli summo sonitu concutit; ego homuncio id non facerem? Ego vero illud sponte feci ac libens. »

At nos Christiani Deum habemus, cui Angeli canunt. Sanctus, Sanctus, Sanctus: et qui lux est, in qua tenebra? non sunt ulla;, et de quo David canit. Justus Dominus, et justitiam dilexit: et cujus tanta est puritas, ut Job dicat, Stellx non sunt mundae in conspectu ejus: proinde necesse est, ut principes, cum quibus Deus nomen suum communicare dignatur; ea puritate procurent, qua; tanto nomini convenit:

Praeterea, principes in terris sunt quasi specula vel exemplara, in qua subditiones respiciunt, seque eorum moribus accommodare satagunt: ea de causa, si principes justi sint, casti, sobrii, pii. multos ex subditis, cum magna sua laude, et cum ingenti merito apud Deum tales efficient. Contra vero, si sint injusti, ebriosi, adulteri, parum pii, parumque religiosi, plurimos exemplo suo trahent ad inferos.

Senique princeps est judex supremus in suo regno, et siquidem sit ipse probus, ct ab omni scelere immunis, libere omnino, et aperta fronte poterit sceleratos omnes justis pcenis mulctare: sed si forte sit ipse ad ulter, qua fronte adulteros condemnabit; si perjurus, aut blasphemus, quando audebit de similibus poenas publicas sumere; si lurore percitus hominem innocentem ocoiderit, quomodo audebit reos ejusdem delicti carnifici occidendos tradere? Sin autem crimina ista, et alia iis similia non puniet, civitatem adulteriis, perjuriis, blasphemiis, homicidiis, et aliis flagitiis, et facinoribus replebit. Si vero puniet, se ipse damnabit, juxta Apostolum, qui scribit in epistola ad Romanos, inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas; in quo enim judicas alterum teipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas.

Compellitur ergo princeps, si nomen suum ullo modo tueri velit, justitiae generali operam dare, id est virtutes omnes colere, vitia omnia vitare. Est autem felix necessitas, quae ad meliora compellit. Sed neque compelli opus habebit, si fretus auxilio Dei, incipiat viam virtutis ingredi, cum piis hominibus versari, perniciosos amicos, ut pestes fugere, prmcibus, jejuniis eleemosynis, nomen divinun sibi conciliare, sacramenta coelestia cum seria praeparatione frequenter sumere. Via enim virtutis, quae initio angusta videtur, semper magis dilatatur, cum cor ipsum charitas ipsa dilatat. Viam, inquit Propheta, mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

Chapter 10 of 37